LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE *
CAUSAS MATRIMONIALES
NORMAE QUAEDAM STATUUNTUR
AD PROCESSUS MATRIMONIALES
EXPEDITIUS ABSOLVENDOS
PAULUS PP. VI
Causas matrimoniales peculiari semper cura sancta Mater Ecclesia prosecuta est, quae quidem per eas sanctitatem germanamque naturam sacri vinculi matrimonii nititur tueri. Ecclesiasticorum enim iudicum ministerium aperte ostendit — etsi modo sibi proprio — pastoralem caritatem Ecclesiae, quae probe novit, quantopere in iudicüs matrimonialibus animarum saluti consulatur.
Cum autem huiusmodi causarum numerus temporibus nostris magis in dies augeatur, Ecclesia facere non potest, quin hac de re sit valde sollicita. Hic enim causarum auctus, quemadmodum ad Praelatos Auditores Tribunalis Sacrae Romance Rotae diximus, «signum est peculiare imminuti sensus sacrae, quae legi inest naturae, qua ut in fundamento familia christiana innititur; signum inquietae perturbataeque vitae hodiernae; signum incertarum condicionum socialium et oeconomicarum, in quibus illa degitur, ideoque periculi, quod firmitati, vigori, felicitati instituts familiae impendere potest» (Cf AAS 58 (1966), p. 154).
Mater Ecclesia fore quidem confidit, ut studium, a novissimo Oecumenico Concilio in matrimonii spirituali bono pastoralique cura illustrandis atque promovendis collocatum, fructus suos gignat, etiam quod ad firmitatem matrimonialis vinculi attinet; verumtamen ipsa vitare simul, opportunes statutis normis, exoptat, ne nimia iudiciorum matrimonialium diuturnitas plurium filiorum suorum spiritualem statum reddat graviorem.
Dum igitur plenior exspectatur processus matrimonialis reformatio, quam Commissio Nostra Codici Iuris Canonici recognoscendo parat, visum est Nobis quasdam edere normas de constitutione Tribunalium ecclesiasticorum deque processu iudiciario, quibus expeditior fiat ipse matrimonialis processus.
Firmes itaque manentibus reliques normis canonicis circa processus, motu proprio et auctoritate Nostra Apostolica has, quae sequuntur, normas decernimus ac statuimus, a die I mensis Octobris anno MCMLXXI in omnibus Tribunalibus, etiam Apostolicis, fideliter servandas, donec novus Codex Iuris Canonici promulgetur.
DE FORO COMPETENTI
I.
Causae matrimoniales baptizatorum iure proprio ad iudicem ecclesiasticum spectant.
II.
Causae de effectibus matrimonii mere civilibus pertinent ad civilem magistratum, nisi ius particulare statuat easdem causas, si incidenter et accessorie agantur, posse a iudice ecclesiastico cognosci ac definici.
III.
Omnes causas matrimoniales, ad eos spectantes, de quibus in C.I.C., can. 1557, § 1, n. 1, illa Congregatio vel Tribunal aut specialis Commissio exclusive cognoscit, cui eas Summus Pontifex in singulis casibus commiserit.
IV.
§ 1. In ceteris causis nullitatis matrimonii competens est:
a) Tribunal loci in quo matrimonium celebratum est, vel
b) Tribunal loci in quo pars conventa commorationem non precariam habeat, quae ex aliquo ecclesiastico documento vel allo legitimo modo probari possit, vel
c) Tribunal loci in quo de facto colligendae sint pleraeque depositiones seu probationes, dummodo accedat consensus tum Ordinarii loci commorationis habitualis partis conventae, tum Ordinarii loci et praesidis Tribunalis aditi.
§ 2. Si casus accidat de quo in praecedenti § 1, c), Tribunal, antequam causam admittat, exquirat a parte conventa, num quid excipiendum habeat contra forum aditum a parte actrice.
§ 3. Mutatis substantialiter circumstantiis aut locorum aut personarum de quibus in § 1, instantia ante conclusionem in causa potest transferri in casibus particularibus de uno ad aliud Tribunal aeque competens, si accedat consensus partium et utriusque Tribunalis.
DE CONSTITUTIONE
TRIBUNALUM
V.
§ 1. Si nec in Tribunali dioecesano nec in Tribunali regionali, ubi erectum sit, collegium trium iudicum clericorum efformari possit, Conferentia Episcopalis facultate instruitur permittendi in primo et secundo gradu constitutionem collegii ex duobus clericis et uno viro laico.
§ 2. In primo gradu, cum nec per aggregationem viri laici collegium de quo in § 1 efformari possit, singulis in casibus causae nullitatis matrimonii clerico tamquam iudici unico per eandem Episcopalem Conferentiam demandari possunt. Qui iudex, ubi fieri possit, assessorem et auditorem in iudicio sibi asciscat.
§ 3. Conferentia Episcopalis facultates, de quibus supra, concedere valet iuxta propria statuta, vel per membrorum coetum, vel saltem per membrum Conferentiae, quae ad id eligatur.
VI.
Ad munus assessoris et auditoris in Tribunalibus cuiusvis gradus, viri laici vocari possunt; munus autem notarii sive viri sive mulieres suscipere possunt.
VII.
Laici ad huiusmorli munera assumendi fulgeant catholica fide et bonis moribus ac simul iuris canonici scientia. Cum autem agitur de munere iudicis viro laico conferendo, de quo in n. V, § 1, ii praeferantur qui etiam consuetudinem fori habeant.
DE APPELLATIONIBUS
VIII.
§ 1. A prima sententia, matrimoni nullitatem declarante, vinculi defensor ad superius Tribunal provocare tenetur intra legitimum tempus: quod si facere neglegat, auctoritate praesidis vel iudicis urici compellendus est.
§ 2. Apud Tribunal secundae instantiae vinculi defensor suas animadversiones exhibeat ut dicat utrum contra decisionem latam in prima gradu aliquid opponendum habeat necne. Contra quas animadversiones collegium, si opportunum censuerit, partium earumve patronorum animadversiones exquirat.
§ 3. Visa sententia et perpensis animadversionibus defensoris vinculi necnon, si exquisitae et datae fuerint, partium earumve patronorum, collegium suo decreto vel decisionem primi gradus ratam habet, vel ad ordinarium examen secundi gradus causam admittit. In priore casu, flemme recurrente, ius est coniugibus, qui alioquin non impediantur, decem diebus a decreti publicatione elapsis, novas nuptias contrahere.
IX.
§ 1. Adversus decretum collegii, sententiam primi gradus ratam habens, defensor vinculi vel pars, quae se gravatam putet, ius habent recurrendi, intra decem dies a die publications decreti, ad superius Tribunal, sed tantummodo prolatis novas et gravibus argumentis, quae tamen praesto sint. Huiusmodi argumenta debent exhiben Tribunali tertii gradus intra mensem ab interposito recursu.
§ 2. Defensor vinculi tertii gradus, audito praeside Tribunalis, potest a recursu recedere: quo in casu Tribunal declarat litem finitam. Si autem pars recurrat, Tribunal, perpensis argumentis allatis, intra mensem ab interposito recursu vel recursum reicit per decretum, vel causam admittit ad ordinarium tertii gradus examen.
DE REGULIS
IN CASIBUS SPECIALIBUS
X.
Cum ex certo et authentico documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni obnoxium sit, constiterit de exsistentia impedimenti dirimentis, simulque pari certitudine patuerit dispensationem super his impedimentis datam non esse, hisce in casibus, praetermissis sollemnitatibus in iure recensitis, poterit Ordinarius, citatis partibus et intervenente defensore vinculi, matrimonii nullitatem declarare.
XI.
Item sub iisdem clausulis et eodem modo, de quibus in n. X, Ordinarius matrimonii nullitatem declarare tunc etiam poterit, cum causa instituta est ex defectu formae canonicae vel ex defectu validi mandati procuratoris.
XII.
Adversus hanc declarationem defensor vinculi, si prudenter existimaverit impedimenta aut defectus, de quibus in nn. X et XI, non esse certa aut dispensationem super eisdem probabiliter intercessisse, provocare tenetur ad iudicem secundae instantiae, ad quem acta transmittenda sunt, quique scripto monendus est agi de casu speciali.
XIII.
Iudex alterius instantiae, interveniente tantum defensore vinculi, decernet eodem modo, de quo in n. X, utrum sententia sit confirmanda, an potius procedendum in causa sit ad ordinarium tramitem iuris; quo in casu eam remittit ad Tribunal primae instantiae.
NORMAE TEMPORARIAE
1. Die quo praesentes Litterae Apostolicae vigere incipient, causa matrimonialis, quae, post primam sententiam matrimoni nullitatem declarantem, apud superius Tribunal ex appellatione legitima prosequitur, interim suspendatur.
2. Vinculi defensor Tribunales secundae instantiae animadversiones suas exhibeat super omnia, quae sive decisionem latam in primo gradu respiciunt, sive actis in altero gradu eo usque expletis continentur, ut dicat utrum contra decisionem latam in primo gradu aliquid opponendum habeat necne. Contra quas animadversiones collegium, si opportunum censuerit, partium earumve patronorum animadversiones exquirat.
3. Perpensis animadversionibus defensores vinculi necnon, si exquisitae et datae fuerint, partium earumve patronorum et visa sententia primi gradus, collegium suo decreto vel decisionem primi gradus ratam habet, vel causam in ordinario examine secunde gradus prosequendam esse decernit. In priore casu, nemine recurrente, ius est coniugibus, qui alioquin non impediantur, decem diebus a decreti publicatione elapsis, novas contrahendi nuptias. In altero vero casu instantia prosequenda erit usque ad definitivam sententiam.
Quae igitur a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia rata ac firma esse iubemus, contrarias quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Martii, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri octavo.
PAULUS PP. VI
* AAS 63 (1971), pp. 441-446
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana