LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*
MATRIMONIA MIXTA
NORMAE DE MATRIMONIIS MIXTIS
STATUUNTUR
PAULUS PP. VI
Matrimonia mixta, id est matrimonia finita a parte catholica cum parte non catholica sive baptizata sive non baptizata, Ecclesia pro suo munere magna semper sollicitudine prosecute est. Quam quidem sollicitudinem ipse instantius hodie praestare urgetur ob peculiares huius aetatis condiciones. Cum enim superiore tempore catholica ab asseclis aliaram confessionum christianarum atque a non christianis loco quoque et finibus essent seiuncti, recentioribus tamen his temporibus non solum eiusmodi separatio est valde imminuta, sed etiam commercium inter hommes variarum regionum religionumque magnopere increbruit; quo factum est, ut mixta coniugia valde multiplicarentur. Ad hoc etiam vim habuerunt incrementum atque propagatio humanae civilisque culturae et quaestuosae industriae, densatus urbium incolatus cum vitae rusticae detrimento, cmmmigrationes et amplificatus omnes genus exsulum numerus.
Novit quidem Ecclesia matrimonia mixta, quippe quae et religiones diversitatem et christianorum divisionem consequantur, unitati omnium christianorum redintegrandae, quibusdam exceptis casibus, non prodesse. Plurimue enim difficultates ipse matrimonio mixto insitae sunt, cum divisio quaedam in cellulam viventem Ecelesiae, uti familia christiana merito dicitur, inferatur, et in ipse familia evangelicorum praeceptorum obtemperatio magis ardua reddatur ob rerum religiosarum diversitatem, imprimis quod attinet ad Ecclesiae cultus participationem prolisque educationem.
Has ob causas Ecclesia, sui officii conscia, dissuadet matrimonia contrahi mixta, quia valde exoptat, ut catholica in coniugio perfectam animorum concordiam atque plenam vitae communionem assequi possint. Quoniam vero ius est homini a natura datum, finire matrimonium prolemque procreare, Ecclesia suis legibus, quae sollicitudinem eius pastoralem plane ostendunt, ita res curat disponendas, ut hinc iuris divini praescripta religiose serventur, illinc autem praedictum ius matrimonii contrahendi in tuto cοllocetur.
Vigilanter profecto ipsa respicit sive iuvenum institutionem eorumque habilitatem ad onera cum officii cοnscientia suscipienda et ad munera sua in Ecclesia obeunda, sive praeparationem nupturientium, qui matrimonium mixtum inire intendunt, sive curam iis adhibendam, qui mixtum matrimonium iam contraxerunt. Et quamquam in hominibus baptizatis variae fidei professionis minus metuendum est, ne circa religiοnem fiant indifferentes, nihilominus id facilius praecaveri potent, si, quamvis mixto matrimonio coniuncti, ambo coniuges indolem christianam maritales societatis exploratam habeant, et si ecclesiasticae auctoritates, ad quas pertinet, iis congrua ratione auxilientur. Ipsae etiam difficultates, quae inter coniugem catholicum et non baptizatum forte coortae sint, vigilantia et sollertia pastorali queunt evinci.
Ecclesia aequam non habet rationem, neque in doctrina neque in legibus, matrimonii a coniuge catholico cum non catholico homine baptizato initi, et matrimonii, quo coniunx catholicus sibi iunxit hominem non baptizatum. Nam, ut Concilium Vaticanum II declaravit, ii qui, etsi non catholici, in Christum credunt et baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta, consituuntur (Decr. de Oecumenismo Unitatis redintegratio, 3, AAS 57 (1965), p. 93; cf Const. Dogm. de Ecclesia Lumen gentium, AAS 57 (1965), pp. 19-20). Fideles autem orientales, extra Ecclesiam catholicam sacro fonte abluti, quamquam a nostra communione seiuncti, vera sacramenta in propriis Ecclesiis possident, praecipue Sacerdotium et Eucharistiam, per quae arctissima necessitudine nobiscum coniunguntur (Cf CONC. VAT. II, Decr. de Oecumenismo Unitatis redintegratio, 13-18, Lc., pp. 100-104). Viget nimirum in coniugio inter baptizatos — quod verum est sacramentum — quaedam spiritualium bonorum communio, quae in matrimonio deest, a coniugibus finito, quorum alter est baptizatus, alter expers baptisme.
Nihilominus non sunt praetereundae difficultates, quae in ipsis matrimoniis mixtes inter baptizatos insunt. Sacpe enim differunt inter se opiniones de sacramentali natura matrimonii, de significatione propria conubii in Ecclesia celebrati, de interpretatione quorundam principiorum moralium ad matrimonium et familiam pertinentium, de finibus, quibus oboedientia Ecclesiae catholicae debita contineatur, de provincia, quae auctoritati ecclesiasticae competat.
Ex quibus liquet solum in redintegrata christianorum unitate huiusmodi difficiles quaestiones plane posse expediri.
Edoceantur ergo fideles Ecclesiam, quamvis in particularibus casibus vinculum ecclesiasticae disciplinae aliquantum relaxet, numquam tamen posse partis catholicae obligationem auferre, quae lege divina, ipso videlicet ordine salutis per Christum instituto, pro varus casuum adiunctis imponitur.
Ideo fideles commoneantur officium esse penes catholicum coniugem propriae fidei conservandae, ac propterea ipsi numquam licere proximo illam amittendi periculo sese offerre.
Praeterea in matrimonio mixto pars catholica obligatione tenetur non solum perstandi in fide, sed etiam, quantum fieri potest, curandi, ut proles baptizetur et in eadem fide educetur atque omnia salutis aeternae accipiat subsidia, quae Ecclesia catholica filiis suis suppeditat.
Ad liberos autem quod spectat educandos, cum ambo coniuges hοc munere obstringantur illudque, una cum omnibus conexis obligationibus, ipsis minime fas sit ignorare, res difficultate non caret: cui tamen, quemadmodum ceteris, Ecclesia legibus suis et cura pastοrali occurrere studet.
Hisce prae oculis habitis, nemo profecto mirabitur, si etiam disciplina canonica matrimoniorum mixtorum uniformis esse nequeat, eaque ad varia casuum adiuncta accommοdanda sit, quod attinet sive ad formam iuridicam cοntrahendi matrimonii, sive ad eiusdem liturgicam eelebrationem, sive denique ad curam pastoralem praestandam coniugibus filiisque in matrimonio susceptis, secundum varias coniugum condiciones vel diversos ipsorum gradus communionis ecclesiasticae.
Consentaneum omnino erat, ut ad tam gravis momenti quaestionem Concilii Oecumenici Vaticani II sollicitudines converterentur. Quod reapse, occasione data, pluries contigit: immo votum a Patribus ipsius Concilii in tertia periodo prolatum est, quo tota quaestio Nobis est demandata.
Ut huic satisfieret voto, die 18 mensis Martii anno MCMLXVI, a S. Congregatione pro Doctrina Fidei Instructio de matrimoniis mixtis promulgata est, a verbis incipiens Matrimonii sacramentum (Cf AAS 58 (1906), pp. 235-239), qua cautum est, ut normae ibidem statutae, si experientia comprobatae essent, in Codicem Iuris Canonici, qui nunc recognoscitur, certa ac definita ratione insererentur (Cf ibid., l.c., p. 237).
Cum autem in primo Coetu generali Synodi Episcoporum, mense Octobri anni MCMLXVII celebrato, quaestiones quaedam de matrimonias mixtas propositae essent, de quibus Patres multas easque oppοrtunas animadversiones protulerunt (Cf. Argumenta de quibus disceptabitur in primo generali coetu Synodi Episcoporum. Pars altera, Typis Polyglottis VAticanis, MCMLXVII, pp. 27-37), Nobis visum est eas examinandas tradere peculiari Patrum Cardinalium Commissioni, quae magna cum sedulitate conclusiones suas Nobis exhibuit.
Nunc igitur id primum praeponimus, norimis has per Litteras statuendis obnoxios non esse catholicos orientales, qui cum baptizatis acatholicis vel cum non baptizatis matrimonium contrahant. Ad matrimonia vero catholicorum cuiuslibet ritus cum christianis orientalibus non catholicis quod attinet, Ecclesia iam nonnullas normas recentiore tcmpore impertivit (Cf CONC. VAT. II, Decr. de Ecclesiis Orietalibus Catholicis Orientalium Ecclesiarum, 18 AS 57 (1965), p. 82; S. CONGR. PRO ECCLESIIS ORIENTALIBUS, Decr. Crescens matrimoniorum, AAS 59 (1967), pp. 165-166), quas quidem normas vim suam retinere volumus.
Itaque Nos, eo consilio permoti, ut ecclesiastica disciplina de matrimoniis mixtis perficiatur utque, salvis divinae legis praescriptis, canonicae leges variis coniugum condicionibus consulant, iuxta mentem a Concilio Vaticano II significatam, praesertim in Decreto, cui index Unitatis redintegratio(AAS 57 (1965), pp. 90-12) et in Declaratione, a verbis incipiente Digntatis humanae (AAS 58 (1966), pp. 929-946); itemque optata considerantes, quae in Synodo Episcoporum sunt prolata, auctoritate Nostra et post maturam deliberationem normas statuimus ac decernimus, quae sequuntur.
1) Matrimonium inter duas personas baptizatas, quarum altera sit catholica, altera vero non catholica, cum natura sua planae spirituali coniugum communioni obstet, sine praevia Ordinarii loci dispensatione, contrahi non licet.
2) Matrimonium inter duas personas, quarum altera sit baptizata in Ecclesia catholica, vel in eandem recepta, et altera non baptizata, initum sine praevia Ordinaria loci dispensatione, est invalidum.
3) Ab utroque impedimento Ecclesia pro temporum, locorum personarumque rationibus et adiunctis, dispensationem non recusat, dummοdo iusta causa habeatur.
4) Ad impetrandam ab Ordinario loci dispcnsationem impedimenti, pars catholica declares se paratam esse pericula a fide deficiendi removere. Eadem insuper gravi obligatione tenetur promissionem sinceram praestandi, se omnia pro viribus facturam esse, ut universa proles in Ecclesia catholica baptizetur et educetur.
5) De his promissionibus a parte catholica faciendis, pars non catholica tempestive certior fiat, adeo ut constet ipsum vere consciam esse promissionis et obligationis partis catholicae.
6) Ambae partes edoceantur de finibus et proprietatibus essentialibus matrimonii, a neutro contrahente excludendis.
7) Conferentiae Episcoporum est, secundum propriam territorio competentiam, statuere modum quo hac declarationes et promissiones, quae semper requiruntur, faciendae sint, sive ore tantum, sive etiam scriptis, sive coram testibus; tum rationem definire qua de ipsis et in fοrο externo constet et pars acatholica certior reddatur: itemque edicere quae alia sint, pro opportunitate, postulanda.
8) Mixtae nuptiae forma canonica contrahendae sunt, quae forma ad validitatem matrimonii requiritur, salvο praescripto Decreti Crescens matrimonium, a S. Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus die 22 mensis Februarii anno 1967 editi (Cf AAS 59 (1967), p. 166).
9) Si graves difficultates formae canonicae servandae obstent, Ordinariis locorum ius est dispensandi a forma canonica matrimonii mixti; Conferentiae autem Episcoporum est normas statuere, quibus praedicta dispensatio in sua regione vel in suο territorio concordi ratione ac licite, salva tamen aliqua publica forma celebrationis, concedatur.
10) Curandum est, ut omnia matrimonia valide contracta in libris, a iure canonico praescriptis, sedulo adnotentur. Pastores animarum curent, ut ministri quoque non catholici operam praestent ad adnotationem nuptiarum cum parte catholica in libris inserendam.
Conferentiae vero Episcopales normas edant, quibus in earum regione vel territorio modus communi ratione determinetur, quo de matrimonio post obtentam dispensationem a forma canonica, publice contracto, in libris iure canonico praescriptis constet.
11) Quoad formam liturgicam celebrandi matrimonia mixta, si ea desumenda sit ex Rituali Romano, ritus adhiberi debent ex Ordine celebrandi Matrimonium, auctoritate Nostra promulgato, sive Matrimonium fit inter partem catholicam et partem baptizatam non catholicam (nn. 39-54), sive matrimonium fit inter partem catholicam et partem non baptizatam (nn. 55-66). Si autem casus ferat, in matrimonio inter partem catholicam et partem baptizatam non catholicam adhiberi possunt, de consenso Ordinaria loci, ritus celebrandi matrimonium intra Missam (nn. 19-38), servato legis generalis praescripto quoad Communionem Eucharisticam.
12) Conferentiae Episcopales Apostolicam Sedem certiorem reddant de iis, quae circa matrimonia mixta pro sua competentia decreverint.
13) Matrimoni celebratio coram sacerdote vel diacono catholico et ministro non catholico, qui simul suum quisque ritum peragant, vetatur; neque admittitur, ante vel post catholicam celebrationem, alia matrimonii celebratio religiosa ad matrimonialem consensum praestandum vel renovandum.
14) Ordinarii locorum et parochi curent, ne coniugi catholico et filiis, e matrimonio mixto natis, auxilium spirituale desit ad eorum officia conscientiae adimplenda; eundemque hortentur coniugem, ut memor sit semper doni divini fidei catholicae eiusqne testimonium reddat cum modestia et timοre, conscientiam habens bonam (Cf 1 Pt 3, 16); coniuges adiuvent ad vitae coniugalis et familiaris fovendam unitatem, quae, si de christianis agatur, in illorum quoque baptismo innititur. Qua de re, optandum est, ut iidem Pastores relationes instituant cum ministres aliarum communitatum religiosarum, easque sincera probitate et sapienti fiducia conforment.
15) Poenae, quae in C.I.C. can. 2319 statutae sunt, omnes abrogantur; pro iis autem qui tales poenas iam contraxerint, earundem poenarum effectus cessant, salvis tamen obligationibus, de quibus in n. 4 harum normarum sermo est.
16) Ordinarius loci sanationem in radice matrimonii mixte concedere potest, impletis condicionibus, de quibus in nn. 4 et 5 harum normarum, et servatis ceteris de iure servandis.
17) In casu peculiaris difficultatis vel dubii quoad applacationem harum normarum, recurrendum est ad Sanctam Sedem.
Quaecumque a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus suosque integros effectus obtinere a die I mensis Octobris huius anni, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXXI mensis Martii anno MCMLXX, Pontificatus Nostri septimo.
PAULUS PP. VI
* AAS 62 (1970), pp. 257-263.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana