Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

INCLITA TOTO*

CARDINALIS LEGATUS PATRIARCHALI BASILICAE
A S. FRANCISCO IN URBE ASISIO ASSIGNATUR.

 

INCLITA TOTO terrarum orbe fama celebratur Patriarchalis Basilicae a S. Francisco in urbe Asisio, quae religione loci, ingenti molis amplitudine operibusque exquisita arte perfectis, cetera sacra monumenta, in honorem Legiferi Patris Asisinatis exstructa, facile antecellit. Cuius Basilicae praestantia atque dignitas non ex eo tantum petenda est, quod mortales S. Francisci exuvias tuetur ac servat, verum etiam quod Romani Pontifices saeculorum decursu hoc templum singulari cura atque sollicitudine semper prosecuti sunt, idemque immediatae Apostolicae Sedis iurisdictioni obnoxium voluerunt. Re enim vera Decessor Noster fel. rec. Gregorius IX anno MCCXXX statuit, ut ecclesia ipsa nulli nisi Romano Pontifici esset subiecta, et (Franciscalis Ordinis) Caput haberetur et Mater, ac in ea per Fratres eiusdem Ordinis perpetuo serviretur (1). Quod privilegium saeculis insequentibus haud semel apostolica Romanorum Pontificum auctoritate aperte confirmatum est (2).

E quibus propensae voluntatis testimoniis erga mirabile hoc templum a Decessoribus Nostris prolatis, memoratu digna sane est Apostolica Constitutio a verbis Fidelis Dominus incipiens, qua Benedictus XIV sacras has aedes ad Patriarchalis Basilicae et Pontificiae Cappellae honorem evexit, statuitque pariter ut Purpurati Patres, qui pro tempore Basilicarum XII Apostolorum et SS. Marcellini et Petri titulo decorarentur, simulque Generalis Auditor Causarum ad Curiam Camerae Apostolicae spectantium, eorumque successores, Protectores atque Summi Pontificis Delegati pro hac Basilica et adiecto Coenobio nominarentur.

Progressu temporis, cum duo Patres Cardinales, memoratarum Basilicarum titulo aucti, saepe officio Archiepiscopi fungerentur in sedibus, quae nimis dissitae essent, iidemque propterea prohiberentur quominus munus sibi concreditum apud Asisinatem Basilicam expedite obire possent, Apostolicae huic Sedi visum est, ut in eorum locum duo e Romana Curia Cardinales substituerentur, qui, utpote a Sancta Sede Delegati, in eandem Basilicam ad normam Constitutionis a Benedicto XIV editae, suas curas impenderent.

Attamen, cum haec agendi norma recentioribus hisce temporibus intermissa sit, hinc haud paucae ortae sunt difficultates, ad quas removendas necessarium prorsus est, ut quae ad exercendam in Basilica S. Francisci iurisdictionem pontificiam pertineant, rite a Nobis definiantur. Rebus igitur mature perpensis, Nos, exempla imitati Decessorum Nostrorum, qui sive dignitati et decori venerandi huius templi, sive spirituali bono piarum peregrinantium multitudinum sollicite semper prospexerunt, motu proprio decernimus ac statuimus quae sequuntur:

I. Cardinalis in Urbe commorans, a Nobis deligendus, tamquam Noster Legatus assignatur Patriarchali Basilicae a S. Francisco in urbe Asisio, qui nomine Nostro ordinariam et immediatam iurisdictionem exerceat.

II. Cardinali Legato conceditur ut iurisdictionem sibi datam demandare possit Custodi Sacri Coenobii Basilicae adiecti, qui proinde hac in re Vicarius posthac erit Cardinalis Legati, salvo et incolumi iure Ministri Generalis Ordinis Fratrum Minorum Conventualium, qui quidem eadem potestate gaudebit, exercenda tamen per se vel per alium etiam stabiliter constitutum, absente Custode.

III. In Basilica vero et in Sacro Coenobio nec non in locis immediate adiacentibus iurisdictio exercenda praesertim complectitur facultatem verbi Dei praedicandi, assistendi matrimoniis et confessiones excipiendi, itemque curam de disciplina ecclesiastica secundum normas Apostolicae Sedis, peculiari modo quod attinet ad rem liturgicam et ad licentiam Missae celebrandae sacerdotibus advenis dandam.

IV. Patris Custodis Vicarii erit annuam relationem Cardinali Legato exhibere, de concessarum facultatum usu, itemque matrimonia in Basilica celebrata significare tum Episcopo Asisinati, tum aliis locorum Ordinariis, quorum potestati nubentes sint obnoxii. Quae autem hic statuta sunt, ea rata ac firma semper fore iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die VIII mensis Augusti, anno MDCCCCLXIX, Pontificatus Nostri septimo.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 9, pp. 553-555

(1) Const. Apost. Is qui Ecclesiam, d. 22 Aprilis a. 1230, sub plumbo data.

(2) Cfr. Const. Apost. Fidelis Dominus, d. 25 Martii a. 1754, sub plumbo data; Epistula Seraphici Patriarchae a Pio XII ad Rev.mum Ministrum Generalem Ordinis Fratrum Minorum Conventualium d. 25 Martii, a. 1954, data: A. A. S. 46 (1954), p. 318.

 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana