Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE
 MOTU PROPRIO DATAE*

DE EPISCOPORUM MUNERIBUS
NORMAE EPISCOPIS IMPERTIUNTUR
 AD FACULTATEM DISPENSANDI SPECTANTES

PAULUS PP. VI

 

De Episcoporum Muneribus doctrina, quam Nobis feliciter contigit in Concilio Oecumenico Vaticano II sollemni ritu promulgare, perspicue tradit, Ecclesias particulares ab Episcopis, quibus tamquam Christi legatis concreditae sunt, auctoritate et sacra potestate regi; iisdemque pastorale officium - hoc est constantem et cotidianam ovium curationem — plene committi cum potestate propria, ordinaria et immediata, propter quam sacrum ius et coram Domino officium habent in suos subditos leges ferendi, iudicium faciendi, atque omnia quae ad cultum apostolatusque ordinem pertinent, moderandi (Cf Const. dogmatica Lumen Gentium, n. 27). Quae quidem potestas — quemadmodum idem Concilium Vaticanum II docet — cum munera secum ferat a pluribus obeunda, ex Christi voluntate in Mystico eius Corpore secundum sacrae Hierarchiae ordinem una operantibus, tum demum ad actum adducitur cum canonica seu iuridica determinatio per auctoritaem hierarchicam accesserit, quae iuxta normas datur, a suprema Ecclesiae auctoritate approbatas (Cf Nota explicativa praevia, n. 2).

Quae principia in Decreto, a verbis Christus Dominus incipiente, sacrum idem Concilium asseverat, quod, dum affirmat Episcopis in dioecesibus ipsis concreditis per se omnem competere potestatem, ea scilicet ratione quae ad exercitium eorum muneris pastoralis requiritur, simul Nostram iterum profitetur in singulas Ecclesias immediatam potestatem ad bonum totius Dominici gregis reservandi causas, iure nativo Petri successoris propriam (Cf Decretum Christus Dominus, n. 8, a.).

Nobis autem summo gaudio fuit, potuisse Nos Episcoporum dignitatem aperte declarare, celebrare munera, agnoscere potestatem: quae profecto omnia totidem sunt habenda mutuae sollicitudinis vincula, Nos cum venerabilibus Fratribus astringentia.

His praeterea principiis in sua luce collocatis, Ecclesia splendidior affulget, in solidam corporis unitatem concordiae compage copulata; quoniam Episcopi, cum Summo Pontifice coniuncti, sunt divini consilii effectores, ab eoque robur et moderationem accipiunt, ad sacrum christianae doctrinae depositum efficaciore ratione custodiendum atque proponendum.

Cum vero brevi normae sint edendae Decretorum Conciliarium exsecutoriae, singulari studio considerantes cum nuper exhibitam doctrinam, tum potissimum Episcoporum munia et iura, Nostrum esse censemus normas in Decreto Christus Dominus editas, sive perficere, ubi complemento indigeant, sive enucleare, ubi interpretationem desiderent; ut fructus omnes, qui inde exspectantur, plane percipiantur.

Quemadmodum est in comperto, Concilium Oecumenicum, ut promptiora religionis solacia hominibus, nostris hisce diebus nova singularique incitatione viventibus, praebeantur, hanc inter alias Episcopis dioecesanis facultatem facit: dispensandi a lege generali Ecclesiae in casu particolari fideles, in quos ad normam iuris exercent auctoritatem, quoties id ad eorum bonum spirituale conferre iudicent, nisi a Suprema Auctoritate specialis reservatio facta fuerit (Ibid., n. 8, b.).

Hoc igitur praescriptum exequentes, ut in tota Ecclesia Latina una habeatur norma et ratio agendi, oportere existimamus indicem statuere legum generalium, quarum relagationis onus Nobis reservandum sit; hoc est, legum, a quibus dispensandis Apostolica Sedes se numquam non continuit, vel a quibus nonnisi perraro, ob res quae in humana consortione momentum obtinent, dispensare consuevit.

Itaque, Officiis Romanae Curiae, Commissionibus Postconciliaribus, atque Secretariatibus auditis, eorumque sententiis mature perpensis, certa scientia, Suprema et Apostolica auctoritate Nostra, haec quae sequuntur — donec novus Codex Iuris Canonici promulgetur — valitura pro universa Ecclesia Latina sive declaramos sive decernimus.

I.

Quas leges providentissima Mater Ecclesia Codice Iuris Canonici sanxit atque aliis deinceps editis documentis statuit nec revocavit, integras ac sanctas declaramos, nisi eas Concilium Oecumenicum Vaticanum II aperte abrogaverit aut iis in quibusdam obrogaverit vel derogaverit.

II.

Praescripto Decreti Conciliaris Christus Dominus, n. 8, b canoni 81 C. I. C. tantummodo derogatur.

III.

Episcopi dioecesani intelleguntur non solum Episcopi residentiales, sed etiam alii ipsis in iure aequiparati (Ibid., n. 21). Id postulat paritas iurium, quibus Episcopi dioecesani et alii fruuntur, communisque eorundem iurium ratio, necnon necessitas providendi bono spirituali fidelium. Quare hac dispensandi facultate gaudent etiam Vicarii et Praefecti Apostolici (Cf can. 294 § 1), Administratores Apostolici permanenter constituti (Cf can. 315 § 1), Praelati, Abbates nullius (Cf can. 323 § 1).

IV.

Ad normam can. 80, dispensatio intellegitur relaxatio legis in casu speciali. Facultas autem dispensandi exercetur circa leges praeci-pientes ved prohibentes, non autem circa leges constitutivas.
In notione dispensationis minime continetur concessio licentiae, facultatis, indulti et absolutionis.
Leges ad processus spectantes, cum ad iurium defensionem sint constitutae, et dispensatio ab iis bonum spirituale fidelium directe non respiciat, non sunt obiectum facultatis, de qua agitur in Decreto Christus Dominus, n. 8, b.

V.

Nomine legis generalis Ecclesiae veniunt leges dumtaxat disciplinares, a Suprema Auctoritate ecclesiastica constitutae, quibus tenentur ubique terrarum omnes pro quibus latae sunt, ad normam can. 13 § 1; minime vero eae leges divinae, cum naturales tum positivae, a quibus unus Summus Pontifex — ubi potestate vicaria utitur — dispensare valet; sicuti accidit in dispensatione a matrimonio rato et non consummato, ab iis quae circa privilegium fidei versantur, et ab aliis.

VI.

Casus particularis spectat non tantum singulos fideles, sed etiam plures personas physicas communitatem sensu stricto constituentes.

VII.

Fideles, in quos ad normam iuris auctoritas dispensandi exercetur, sunt ii omnes qui ratione domicilii (Cf can. 94) vel alius tituli Episcopo subiciuntur.

VIII.

Ad normam can. 84 § 1, ad dispensationem concedendam requiritur iusta et rationabilis causa, habita etiam ratione gravitatis legis, a qua dispensatur. Causa vero legitima dispensationis est spirituale fidelium bonum (Cf Decretum Christus Dominus, n. 8, 6).

IX.

Salvis facultatibus Legatis Romani Pontificis et Ordinariis specialiter tributis, Nobis expresae reservamus diapensationes quae sequuntur:

1. Ab obligatione caelibatus seu a prohibitione matrimonii contrahendi, qua diaconi et presbyteri astringuntur, etiam si ad statum laicalem legitime redacti aut regressi sint (Cf can. 213 § 2).

2. A prohibitione exercendi ordinem presbyteratus facta coniugatis, qui eundem ordinem sine dispensatione Apostolicae Sedis receperint.

3. A vetito, quod in clericos in sacro Ordine constitutos cadit:

a) exercendi medicinam vel chirurgiam;

b) assumendi officia publica, quae exercitium laicalis iurisdictionis vel adminiatrationis secum ferant;

c) exquirendi vel assumendi munus senatoris vel legiferi deputati, in locis ubi pontificia prohibitio intercesserit;

d) exercendi per se vel per alios negotiationem aut mercaturam, sive in propriam sive in aliorum utilitatem.

4. A legibus generalibus, quae afficiunt religiosos qua tales, non autem quatenus iidem Ordinariis locorum ad normam iuris commutis et praesertim Decreti Conciliaris Christus Dominus (nn. 33-35) subsunt, firma semper manente religiosa disciplina et salvo iure proprii Superioris. A ceteris legibus generalibus, tantum si agatur de sodalibus Religionis clericalis exemptae.

5. Ab obligatione denuntiandi sacerdotem reum delicti sollicitationis in confessione, de qua in can. 904.

6. Ab ordinandorum defectu aetatis, qui annum excedat (Meminerint Episcopi, in perpendendis causis propter quas ab ordinandorum aetatis defectu dispensare valent, gravitatem eorum quae Decreto Conciliari Optatam totius, n. 12, statuuntur).

7. A ratione studiorum cursus philosophiae rationalis et theologiae, tum ad legitimum temporis spatium, tum ad primarias disciplines quod attinet (Cf Decretum Optatam totius, n. 12).

8. Ab omnibus irregularitatibus ad forum iudiciale deductis.

9. Ab irregularitatibus et impedimentis ad ordines suscipiendos:

a) ab irregularitate ex defectu, si agatur de filiis adulterinis vel sacrilegis, de corpore vitiatis, de epilepticis et amentibus;

b) ab irregularitate ex delicto publico eorum, qui apostasiam a fide consummaverint, aut ad haeresim vel schisma transierint;

c) ab irregularitate ex delicto publico eorum qui matrimonium attentare, aut civilem tantum actum povere ausi sint, vel ipsimet vinculo matrimoniali aut ordine sacro aut votis religiosis etiam simplicibus ac temporariis ligati, vel cum muliere iisdem votis adstricta aut matrimonio valido coniuncta (Can. 985, 3);

d) ab irregularitate ex delicto sive publico sive occulto eorum qui voluntarium homicidium perpetrarint, aut fetus humani abortum procuraverint, effectu secuto, omniumque cooperatorum (Can. 985, 4);

e) ab impedimento quo viri uxorem habentes prohibentur sacrum ordinem presbyteratus recipere.

10. Ad exercitium ordinis iam suscepti, quod attinet, ab irregularitatibus de quibus in can. 985, 3, in casibus tantum publicis; et 4, etiam in casibus occultis, nisi recursus ad S. Poenitentiariam sit impossibilis, firmo tamen onere in ipso dispensato recurrendi quam primum ad eandem S. Poenitentiariam.

11. Ab impedimento aetatis ad matrimonium validum contrahendum, quoties aetatis defectus annum excedat.

12. Ab impedimento matrimoniali orto ex diaconatu, vel sacro ordine presbyteratus, vel ex sollemni professione religiosa.

13. Ab impedimento criminis, de quo in can. 1075, 2 et 3.

14. Ab impedimento consanguinitatis in linea recta et in linea collaterali usque ad secundum gradum mixtum cum primo.

15. Ab impedimento orto ex affinitate in linea recta.

16. Ab omnibus impedimentis matrimonialibus, si agatur de matrimoniis mixtis, quotiescumque servari nequeunt condiciones requisitae in n. I Instructionis Matrimonii Sacramentum a S. Congregatione pro Doctrina fidei, die 18 martii 1966 editae (Cf AAS LVIII (1966), p. 237).

17. A forma iure praescripta ad valide contrahendum matrimonium.

18. A lege renovandi consensum matrimonialem in sanatione in radice, quoties:

a) requiritur dispensatio super impedimento Sedi Apostolicae reservato;

b) agitur de impedimento iuris naturalis vel divini, quod iam cessaverit;

c) agitur de matrimoniis mixtis, cum servatae non fuerint condiciones praescriptae in commemorata Instructione S. Congregationis pro Doctrina fidei, n. I.

19. A poena vindicativa iure communi statuta, quae ab ipsa Sede Apostolica declarata vel inflicta fuerit.

20. A tempore statuto pro ieiunio eucharistico.

Normae de facultatibus dispensandi, Episcopis iuxta Conciliare Decretum Christus Dominus tributis, valere incipient a die XV mensis augusti huius anni.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum die XV mensis Iunii, anno MDCCCCLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

 

PAULUS PP. VI

 

* AAS 58 (1966), pp. 467-472

                      



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana