Index   Back Top Print

[ EN  - IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE
 MOTU PROPRIO DATAE*

SACRUM DIACONATUS
GENERALES NORMAE DE DIACONATU PERMANENTI
IN ECCLESIA LATINA RESTITUENDO FERUNTUR

PAULUS PP. VI

 

Sacrum diaconatus ordinem iam inde a prisca Apostolorum aetate catholica Ecclesia magno in honore habuit, quemadmodum ipse Gentium Doctor testatur, qui diaconos una cum episcopis nominatim salvere iubet (Cf Phil 1,1) atque Timotheum docet, quaenam virtutes animique dotes ab iisdem sint expetendae, ut suo digni ministerio aestimentur (Cf l Tim 3,8-13).

Porro Oecumenicum Concilium Vaticanum II, perantiquum huiusmodi morem servans, honorificam diaconatus mentionem in Constitutione, a verbis Lumen Gentium incipienti, fecit ibique, cum de episcopis et presbyteris egisset, tertium quoque sacri ordinis gradum celebravit, eius dignitatem illustrando atque officia percensendo. Verum hinc probe intellegens haec munera, ad vitam Ecclesiae summopere necessaria, in disciplina Ecclesiae latinae hodie vigenti in pluribus regionibus adimpleri difficulter posse, hinc tantae rei commodius consulere exoptans, sapienter decrevit, ut diaconatus in futurum tamquam proprius ac permanens gradus hierarchiae restitui posset (Cf n. 29: AAS 57 (1965), p. 36).

Quamvis enim nonnulla diaconorum munera laicis viris, in terris praesertim missionali opere excolendis, revera committi soleant, eos tamen iuvat ... qui ministerio vere diaconali fungantur ... per impositionem manuum inde ab Apostolis traditam corroborari et altari arctius coniungi ut ministerium suum per gratiam sacramentalem diaconatus efficacius expleant (CONC. VAT. II, Decr. Ad Gentes, n. 16: AAS 58 (1966) p. 967). Qua profecto ratione optimo quasi in lumine collocabitur propria huiusce Ordinis natura, qui non tamquam merus ad sacerdotium gradus est existimandus, sed indelebili suo charactere ac praecipua sua gratia insignis ita locupletatur, ut qui ad ipsum vocentur, ii mysteriis Christi et Ecclesiae stabiliter inservire possint (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium, n. 41: AAS 57 (1965) p. 46).

Cum autem diaconatus permanentis instauratio in universa latina Ecclesia non sit ex necessitate efficienda, siquidem ad competentes ... territoriales Episcoporum coetus, approbante ipso Summo Pontifice, spectat decernere, utrum et ubinam pro cura animarum huiusmodi diaconos institui opportunum sit (Ibid., n 29: AAS 57 (1965) p. 36), arbitramur idcirco non solum oportere, sed etiam necesse esse, ut certae ac definitae hac de re normae edantur ad eam, quae nunc obtinet, disciplinam novis Concilii Oecumenici praeceptis accommodandam et ad aequas condiciones praefiniendas, quibus non solum diaconatus ministerium opportunius ordinetur, sed etiam candidatorum institutio variis horum vitae generibus et communibus officiis et sacrae dignitati aptius respondeat.

Principio igitur quae in Codice Iuris Canonici de diaconorum iuribus et officiis, sive omnium clericorum communibus, sive eorundem propriis, statuuntur, ea omnia, nisi aliter cautum fuerit, confirmamus et in eos etiam valere edicimus, qui stabiliter in diaconatu sunt mansuri. Pro quibus praeterea haec alia, quae sequuntur, statuimus.

I

1. Est officium legitimorum episcopalium Coetuum seu Conferentiarum, Summo Pontifice assentiente, deliberare, utrum et ubinam diaconatus, tamquam proprius ac permanens Hierarchiae gradus, in fidelium bonum sit instituendus, necne.

2. In petenda ab Apostolica Sede approbatione exponendae sunt tum causae, quae novam huiusmodi disciplinam aliqua in regione constituendam suadeant, tum rerum condiciones, quae veram boni eventus spem afferant; itemque describendus erit eiusdem disciplinae modus, utrum videlicet agatur de diaconatu conferendo iuvenibus idoneis, pro quibus ... lex caelibatus firma remanere debet; an viris maturioris aetatis, etiam in matrimonio viventibus, an utrique candidatorum generi.

3. Approbatione ab Apostolica Sede impetrata, uniuscuiusque Ordinarii est in sua sacra dicione candidatos probare et ordinare, nisi agatur de casibus eadem facultate exceptis.
In relatione de statu suae dioecesis conscribenda, Ordinarii de hac etiam instaurata disciplina commemorent.

II

4. Ex Ecclesiae instituto, ipso Oecumenico Concilio comprobante, ii, qui ad diaconatum iuvenes vocantur, lege caelibatus servandi astringuntur.

5. Diaconatus permanens ante quintum et vicesimum expletum annum ne conferatur; grandior tamen aetas ab Episcoporum Conferentiis requiri poterit.

6. Iuvenes, ad munus diaconale instituendi, in peculiare recipiantur Collegium, ubi probentur, ad vitam vere evangelicam vivendam informentur, ad propria et sua officia utiliter exsequenda instruantur.

7. Ad huiusmodi Collegium condendum, Episcopi eiusdem regionis, vel, si usus fuerit, plurium quoque regionum eiusdemve nationis, pro variis locorum adiunctis suam consocient operam. Eidem autem moderando praepositos peridoneos eligant, legesque tum de morum disciplina, tum de studiorum ratione accuratissime faciant, servatis, quae sequuntur, normis.

8. In diaconatus tirocinium ii tantum iuvenes ascribantur, qui naturalem animi inclinationem ad sacrae Hierarchiae et christianae communitatis ministerium ostenderint, quique sat bonam doctrinae copiam, pro suae gentis suique loci consuetudine, sibi comparaverint.

9. Proprium diaconatus tirocinium per tres saltem annos producatur; disciplinarum autem series ira digeratur, ut candidati ad varia diaconatus munera scite salutariterque obeunda ordinatim et gradatim adducantur. Tota praeterea studiorum ratio ira poterit componi, ut extremo anno praecipua tradatur institutio pro diversis muneribus, quae diaconi potissimum exsequentur.

10. Huc insuper addantur usus atque exercitationes edocendi pueros aliosque fideles christianae religionis elementa, cantum sacrum evulgandi et moderandi, divinos Scripturae libros in fidelium coetibus perlegendi, populum alloquendi et adhortandi, Sacramenta, quae ad diaconos spectant, ministrandi, aegrotos invisendi, eaque in universum implendi ministeria, quae ipsis committi possunt.

III

11. Grandioris aetatis viri, sive caelibes sive etiam matrimonio coniuncti, ad diaconatum vocari possunt; hi vero ne admittantur, nisi constet non solum de uxoris consensu, sed de eiusdem etiam christiana morum probitate illisque dotibus, quae viri ministerium nec impediant nec dedecorent.

12. Grandior, de qua agitur, aetas attingitur quinto et tricesimo anno expleto; et tamen ita est intellegenda, ut nemo ad diaconatum vocari possit, quin diuturno vitae vere christianae exemplo, integris moribus et ingenio ad ministrandum proclivi, cleri fideliumque existimationem sibi conciliaverit.

13. Cum de viris matrimonio iunctis agitur, cavendum est, ut ii tantum ad diaconatum provehantur, qui, plures iam annos in matrimonio viventes, se domui suae bene praeesse ostenderint, quippe quibus et uxor et filii sint vitam vere christianam agentes et integra fama praestantes (Cf 1 Tim 3,10-12).

14. Optandum est, ut tales etiam diaconi haud mediocri sint ornati doctrina, de qua nn. 8, 9, 10 supra diximus, vel illa saltem polleant scientia, quae episcopalis Conferentiae iudicio iisdem necessaria erit ad propria et sua munera implenda. Quam ob rem in peculiare Collegium aliquamdiu admittantur, ubi ea omnia addiscant, quae ad munus diaconale digne exsequendum opus erunt.

15. Quodsi forte id fieri nequit, candidatus educandus tradatur spectatissimo sacerdoti, qui de eo curam agat, eumque doceat, deque eius prudentia ac maturitate testimonium afferre valeat. Semper autem ac sedulo cavendum est, ut tantummodo idonei peritique viri in sacrum ordinem ascribantur.

16. Post ordinem receptum diaconi, grandiore etiam aetate promoti, ex tradita Ecclesiae disciplina ad ineundum matrimonium inhabiles sunt.

17. Caveatur, ne diaconi artem vel professionem exerceant, quae Ordinarii loci iudicio eos dedeceat, vel fructuosam sacri muneris functionem impediat.

IV

18. Quilibet diaconus, qui in aliqua religione non sit professus, alicui dioecesi sit rite ascriptus oportet.

19. Quae normae de congruenti sacerdotum sustentatione accuranda deque socialibus, ut aiunt, cautionibus in eorum commodum spondendis vigent, eae in favorem quoque stabilium diaconorum servandae sunt, habita etiam ratione familiae diaconorum in matrimonio viventium, atque articulo n. 21 harum Litterarum perspecto.

20. Episcopalis Conferentiae erit de honesta sustentatione diaconi eiusque familiae, si matrimonio est iunctus, certas edere normas, pro diversis locorum temporumque adiunctis.

21. Diaconi, qui civilem professionem exercent, ex perceptis inde fructibus sibi suaeque familiae necessitatibus, quantum possunt, consulere debent.

V

22. Secundum memoratam Concilii Vaticani II Constitutionem, diaconi est, quatenus loci Ordinarius haec ipsa expedienda commiserit:

1) Inter actiones liturgicas episcopo et presbytero adesse in omnibus, quae rituales varii ordinis libri eidem attribuunt;

2) baptismum sollemni ritu administrare atque omissas caeremonias super baptizatum sive infantem, sive adultum supplere;

3) Eucharistiam asservare, sibi ceterisque distribuere, eam in viaticum morientibus afferre, atque eucharisticam benedictionem, quam dicunt, cum sacra pyxide populo impertire;

4) ubi sacerdos deest, Ecclesiae nomine matrimoniis celebrandis assistere et benedicere ex delegatione episcopi vel parochi, ceteris servatis, quae in C. I. C. iubentur (Cf cann. 1095 § 2; et 1096) atque firmo manente can. 1098, ubi quae de sacerdote dicuntur, ea de diacono etiam sunt intellegenda;

5) sacramentalia ministrare, funeris ac sepulturae ritibus praeesse;

6) divinos Scripturae libros fidelibus legere, populumque edocere et adhortari;

7) religiosi cultus officiis et supplicationibus praesidere, ubi sacerdos non adest;

8) verbi Dei celebrationes moderari, ubi praesertim sacerdos deest;

9) caritatis et administrationis officiis atque socialis subsidii operibus, Hierarchiae nomine, perfungi;

10) parochi et episcopi nomine, dissitas christianorum communitates legitime regere;

11) apostolica laicorum opera fovere et adiuvare.

23. Quae omnia munera in perfecta cum episcopo eiusque presbyterio communione exsequenda sunt, videlicet sub auctoritate episcopi et presbyteri, qui eo loci fidelium curae praesunt.

24. In Consiliis Pastoralibus diaconi, ut fieri potest, suam partem habeant.

VI

25. Diaconi, utpote qui Christi et Ecclesiae mysteriis inserviant, a quovis pravitatis vitio se abstineant Deoque semper placere studeant, ad omne opus bonum pro hominum salute parati (Cf 2 Tim 2,21). Ob receptum ergo ordinem, longe aliis excellant oportet in vitae liturgicae actione, in studio precandi, in divino ministerio, in oboedientia, in caritate, in castitate.

26. Episcopalis Conferentiae erit efficaciores normas statuere ad spiritualem vitam alendam diaconorum, tam in caelibatu quam in matrimonio viventium. Curent tamen locorum Ordinarii, ut omnes diaconi:

1) assidue legendo attenteque secum meditando Dei verbo vacent;

2) frequenter, vel etiam cotidie, quantum fieri potest, Missae sacrificio actuosi intersint, SS. Eucharistiae sacramento reficiantur idemque pietatis causa invisant;

3) frequenter Paenitentiae sacramento sui animi maculas abluant, quod ut digne recipiant cotidianam conscientiae suae censuram gerant;

4) Deiparam Virginem Mariam impenso pietatis cultu venerentur ac diligant.

27. Maxime decet stabiles diaconos aliquam saltem divini Officii partem ab episcopali Conferentia definiendam, cotidie recitare.

28. Diaconi dioecesani saltem tertio quoque anno in pia aliqua religiosave domo, ab Ordinario designata, sacris exercitationibus vacare debent.

29. Doctrinarum, praesertim sacrarum, studia diaconi ne intermittant; divinos Scripturae libros assidue legant; ecclesiasticis disciplinis ita se dedant, ut catholicam doctrinam recte ceteris explanare possint, utque in dies magis idonei fiant ad fidelium animos erudiendos et roborandos. Ad id assequendum, diaconi in conventus statis temporibus habendos advocentur, ubi quaestiones de vita et sacro ministerio agantur.

30. Diaconi, ob peculiares commissi sibi ministerii rationes, reverentiam et oboedientiam episcopo profiteri tenentur; episcopi vero hos plebis Dei administros magni faciant in Domino, eosque paterna caritate prosequantur. Si quis autem diaconus extra propriam dioecesim iusta de causa aliquamdiu commoratur, vigilantiae et auctoritati loci Ordinarii in iis, quae ad diaconalis status officia ac munera pertinent, libenter obsecundet (IUS ORIENTALE, De Personis, can. 87: AAS 49 (1957) p. 462).

31. Quod ad vestis habitum spectat, loci consuetudo servanda erit secundum normas, ab episcopali Conferentia praestitutas.

VII

32. Diaconatum permanentem constituere apud religiosos ius proprium Sanctae Sedis est, ad quam unice pertinet Capitulorum Generalium hac de re vota expendere atque probare.

33. Diaconi religiosi ministerium diaconale obeant sub episcopi suorumque antistitum auctoritate, secundum normas, quae in sacerdotes religiosos valent; tenentur quoque legibus, quibus eiusdem religionis sodales astringuntur.

34. Diaconus religiosus, sive stabiliter, sive ad certum tempus commorans in regione, quae diaconatu permanenti caret, munera diaconalia ne exerceat, nisi loci Ordinarii assensu.

35. Quae nn. 32-34 de religiosis dicuntur, eadem de sodalibus ceterorum institutorum, evangelica consilia profitentium, sunt pariter intellegenda.

VIII

36. Quod denique attinet ad ritum servandum in sacro diaconatus Ordine conferendo, et ad Ordines, qui ipsi diaconatui praeponuntur, disciplina adhuc obtinens servetur, donec a Sancta Sede recognoscatur.

Ad extremum, post hasce traditas hormas, illud sponte ex animo Nostro veluti profluit votum, ut diaconi, arduo suo munere in nostrae huius aetatis adiunctis perfungentes, praeclara, quae illis ad imitandunm proponimus, sequantur exempla S. Stephani protomartyris, qui, ut ait S. Irenaeus, primus in diaconium ab Apostolis electus est (Adv. Haereses, IV, 15, 1; PG 7, 1013), et S. Laurentii Romani, qui non solum ministerio sacramentorum, sed etiam dispensatione ecclesiasticae substantiae praeeminebat (S. LEO MAGNUS, Serm. 85, PL 54, 436).

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Iunii, in festo S. Ephraem Syri, Diaconi, anno MDCCCCLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI 

 

* AAS 59 (1967), pp. 697-704

                



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana