Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*

CUM MATRIMONIALIUM CAUSARUM
NORMAE QUAEDAM STATUUNTUR
AD PROCESSUS MATRIMONIALES
APUD ECCLESIAS ORIENTALES
EXPEDITIUS ABSOLVENDOS

PAULUS PP. VI

 

Cum matrimonialium causarum numerus nostris temporibus magis in dies augeatur, Nos, sanctitatem germanamqne naturam sacri vinculi matrimonii tueri ac simul spirituale fidelium bonum fovere intendentes, Apostolicis Litteris die 28 mensis Martii anno 1971 motu proprio datis, quibus index «Causas matrimoniales», iam consuluimus causis matrimonialibus in Ecclesia Latina expeditius solvendis.

Nunc autem, cum Nobis sollicitude omnium Ecclesiarum divinitus concredita sit, ut pastorales caritas Ecclesiae pari modo in Ecclesiis Orientalibus eniteat, auditis Sacra Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus, Venerabilibus Fratribus Nostris Patriarches et plerisqne locorum Hierarchis, de ecclesiasticis Tribunalibus apud Ecclesias Orientales componendis deque processu iudiciario matrimoniali simpliciore forma ordinando normas quasdam statuendas esse decrevimus.

Ad hunc igitur finem, firmis manentibus reliquis iuris canonici orientalis vigentis praescriptionibus in Litteris Apostolicis «Sollicitudinem Nostram» a Decessore Nostro Pio PP. XII die 6 Ianuarii 1950 sancitis, Nos, praesentibus hisce Litteris, motu proprio ac de certa scientia, auctoritate Nostra Apostolica has, quae sequuntur, normas pro Ecclesiis Orientalibus ubique terrarum, decernimus et statuimus.

DE FORO COMPETENTI

I.

Causae matrimoniales baptizatorum iure proprio ad iudicem ecclesiasticum spectant.

II.

Firmis, ubi vigeant, Statutes Personalibus, causae de effectibus matrimonii mere civilibus, si principaliter agantur, pertinent ad civilem magistratum, sed si incidenter et accessorie, possunt etiam a iudice ecclesiastico ex propria auctoritate cognosci ac definire. 

III.

Omnes causas matrimoniales, ad eos spectantes, de quibus in Litteris Apostolicis «Sollicitudinem Nostram», can. 15, n. 1, illa Congregatio vel Tribunal aut specialis Commissio exclusive cognoscit, cui eas Summus Pontifex in singulis casibus commiserit.

IV.

§ 1. In ceteris causis nullitatis matrimonii competens est:

a) Tribunal loci in quo matrimonium celebratum est, vel

b) Tribunal loci in quo pars conventa commorationem non precariam habeat, quae ex aliquo ecclesiastico documento vel alio legitimo modo probari possit, vel

c) Tribunal loci in quo de facto colligendae sint pleraeque depositiones seu probationes, dummodo accedat consensus tum Ordinarci loci commorationis habitualis partis conventae, tum Ordinarii loci et praesidiis Tribunales aditi.

§ 2. Si casus accedat de quο in praecedenti § 1, c), Tribunal, antequam causam admittat, exquirat a parte convents, num quid excipiendum habeat contra forum aditum a parte actrice.

§ 3. Mutatis substantialiter circumstantiis aut locorum aut personarum de quibus in § I, instantes ante conclusionem in causa potest transferri in casibus particularibus de uno ad aliud Tribunal aeque competens, si accedat consensus partium et utriusqne Tribunalis.

DE CONSTITUTIONE TRIBUNALIUM

V.

§ 1. Si in Tribunali primi et secundi gradus collegium trium iudicum clericorum efformari nequeat, Patriarcha vel Archiepiscopus Maior audita Synodu permanenti, facultate instruitur permittendi in praedictis gradibus constitutionem collegii ex duobus clericis et uno viro laico; extra patriarchatus vel archiepiseopatus, eadem facultate gaudet Metropolita auditis duobus, ordine praecedentiae, prioribus provinciae episcopis; in aliis casibus recurratur ad Sedem Aρostolicam.

§ 2. In primo gradu, cum nec per aggregationem viri laici collegium de quo in § l efformari possit, singulis in casibus causae nullitatis matrimonii clerico tamqnam iudici unico per easdem auctoritates et eodem modo ac in § 1 demandari possunt. Qui iudex procedere debet iuxta canones 227-452 et 468-500 Litt. Apost. «Sollicitudinem Nostram», et, ubi fieri possit, assessorem et auditorem in iudicio sibi asciscat.

VI.

Ad munus assessoris et auditoris in Tribunalibus cuiusvis gradus viri laici possunt vocari; munus autem notarii sive viri sive mulieres suscipere possunt.

VII.

Laici ad huiusmodi munera assumendi fulgeant catholica fide et bonis moribus ac simul iuris canonici scientia. Cum autem agitur de munere iudiciis viro laico conferendo, de quo in n. V, § I, ii praeferantur qui etiam consuetudinem fori habeant.

DE APPELLATIONIBUS

VIII.

§ 1. A prima sententia, matrimonii nullitatem declarante, vinculi defensor ad superius Tribunal provocare tenetur intra legitimum tempus: quod si facere neglegat, auctoritate praesidis vel iudicis unici compellendus est.

§ 2. Apud Tribunal secundat instantiae vinculi defensor suas animadversiones exhibeat ut dicat utrum contra decisionem latam in primo gradu aliquid opponendum habeat necne. Contra quas animadversiones collegium, si opportunum censuerit, partium earumve patronorum animadversiones exquirat.

§ 3. Visa sententia et perpensis animadversionibus defensoris vinculi necnon, si exquisitae et datae fuerint, partium earumve patronorum, collegium suo decreto vel decisionem primi gradus ratam habet, vel ad ordinarium examen secundi grados causam admittit. In priore casu, nemine recurrente, ius est coniugibus, qui alioquin non impediantur, decem diebus a decreti publicatione elapsis, novas nuptias contrahere.

IX.

§ 1. Adversus decretum collegii, sententiam primi gradus ratam habens, defensor vincoli vel pars, quae se gravatam putet, ius habent recurrendi, intra decem dies a die publicationis decreti, ad superius Tribunal, sed tantummodo prolatis novis et gravibus argumentis, quae tamen praesto sint. Huiusmodi argumenta debet exhiberi Tribunali tertii gradus intra mensem ab interposito recursu.

§ 2. Defensor vinculi tertii gradus, audito praeside Tribunalis, potest a recursu recedere: quo in casu Tribunal declarat litem finitam. Si autem pars recurrat, Tribunal, perpensis argumentis allatis, intra mensem ab interposito recursu vel recursum reicit per decretum, vel causam admittit ad ordinarium tertii gradus examen.

DE REGULIS
IN CASIBUS SPECIALIBUS

X.

Cum ex certo et authentico documento, quod nulli contradictions vel exceptions obnoxium sit, constiterit de exsistentia impedimenti dirimentis, simulque pari certitudine, ex certo et authenticο documento vel etiam alio legitimo modo habita, patuerit dispensationem super his impedimentis datam non esse, hisce in casibus, praetermissis sollemnitatibus in iure recensitis, potent Hierarcha citatis partibus et interveniente defensore vinculi, matrimoni nullitatem declarare.

XI.

Item sub iisdem clausulis et eodem modo de quibus in n. X, Hierarcha matrimonis nullitatem declarare tunc etiam poterit, cum causa institute est ex defectu formae canonicae vel ex defectu validi mandati procuratoris.

XII.

Adversus hanc declarationem defensor vinculi, si prudenter existimaverit impedimenta aut defectus, de quibus in nn. X et XI, non esse certa aut dispensationem super eisdem probabiliter intercessisse, provocare tenetur ad iudicem secundae instantiae, ad quem acta transmittenda sunt, quique scripto monendus est agi de casu speciali.

ΧIII.

Iudex alterius instantiae, cum solo interventu defensoris vinculi, decernet eodem mοdο, de quo in n. X, utrum sententia sit confirmanda, an potius procedendum in causa sit ad ordinarium tramitem iuris: quo in casu eam remittit ad Tribunal primae instantiae.

NORMAE TEMPORARIAE

1. Die quo praesentes Litterae Apostolicae vigere incipient, causa matrimoniales, quae, post primam sententiam matrimonii nullitatem declarantem, apud superius Tribunal ex appellatione legitima prosequitur, interim suspendatur.

2. Vinculi defensor Tribunalis secundae instantiae animadversiones suas exhibeat super omnia, quae sive decisionem latam in primo gradu respiciunt, sive actis in altero gradu eo usque expletis continentur, ut dicat utrum contra decisionem latam in primo gradu aliquid opponendum habeat necne. Contra quas animadversiones collegium, si opportunum censuerit, partiom earumve patronorum animadversiones exquirat.

3. Perpensis animadversionibus defensores vinculi necnon, si exquisitae et datae fuerint, partium earumve patronorum et visa sentencia primi gradus, collegium suo decreto vel decisionem primi gradus ratam habet, vel causam in ordinario examine secundi gradus prosequendam esse decernit. In priore casu, nemine recurrente, ius est coniugibus, qui alioquin non impediantur, decem diebus a decreti publicatione elapses, nοvas contrahendi nuptias. In altero vero casu instantia prosequenda erit usque ad definitivam sententiam.

Supra statutae normae valebunt donec disciplina canonica orientales iuxta Decreta et ad mentem Concilii Oecumenici Vaticani II organice rccognoscatur.

Quae igitur a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia rata ac firma esse volumus, contraries quibuscumque, etiam specialissima mentione dignis, minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Septembris, in festo Nativitatis B. Mariae Virginis, anno 1973, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI 

 

* AAS (5 (1973), pp. 577-581.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana