Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*

PASTORALE MUNUS
FACULTATES ET PRIVILEGIA
QUAEDAM EPISCOPIS CONCEDUNTUR

PAULUS PP. VI

 

Pastorale munus, cum quo Christus Iesus gravissima coniunxit officia docendi, ad sanctitatem adducendi, ligandi atque solvendi, sacrorum Antistites, licet multis obsaepti impedimentis, praecipuae tamen caritatis editis exemplis omni tempore coluerunt.
Increbrescentibus vero per saeculorum decursum Ecclesiae curis laboribusque, Apostolica Sedes intento semper libentique animo Episcoporum postulationibus respondit, quae ad pastoralem sollicitudinem attinerent, eademque dioecesium Praesules non solum extraordinaria auctorítate et iurisdictione auxit, sed singularibus etiam facultatibus et privilegiis ditavit, quae praesentibus necessitatibus opportune satisfacerent.
Nunc autem, cum ad exitum vergat altera Concilii Oecumenici Vaticani II sessio, cumque Nos nihil optatius habeamus quam Patribus Conciliaribus permagnae existimationis testimonia praebeamus, qua omnes Venerabiles Fratres in Episcopatu prosequimur, eorum vota Nobis visum est libenter excipere, eaque ipsis concedere, quibus simul eorum episcopalis dignitas in sua luce ponatur, simul pastorale munus efficacius expeditiusque reddatur. Id enim cum officio Nostro Pastoris universalis apprime congruere putamus. Dum vero haec Episcopis magna voluntate impertimus, eos pariter rogamus, ut iidem omnes, cum Christo et Nobiscum, eius in terris Vicario, artissime coniuncti, flagrantisque caritatis afflatu commoti, sollicitudinem illam omnium ecclesiarum (cf II Cor 11,28), quae Nostros aggravat humeros, leviorem adiutrice sua ipsorum opera efficere studeant.
Quoniam de facultatibus praestantissimis agitur, eas ita concedimus, ut aliis delegari ab Episcopis non possint, praeter quam Coadiutori, Auxiliaribus et Vicario Generali, nisi in singularum facultatum concessione aliud expresse caveatur.

Ad normam autem iuris vigentis, huiusmodi facultates, quas Episcopis residentialibus iure competere declaramus, competunt etiam iure Vicariis et Praefectis Apostolicis, Administratoribus Apostolicis permanenter constitutis, Abbatibus et Praelatis nullius, qui omnes in suo territorio iisdem iuribus et facultatibus gaudent, quae in propriis dioecesibus competunt Episcopis residentialibus. Et quamvis Vicarii et Praefecti Apostolici nequeant Vicarium Generalem constituere, iidem tamen has facultates, de quibus agitur, suo quisque Vicario Delegato legitime delegare valent.
Itaque, omnibus mature perpensis, pro Nostra reverentia atque caritate erga singulos catholicae Ecclesiae Episcopos, motu proprio ac Nostra Apostolica Auctoritate decernimus atque statuimus, ut a die VIII mensis Decembris huius anni MCMLXIII Episcopi statim legitime uti frui valeant facultatibus et privilegiis, quae sequuntur.

I.

FACULTATES QUAE IURE EPISCOPO RESIDENTIALI COMPETUNT A MOMENTO
CANONICE CAPTAE DIOECESIS POSSESSIONIS,
QUAS TAMEN ALIIS, PRAETER QUAM EPISCOPIS COADIUTORI ET AUXILIARIBUS ATQUE VICARIO GENERALI, DELEGARE NON POTEST,
NISI IN IISDEM EXPRESSE DICATUR:

1. Prorogandi, ex iusta causa, sed non ultra mensem, legitimum usum rescriptorum seu indultorum, quae ab Apostolica Sede concessa fuerint et exspiraverint, quin tempestive preces pro eorum prorogatione ad eamdem Apostolicam Sedem missae sint: facta tamen obligatione statim ad ipsam recurrendi pro gratia aut, si petitio iam facta fuerit, pro responsione obtinenda.

2. Concedendi sacerdotibus ut, propter penuriam cleri et iusta de causa, Missam bis diebus ferialibus celebrare possint; et etiam ter diebus dominicis aliisque festis de praecepto, si vera necessitas pastoralis id postulet.

3. Permittendi sacerdotibus, qui bis vel ter Missam celebrent, ut aliquid per modum potus sumant, etsi non intercedat spatium unius horae ante celebrationem Missae.

4. Permittendi sacerdotibus, iusta de causa, Missam qualibet dici hora celebrare et communionem vespere distribuere, servatis de cetero servandis.

5. Concedendi facultatem sacerdotibus visivae potentiae debilitate laborantibus, vel alia infirmitate detentis, Missam votivam Deiparae Virginis aut defunctorum cotidie celebrandi, adhibita, quoties ea indigeant, alterius sacerdotis vel diaconi assistentia, atque de cetero servata Instructione a S. Rituum Congregatione edita die 15 Aprilis 1961.

6. Concedendi eamdem facultatem sacerdotibus omnino caecis, dummodo tamen semper adhibeatur alterius sacerdotis vel diaconi assistentia.

7. Concedendi sacerdotibus facultatem Missam celebrandi extra locum sacrum, sed loco honesto et decenti, numquam autem in cubiculo, super petra sacra, per modum actus ex iusta causa, habitualiter autem solummodo ex causa graviore.

8. Item, concedendi facultatem Missam ex iusta causa celebrandi in mari et in fluminibus, debitis adhibitis cautelis.

9. Concedendi facultatem sacerdotibus, indulto altaris portatilis fruentibus, ut, iusta et gravi de causa, pro petra sacra adhibere valeant Graecorum antimensium, vel linteum, ab Episcopo benedictum, in cuius angulo dextro sint reconditae reliquiae Sanctorum Martyrum, pariter ab Episcopo recognitae, servatis de cetero servandis iuxta rubricas, praesertim quoad tobaleas et corporale.

10. Concedendi sacerdotibus infirmis aut aetate provectis facultatem Missam celebrandi domi, non autem in cubiculo, singulis diebus, etiam festis sollemnioribus, servatis legibus liturgicis, sed cum licentia sedendi, si stare non possint.

11. Reducendi ob deminutionem redituum, quamdiu causa perduret, ad rationem eleemosynae in dioecesi legitime vigentis, Missas legatorum, quae sint per se stantia, dummodo nemo sit qui obligatione teneatur et utiliter cogi possit ad eleemosynae augmentum faciendum.

12. Item reducendi onera seu legata Missarum gravantium beneficia aliave instituta ecclesiastica, si reditus beneficii aut instituti insufficientes evaserint ad honestam beneficiarii sustentationem et ad implenda opera sacri ministerii forte beneficio adnexa, vel ad finem proprium eiusdem instituti ecclesiastici congruenter consequendum.

13. Concedendi cappellanis quorumlibet valetudinariorum, brephotropheorum et carcerum facultatem qua, parocho non praesente, fidelibus in periculo mortis constitutis sacramentum Confirmationis administrare valeant, servatis normis a S. Congregatione de disciplina Sacramentorum statutis decreto Spiritus Sancti munera d. 14 Septembris 1946, pro sacerdote administrante Sacramentum Confirmationis.

14. Concedendi confessariis scientia et prudentia conspicuis, facultatem fedeles quoslibet absolvendi in actu sacramentalis confessionis ab omnibus censuris, etiam reservatis, exceptis tamen:

a) censuris ab homine;

b) censuris specialissimo modo Apostolicae Sedi reservatis;

c) censuris quae sunt adnexae revelationi secreti Sancti Officii;

d) excommunicatione qua plectuntur sacerdotes omnesque cum illis matrimonium etiam civiliter tantum contrahere praesumentes et actu simul conviventes.

15. Dispensandi, iusta de causa, super ordinandorum defectu aetatis, qui sex integros menses non excedat.

16. Dispensandi super impedimento ad ordines, quo astringuntur filii acatholicorum, quamdiu parentes in suo errore permanent.

17. Dispensandi pro iam ordinatis ad effectum tam Missam celebrandi, quam consequendi et retinendi beneficia ecclesiastica, super quibuscumque irregularitatibus tum ex delicto, tum ex defectu provenientibus, dummodo exinde scandalum ne oriatur et dummodo altaris ministerium rite expleatur, exceptis tamen iis de quibus in can. 985, n. 3 et 4, C.I.C. et praevia abiuratione in manibus absolventis, quando agitur de crimine haeresis vel schismatis.

18. Conferendi sacros ordines extra ecclesiam cathedralem et extra tempora, diebus ferialibus non exceptis, si utilitas pastoralis accedat.

19. Dispensandi, ex iusta et rationabili causa, super omnibus impedimentis matrimonialibus gradus minoris, etiam si agatur de matrimoniis mixtis, sed servatis in hoc casu praescriptis cann. 1061-1064 C.I.C.

20. Dispensandi, urgente iusta et gravi causa, super impedimentis mixtae religionis et disparitatis cultus, etiam in casu usus Privilegii Paulini, salvis praescriptis cann. 1061-1064 C.I.C.

21. Sanandi in radice, dummodo consensus perseveret, matrimonia invalida ex impedimentis gradus minoris, vel ex defectu formae, etiam si agatur de matrimoniis mixtis, sed servatis, in hoc casu, praescriptis can. 1061 C.I.C.

22. Sanandi in radice, dummodo consensus perseveret, matrimonia invalida ex impedimento disparitatis cultus, etiamsi invalida quoque sint ex defectu formae, servatis tamen praescriptis can. 1061 C.I.C.

23. Permittendi ut, accedente gravi causa, interpellatio coniugis infidelis ante baptismum partis quae ad fidem convertitur fieri possit; necnon, gravi pariter de causa, ab eadem interpellatione, ante baptismum partis quae convertitur,* dispensandi; dummodo hoc in casu ex processu saltem summario et extraiudiciali constet interpellationem fieri non posse, vel fore inutilem.

24. Reducendi, iusta de causa, obligationem qua Capitula cathedralia aut collegialia Canonicorum quotiie divina officia in choro rite persolvere tenentur, concedendo scilicet ut chorale servitium vel certis tantummodo diebus, vel aliqua solummodo parte definita absolvi possit.

25. Committendi nonnullis Canonicis, pro necessitate, munera sacri ministerii, magisterii, apostolatus explenda cum excusatione a choro, salvo iure percipiendi fructus praebendae, non autem distributiones sive inter praesentes, quae dicuntur, sive cotidianas.

26. Commutandi, ob visivae potentiae debilitatem aut aliam causam, eaque durante, officium divinum in cotidianam recitationem saltem tertiae partis rosarii B. Mariae Virginis vel aliarum precum.

27. Deputandi in casibus particularibus, vel ad tempus, Vicarium Generalem aut alium sacerdotem in dignitate constitutum, ad consecranda altaria portatilia, calices et patenas, iuxta formam in Pontificali praescriptam et adhibitis sacris oleis ab Episcopo benedictis.

28. Permittendi clericis minoribus, religiosis laicis, necnon piis mulieribus ut pallas, corporalia et purificatoria prima quoque ablutione extergere possint.

29. Utendi facultatibus et privilegiis, servato ipsorum ambitu et tenore, quibus Religiones in dioecesi domum habentes gaudent in bonum fidelium.

30. Concedendi sacerdotibus facultatem, qua, ritibus ab Ecclesia praescriptis, stationes Viae Crucis erigere valeant, etiam sub divo, cum omnibus indulgentiis quae huiusmodi pium exercitium peragentibus impertitae sunt. Quae tamen facultas exerceri non potest in territorio paroeciali, ubi sita est domus religiosorum qui ex apostolica concessione privilegio gaudent erigendi Viae Crucis stationes.

31. Admittendi in Seminario filios illegitimos, si qualitates praebeant, quae pro admissione in Seminarium requiruntur, dummodo ne agatur de adulterinis aut sacrilegis.

32. Concedendi licentiam ut, legitima interveniente causa, bona ecclesiastica alienari, oppignorari, hypothecae nomine obligari, locari, emphyteusi redimi possint, et personae morales ecclesiasticae aes alienum contrahere valeant, usque ad eam pecuniae summam, quam nationalis aut regionalis Conferentia Episcoporum proposuerit et Apostolica Sedes adprobaverit.

33. Confirmandi usque ad quintum triennium confessarium ordinarium religiosarum, si ob sacerdotum ad hoc officium idoneorum penuriam aliter provideri nequeat, vel maior religiosarum pars, earum quoque quae in aliis negotiis ius non habent ferendi suffragium, in eiusdem confessarii confirmationem, per secreta suffragia, convenerit: dissentientibus tamen, si velint, aliter providendum erit.

34. Ingrediendi, iusta de causa, intra clausuram pontificiam monasteriorum monialium, quae sita sunt in sua dioecesi, et permittendi, iusta et gravi de causa, ut alii in clausuram admittantur, ac moniales ex ipsa egrediantur: ad tempus vere necessarium.

35. Dispensandi, ad petitionem Superioris competentis, super impedimento quo detinentur admittendi in Religionem, qui sectae acatholicae adhaeserunt.

36. Dispensandi, ad petitionem Superioris competentis, super illegitimitate natalium admittendos in Religionem qui sint sacerdotio destinati, et etiam alios si et ipsi ex praescripto Constitutionum in Religionem admitti prohibeantur. Sed in utroque casu dispensari nequeunt adulterini vel sacrilegi.

37. Condonandi ex toto vel ex parte, ad petitionem Superioris competentis, dotem quam afferre debent postulantes admittendae in monasteria monialium vel in aliam Religionem etiam iuris pontificii.

38. Permittendi sodalibus religiosis transitum ab una ad aliam Religionem iuris dioecesani.

39. Dimittendi e dioecesi, urgente gravissima causa, sodales singulos religiosos, si eorum Superior maior monitus prospicere neglexerit, re tamen ad Apostolicam Sedem statim delata.

40. Concedendi, etiam per alios prudentes et idoneos viros, singulis sibi subditis fidelibus licentiam legendi ac retinendi, sub custodia tamen ne ad aliorum manus perveniant, libros et ephemerides prohibita, iis non exceptis quae haeresim vel schisma ex professo propugnent, aut ipsa religionis fundamenta evertere nitantur. Haec autem licentia iis tantum concedi potest qui librorum et ephemeridum prohibitorum lectione indigeant aut ad eadem impugnanda, aut ad proprium mursus rite explendum, aut ad studiorum curriculum legitime peragendum.

II.

PRIVILEGIA, QUAE PRAETER ALIA IN CODICE IURIS CANONICI SUIS IN TITULIS ENUMERATA, OMNIBUS EPISCOPIS SIVE RESIDENTIALIBUS SIVE TITULARIBUS COMPETUNT AB ACCEPTA AUTHENTICA NOTITIA CANONICAE PROVISIONIS:

1. Verbum Dei ubique terrarum praedicandi, nisi loci Ordinarius expresse renuerit.

2. Confessiones fidelium, etiam religiosarum, ubique terrarum audiendi, nisi loci Ordinarius expresse renuerit.

3. Fideles quoslibet ubique absolvendi ab omnibus peccatis reservatis, excepto tamen peccato falsae delationis, qua sacerdos innocens accusatur de crimine sollicitationis apud iudices ecclesiasticos.

4. Fideles quoslibet ubique absolvendi in actu sacramentalis confessionis ab omnibus censuris, etiam reservatis, exceptis tamen:

a) censuris ab homine;

b) censuris specialissimo modo Apostolicae Sedi reservatis;

c) censuris quae sunt adnexae revelationi secreti Sancti Officii;

d) excommunicatione qua plectuntur sacerdotes omnesque cum illis matrimonium etiam civiliter tantum contrahere praesumentes et actu simul conviventes.

Hac facultate Episcopi residentiales pro suis subditis uti possunt etiam pro foro externo.

5. Sanctissimam Eucharistiam in suo oratorio domestico asservandi, dummodo legum liturgicarum praescripta rite serventur.

6. Missam celebrani iusta de causa qualibet diei hora, et Communionem etiam vespere distribuendi, servatis de cetero servandis.

7. Benedicendi ubique solo signo crucis, cum omnibus indulgentiis a Sancta Sede concedi solitis, rosaria aliasque coronas precatorias, cruces, numismata, scapularia a Sede Apostolica probata eaque imponendi sine onere inscriptionis.

8. Sub unica benedictione erigendi, in ecclesiis et oratoriis etiam privatis aliisque piis locis, stationes Viae Crucis cum omnibus indulgentiis, quae huiusmodi pium exercitium peragentibus impertitae sunt.

Has facultates, haec privilegia perlibenter Fratribus Nostris in Episcopatu concedimus, ea mente et voluntate, quam supra declaravimus; ut nempe haec demum universa ad decus et ad utilitatem pertineant sanctissimae Christi Ecclesiae, cui Nos Nostraque debemus omnia.
Contrariis quibusvis non obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Novembris anno MDCCCCLXIII, Pontificatus Nostri primo.

PAULUS PP. VI

 

DECLARATIO*

Ad omnem tollendam dubitationem quoad interpretationem n. 23 in Litteris Apostolicis «Pastorale munus», Summus Pontifex Paulus PP. VI hanc novam praefati numeri textus formulara dignatus est approbare divulgandam (AAS 37 [1965], p. 187:

«23. Permittendi ut, accedente gravi causa, interpellatio coniugis infidelis ante baptismum partis quae ad fidem convertitur fieri possit; necnon, gravi pariter de causa ab interpellatione, sive ante sive post baptismum partis quae convertitur, dispensandi; dummodo hoc in casu ex processu saltem summario et extraiudiciali constet interpellationem fieri non posse, vel fore inutilem».

Die XXVIII mensis Novembris a. MCMLXIV.


* AAS 56 (1964), pp. 5-12

* Cf tamen declarationem his Litteris adnexam, p. 76

* AAS 37 (1965), p. 187

                       



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana