Index   Back Top Print

[ FR  - LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
ANTONIO CARDINALI SAMORÉ
SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE BIBLIOTHECARIO
ATQUE ARCHIVISTAE,
QUINQUAGESIMO ELAPSO ANNO
AB EIUSDEM ORDINATIONE PRESBYTERIALI

 

Donis quibus cumulamur continenter monemur ut Deo, omnium bonorum Largitori, mente pia et humili gratias agamus. Attamen sunt in vita humana quaedam quasi stationes quae animum incitant, ut hoc religionis officium diligentius, impensius, alacrius exsequamur. Quod tibi, Venerabilis Frater Noster, mox continget, ineunte scilicet mense Iunio, cum decem recoles a suscepto sacerdotio feliciter completa lustra, magni profecto eventus anniversariam memoriam. Hunc diem, quem faustum omnino oriri tibi valde percupimus, exornatiorem facere gaudemus hasce per Litteras quae, amoris plenae, omina Nostra tibi proferunt.

Minime Nos latet diuturna a te hactenus emensa ecclesiastici ministerii spatia impleta fuisse studio ardentis fidei, adsiduae diligentiae, rectae vigilisque conscientiae. Referimus singillatim animum ad praeteriti temporis adiuncta, cum operam tuam navasti Secretariae Status primum, Vasintoniae deinde in Legatione Apostolica. Archiepiscopus factus titulo Ternobenus, Nuntium Apostolicum egisti in Columbia. Tandem, post tres annos, tua operositas desudavit in exercendo munere Secretarii Sacrae Congregationis pro Extraordinariis Ecclesiae Negotiis, ibique complura dedisti specimina sollertiae, navitatis atque obsequentis animi tui. Vigili mente omnique ope annisus es ut quaestiones ad Americam Latinam pertinentes nova luce novaque ratione agitarentur, eaque de causa constitutus es alter a Praeside Pontificiae Commissionis pro America Latina. Peculiari modo curasti incrementum virium apostolicarum apud clerum et laicos fideles, et insimul auctum subsidiorum necessariorum. Deinde, in Sacrum Cardinalium Collegium cooptatus, gravia sustinuisti officia Praefecti Sacrae Congregationis de Disciplina Sacramentorum, ac denique S. R. E. Bibliothecarius atque Archivista es electus.

Haec aliaque multa animum Nostrum pulsant, dum anniversarium hunc diem tecum commemoramus.

Bono igitur progredere auspicio, Venerabilis Frater Noster, atque superna gratia confisus, diu vive, cumulatiore usque augestente meritorum numero, ut servias Deo in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus tuis (Cfr. Luc. 1. 75).

Haec, quae tibi promimus bene ominantia et hortativa verba, acceptum sint pignus Nostrae in te propensae voluntatis, atque menti tuae dulciter et firmiter inhaereant.

Nihil denique Nobis restat nisi ut, supernae largitatis auspicem, Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater Noster, impertiamus, quam etiam ad universos pertinere volumus, qui festiva corona te anniversarium sacrum peracturum circumstabunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Maii, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

PAULUS PP. VI

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana