CONCLUSIONE DELLA III SESSIONE DEL CONCILIO VATICANO II
ALLOCUZIONE DEL SANTO PADRE PAOLO VI
Promulgazione della Costituzione conciliare «De Ecclesia»
e dei Decreti sulle Chiese Orientali e sull’Ecumenismo
Festa della Presentazione di Maria Ss.ma al Tempio
Sabato, 21 novembre 1964
Costituzione dogmatica «De Ecclesia»:
«In nomine Sanctissimae et Individuae Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Constitutio dogmatica de Ecclesia, quae in hac Sacrosanta et Universali Synodo Vaticana Secunda legitime congregata modo lecta est, placuit Patribus.
Et Nos, Apostolica a Christo nobis tradita potestate, illam, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancta approbamus, decernimus ac statuimus, et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.»
Venerabiles Fratres,
Post duos menses, navitate et fraterna opera plenos, Deo gratias agamus pro felici huius Concilii Oecumenici Vaticani secundi celebratione, cuius laboriosae tertiae Sessioni hoc sollemni et sacro coetu finem imponimus. Oh, revera officio devincimur Deo animos nostros beneficii memores et laetantes significandi, eo quod nobis singulari munere suo concessit, ut huic eventui historia digno et provido interessemus, immo ut nos ipsi humiliter feliciterque primas partes agentes, vim, significationem, plenitudinem eidem tribueremus. Oh, profecto oportet quasi ad nos dicta audiamus haec verba Domini: «Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt!» (Matth. 13, 16). En, obversatur ante mentis nostrae oculos Sancta Ecclesia Dei, quae a Pastoribus repraesentatur, quibus proprii greges adhaerent; quae quidem Ecclesia divinitus, Nostrae vocis ope, simul est congregata. En Hierarchia catholica, cuius est populum sanctum Dei instituere et regere; ea huc in unam sedem convenit, uno animi sensu conspirans, una precatione, una fide, una caritate, quae est in ore et in pectore; ecce, incomparabilis hic coetus, quem admirari numquam desinimus, nec umquam poterimus oblivisci, utpote qui nitatur ad gloriam Patris et Filii et Spiritus Sancti, et intentus sit praecelso nuntio Revelationis commemorando eiusque verae et intimae significationi perscrutandae; ecce homines in unum congregati, a studio propriae utilitatis vanarumque rerum ut nemo alius alieni; ut nemo alius eo contendentes, ut testimonium praebeant divinae veritatis; homines, infirmi quidem et ab errore non immunes, sed persuasum habentes se posse veritates enuntiare, quae nullo modo queant in controversiam vocari aut finem capere; homines, dicimus, huius aetatis et huius terrae filii, sed supra tempus ac terram elati, ut onera fratrum suorum umeris suis accipiant, utque eos perducant ad spiritualem salutem; homines, praediti se plane devovendi voluntate, inflammati amore, qui amplior est quam ipsi animi in quibus ardet, nisu impulsi qui forsitan temerarius esse videatur, sed qui coniungitur cum fiducia tranquilla, ut in sensum vitae humanae et historiae inquirant iisque tribuant vim, magnitudinem, pulchritudinem, unitatem in Christo; in Christo Domino tantum! Haec admirationem movent, Venerabiles Fratres, qui hic adestis praesentes; haec admirationem movent, homines, qui foris versantes nos contuemini. Poterimusne umquam videre spectaculum maius, religiosius, aptius ad animos permovendos, sollemnius?
Augetur autem laetitia nostra si extremo hoc tempore Concilii Sessionis, cuius finem facturi sumus, obiter in memoriam revocamus argumenta, de quibus est disceptatum ac denique constitutum: pertractata est enim doctrina de Ecclesia atque exposita; ita opus Concilii Oecumenici Vaticani primi est completum, quod pertinet ad doctrinam; exploratum est mysterium Ecclesiae et consilium divinum de primariis eius institutis.
Iterum dicimus: Deo gratias agamus pro felici hoc exitu et merito patiamur pectora nostra gaudio perfundi: in posterum enim facilius intellegemus mentem divinam, quod attinet ad mysticum Corpus Christi, atque ex hac cognitione normas clariores certioresque quoad vitam Ecclesiae poterimus haurire, item maiores vires, quibus indesinentes eius conatus adiuvemus ut homines ad salutem adducantur, et ampliorem spem circa progressum regni Christi in mundo. Itaque, benedicamus Domino!
Longum est disserere de opere patrato; de studio pio et acri, eo pertinente ut illud cum veritate, quae in Sacris Bibliis continetur, et cum germana traditione Ecclesiae plane congrueret; de labore ideo suscepto, ut intima vis et primaria veritas iuris constitutivi Ecclesiae ipsius invenirentur, ut discerneretur inter id quod est immobile et certum, et id quod e principiis naturali et legitima progressione deducitur; de studio denique quaquaversus in sua luce ponendi Ecclesiae mysterium, ita ut congrua ratione illustretur vita Corporis Christi Mystici, quoad omnes suas partes, quoad omnia sua munera, quoad omnes fines ipsi assequendos.
Attamen caput maxime arduum atque memorandum peracti huiusmodi spiritualis laboris illud profecto est, quod ad doctrinam de Episcopatu spectat; quare de hoc tantum capite liceat nunc Nobis paucis exponere, quid sentiamus.
Hoc unum fateri volumus: Nobis scilicet admodum placuisse, quod doctrina huiusmodi sat ampla studiorum disceptationumque copia, nec minore conclusionum perspicuitate pertractata sit. Necessarium sane hoc erat, ut Concilium Oecumenicum Vaticanum primum compleretur. Tempus etiam opportunum advenerat; id ipsum sane postulabant sive magna incrementa quae aetate hac nostra theologica studia susceperunt, sive Catholicae Ecclesiae in terrarum orbe propagatio, sive quaestiones ab Ecclesia solvendae propositae, quae e cotidiano pastoralis navitatis usu oriuntur, sive denique plurimorum Episcoporum vota, qui doctrinae explicationem, quae ad eos pertinet, exspectabant. Congruebat denique ratio ad id faciendum adhibita; ita quidem ut minime dubitemus - ratione habita explicationum quae additae sunt sive ad verba usurpata interpretanda, sive ad vim theologicam doctrinae propositae tribuendam secundum Concilii mentem - minime dubitemus, dicimus, auxiliante Deo, hanc de Ecclesia Constitutionem promulgare.
Huius vero promulgationis potissimum commentarium illud esse videtur, quod per eam doctrina tradita nullo modo immutata est. Quod Christus voluit, id ipsum nosmetipsi volumus. Quod erat, permansit. Quae volventibus saeculis Ecclesia docuit, eadem et nos docemus. Tantummodo, id quod antea solum vitae actione continebatur, nunc aperta etiam doctrina exprimitur; quod usque adhuc considerationi, disputationi, atque ex parte etiam controversiis obnoxium erat, in certam doctrinae formulam nunc redactum est. Fateri sane possumus, ex providentis Dei consilio splendidissimam horam illuxisse nobis: horam dicimus, cuius adventus heri lente procedebat, cuius fulgor hodie renidet, cuius salutifera virtus cras novis doctrinae incrementis, auctioribus viribus, aptioribus institutis Ecclesiae vitam certe locupletabit.
Id quoque animadvertere iuvat, honorem nempe, qui per hanc Constitutionem populo Dei attribuitur. Nihil enim iucundius Nobis accidere potest, quam cernere sollemniter agnitam dignitatem omnium nostrorum Fratrum nostrorumque Filiorum, ex quibus plebs sancta coalescit; quandoquidem ad eius vocationem, ad eius sanctificationem, ad eius regimen, ad eius sempiternam salutem totum spectat sacrae Hierarchiae ministerium, tamquam ad suum finem. Nec minore Nos afficiunt solaci0 ea quae per hanc Constitutionem de Nostris in Episcopatu Fratribus statuuntur. Oh quam gaudemus, cum animadvertamus, ipsorum dignitatem sollemniter declarari, munera celebrari, potestatem agnosci! Oh quam impensas grates Deo persolvimus, quod feliciter contigit, ut Nosmetipsi sacram ministerii vestri dignitatem vestrique plenitudinem sacerdotii honore debito exornaremus, itemque mutuae necessitudinis vincula declararemus, quae inter Nos et vos, Venerabiles ac dilecti Fratres, intercedunt.
Id quoque non sine pietatis affectu considerare placuit, quod munus primarium, singulare, universale, quod Christus Dominus Petro contulit et ad ipsius successores, hoc est Romanos Pontifices, transmittitur - cuius quidem partes officii hodie Nos licet immerentes sustinemus - hoc munus, dicimus, in sollemni Documento, a Nobis iam iam promulgato fuse ac saepe agnoscitur eique reverentia tribuitur. Id Nobis non placere non potest; at non propter dignitatem quae exinde in Nos recidat, cum Nos tantum officium reformidemus potius quam cupide teneamus; sed verius propter honorem verbis rursus confirmatam concordiam cum sacra traditione et Ecclesiae magisterio, ac denique propter sanctam tutelam sive ipsius Ecclesiae unitatis, sive etiam cohaerentis atque efficacis actionis, quae in Ecclesiae regimine in tuto est omnino ponenda. Summopere autem intererat, has Summi Pontificatus praerogativas tunc aperte ac definite agnosci, cum solvenda erat quaestio de auctoritate episcopali in Ecclesia; ita quidem ut talis auctoritas videretur nullo modo adversari, sed plane congruere potestati Vicarii Christi et Capitis collegii episcopalis, secundum ius Ecclesiae constitutivum.
Per hanc igitur arctam et in ipsa rei natura positam coniunctionem, Episcopatus efficitur quoddam unum inter se cohaerens corpus, habens in Episcopo, Beati Petri Successore, non diversam neque externam potestatem, sed contra suum caput et veluti centrum; quo Nos ipsi impellimur, ut sollicito studio vestra iura una cum Nostris praedicemus, atque de eorum incrementis gaudeamus, eorum vindicemus praestantiam, et iis aeque ac Nostris cumulum perfectionemque afferamus.
Hac igitur ratione episcopali officio suam plenam agnoscentes vim atque efficacitatem, animadvertimus fidei, caritatis, suscepti oneris et mutuae adiutricis operae communionem circa Nos augeri. Dum ergo vestram agnoscimus et extollimus auctoritatem, minime timemus, ne minuatur vel impediatur Nostra; immo Nos validiores fieri sentimus, ob animorum coniunctionem, per quam fratres efficimur; item magis idoneos Nos evadere scimus universae regendae Ecclesiae, cum probe noverimus unumquemque vestrum ad idem consilium assequendum conspirare; confidentiores denique Iesu Christi adiumentis Nos fieri sentimus, cum omnes inter nos arctius in eius nomine sociemur, atque coniungi in posterum cupiamus.
Quosnam vero effectus huiusmodi doctrinae explanatio re et usu consecutura sit, haud facile nunc conspicitur; sed haud difficile provideri potest, fore ut ea ferax omnino sit spiritualium pervestigationum et canonicorum institutorum. Oecumenicum Concilium proxima quarta Sessione concludetur. Ut autem eius decreta ad effectum deducantur, complures Commissiones post-conciliares instituendae erunt, in quibus moderandis plane oportebit, ut Episcopatus suam adiutricem operam praestet. Item eo consilio moti, ut generalis momenti negotia componamus, quae huius nostri temporis veluti propria nota sunt, et continenter exoriuntur, Nos paratiores usque erimus quosdam ex vobis deligendos, Venerabiles Fratres, certis temporibus arcessere atque ad deliberationem adhibere, ne Nobis vestrae praesentiae solacium, vestrae prudentiae ac rerum usus auxilium, Vestri consilii munimentum, vestrae auctoritatis suffragium desit; hoc utiliter etiam fiet eo quod Curia Romana in novam formam redigenda, cui rei diligenter studetur, experientia uti poterit Pastorum dioecesium, atque ita officia sua, quae iam efficacitate pollent ob fidele ministerium, ad absolutionem perfectionemque perducet ope Praesulum, e variis regionibus oriundorum et adiumentum sapientiae suae et caritatis afferentium.
Quod ad rem et usum attinet, adauctus studiorum ac deliberationum numerus aliqua fortasse laborabit difficultate, quandoquidem multorum agendi ratio maiora habet impedimenta quam singulorum. Si autem id Ecclesiae indoli simul monarchicae et hierarchicae aptius respondet, idque per adiutricem vestram praestitam operam labores Nostros magis allevat, prudentia et caritate difficultates evincamus, quae ad implicatiorem huiusmodi ecclesiastici regiminis disciplinam suapte natura attinet.
Nobis sperare placet fore ut ex doctrina de Ecclesiae mysterio, quam Concilium Vaticanum secundum illustravit atque enuntiavit, iam nunc bona multa in hominum animos, praesertim catholicorum, proficiscantur, ut videlicet christifideles omnes verum Sponsae Christi vultum planius delineatum et ostensum videant; ut suae matris et magistrae videant pulchritudinem; ut videant simplicitatem et maiestatem venerabilis huius instituti; ut hoc quasi miraculum suspiciant historicae fidei, praeclarae vitae socialis, et latarum legum optimarum, itemque signum quoddam continuos progressus indicans : in quo divina et humana pars conexae copulantur, ut exinde in hominum, in Iesum credentium, societate consilium Incarnationis et Resurrectionis luculenter appareat: ut scilicet, de S. Augustini sententia, Christus totus appareat, Salvator noster.
De quo incundissimo spectaculo imprimis laetitia exsultent, qui unite et constanter christianam perfectionem profitentur, Religiosos viros ac mulieres dicimus, qui Ecclesiae sunt membra optima, generosi defensores, filii carissimi.
Sed de eodem spectaculo gaudeant oportet ii etiam ex Nostris Fratribus et Filiis, qui in territoriis degunt vitam, ubi etiam nunc iusta et digna religionis profitendae libertas, vel omnino recusatur, vel eatenus imminuitur, ut eos in Ecclesia ascribere opus sit, quam vel a silentio vel a lacrimis appellare debeamus. Item ipsi de magnifica doctrina delectentur, Ecclesiam collustrante, quam ab ipsis toleratae aegritudines ab ipsisque praebita fides splendide testificantur. Qui haec faciunt, gloriam nanciscuntur maximam, cum Christo nempe similem, humanae Redemptionis victima.
In spem praeterea erigimur fore ut eandem Ecclesiae doctrinam aequo benevolentique animo perpendant in Christo fratres, qui etiam nunc a nobis seiuncti sunt. Oh quam velimus, ut ea doctrina, explicationibus completa, in Schemate de Oecumenismo comprehensis, quod hoc Concilium pariter probavit eorum animos, quasi amoris fermentum quoddam, excitet ad sua consilia, et ad sua proposita ita recognoscenda, ut ii magis magisque ad communionem nostram admoveantur, atque tandem, Deo donante, in hac nobiscum sint pares. Interea autem nos, ipsa doctrina perculsi, summa cum mentium nostrarum laetitia animadvertimus, Ecclesiam, dum suae figurae lineamenta tradit, suae caritatis fines nequaquam contrahere, sed magis prorogare, neque suae catholicitatis, quam vocant, multiplicem motum reprimere, quae semper progreditur, semperque invitat. Quo loco, ut nobis liceat rogamus, Observatoribus, qui hic Ecclesiarum vel christianarum confessionum, a Nobis disiunctarum, legati sunt, tum reverenter salutem dicere, tum gratam voluntatem testari, quod congregationibus Conciliaribus interesse voluerunt, tum pro illorum prosperitate vota suscipere.
Denique voluntas Nobis esset, ut sacra Ecclesiae doctrina profanum etiam saeculum, in quo ipsa vivit et a quo saepta continetur, aliquo iucundae suae lucis repercussu illuminaret: ea enim sicut illud signum elevatum in nationibus (cfr. Is. 5, 26) se praebeat oportet, ut omnes in itinere ad veritatem et ad vitam consequendam tuto dirigat. Sicut enim omnibus patet, huius doctrinae explicatio, dum ad severam sacrae theologiae rationem et viam se fideliter accommodat, quae ipsam probat atque praedicat, ea tamen humanum genus non obliviscitur: humanum genus dicimus, quod vel ad Ecclesiam confluit, vel historica et socialia rerum locorumque adiuncta efficit, in quibus ipsa divino suo munere fungitur. Ecclesia humani generis causa constituta est. Ecclesia nullam aliam terrenam auctoritatem sibi vindicat, quam eam, quae ipsi permittit, ut hominibus inserviat eosque diligat.
Ecclesia Sancta, dum suum sentiendi modam atque suam compagem ad perfectionem adducit, non sese ab usu et consuetudine secernit hominum, quibuscum vivit, sed eo potius spectat, ut eos melius intellegat, eorum angustias et legitima optata participet, eorum conamina sustentet, ad assequendam prosperitatem, libertatem et pacem suscepta.
Huiusmodi autem institutum sermonem in extremo Concilio plane continuabimus, cum scilicet schema «De libertate religiosa», quod tantum ob temporis defectum, sub exitum huius Sessionis, pertractari non potuit, itemque aliud schema «De Ecclesia in mundo huius temporis» - quod Concilii operi veluti sertum imponet, quodque in hac Sessione iam breviter perstrictum est - in proxima et ultima Sessione omni ex parte explicata erunt.
Quibus dictis, antequam verbis hisce Nostris finem imponimus, alia proposita res cogitationem Nostram suaviter tangit.
Scilicet, Venerabiles Fratres, facere non possumus quin cogitationem convertamus, animo quidem sincero et grato, ut filios addecet, etiam ad Beatissimam Virginem Mariam, ad Eam scilicet, quam libenter habemus tutricem huius Concilii, testem laborum nostrorum, consiliatricem amabilissimam; eius enim et Sancti Ioseph patrocinio caelesti ad initio coetus. Concilii crediti sunt (cfr. A.A.S. LIII, 1961, pp. 37 s., 211 ss.; LIV, 1962, p. 727).
Hac eadem ducti mente Almam Deiparam anno praeterito communi excoluimus obsequio, in Liberiana Basilica congregati ad venerandam imaginem, cui hoc gloriosum nomen adiectum est: «Salus Populi Romani».
Hoc vero anno honor, quem Concilium eidem adhibere cupit, multo magnificentior est ac significantior: etenim hanc Constitutionem de Ecclesia hodie promulgando, cuius veluti fastigium et caput est totum caput de Beata Maria Virgine agens, iure affirmare nobis licet hanc Sessionem finem capere veluti quodam hymno incomparabili, quo laudes Deiparae Virginis celebrentur.
Primum enim factum est - quod enuntiantes animo penitus commovemur - ut Concilium aliquod Oecumenicum ad unum quasi ac tam amplum corpus redigeret doctrinam catholicam circa locum Beatae Mariae Virgini in mysterio Christi et Ecclesiae tribuendum.
Id plane congruit cum iis, quae huic Concilio sunt proposita, utpote quod ostendere studeat vultum Sanctae Ecclesiae, cui Dei Genetrix est arcte iuncta et cuius est, ut quidam egregie dixit, «portio maxima, portio optima, portio praecipua, portio electissima» (Rupertus, in Apoc. I, VII, c. 12; P.L. 169, 1043).
Ecclesia enim ipsa non efficitur tantum ordine suo hierarchico, sacra liturgia, sacramentis, compage institutorum suorum; sed intima eius vis et proprietas, fons praecipuus efficacitatis, qua homines sanctificat, posita sunt in mystica eius coniunctione cum Christo; quam quidem coniunctionem censere non possumus abstractam ab Ea, quae est Mater Verbi Incarnati, et quam Christus ipse sibi intime sociavit ad nostram salutem procurandam.
Itaque Ecclesiam ipsam intuentes, oportet amanti animo contemplemur mirabilia, quae Deus in Sancta Matre sua est operatus. Atque cognitio verae doctrinae catholicae de Beata Maria Virgine semper subsidium erit efficax ad recte intellegendum mysterium Christi et Ecclesiae.
Has arctas rationes considerantes, quibus Maria et Ecclesia inter se coniunguntur, quaeque in hac Constitutione Concilii tam dilucide sunt expositae, eaedem Nobis suadent, ut hoc temporis momentum sollemnissimum et maxime opportunum esse ducamus ad votum implendum, quod in praeteritae Sessionis fine significavimus et permulti Patres itidem susceperunt, instanter rogantes, ut inter hoc Concilium expressis verbis munus maternum annuntiaretur, quod Beata Maria Virgo in christiano populo gerit. Hac de causa expedire Nobis videtur, ut in hoc ipso publico coetu rite titulum inducamus, quo Beata Maria Virgo honoretur, qui a variis orbis catholici partibus postulatus est, Nobisque peculiari modo acceptus gratusque; siquidem mirabili quadam brevitate eximium locum exprimit, quem Deiparae in Ecclesia proprium esse hoc Concilium agnovit.
Igitur ad Beatae Virginis gloriam ad nostrumque solacium, Mariam Sanctissimam declaramus Matrem Ecclesiae, hoc est totius populi christiani, tam fidelium quam Pastorum, qui eam Matrem amantissimam appellant; ac statuimus ut suavissimo hoc nomine iam nunc universus christianus populus magis adhuc honorem Deiparae tribuat eique supplicationes adhibeat.
De appellatione agitur, Venerabiles Fratres, christianorum pietati haud insueta; quin immo hoc potissimum Matris nomine christifideles et Ecclesia universa Mariam invocare praeoptant. Hoc revera nomen ad germanam Marianae pietatis rationem pertinet, cum in dignitate ipsa, qua Maria utpote Mater Verbi Dei Incarnati praedita est, firmiter innitatur.
Sicut enim divina Maternitas causa est, cur Maria singulares prorsus cum Christo rationes habeat eademque praesens adsit in humanae salutis opere a Christo Iesu peracto, ita pariter e divina Maternitate praesertim eae profluunt rationes, quae inter Mariam et Ecclesiam intercedunt; quandoquidem Maria Mater Christi est, qui statim ac in ipsius virginali utero humanam naturam assumpsit, sibi ut Capiti adiunxit Corpus suum Mysticum, quod est Ecclesia. Maria igitur, utpote Mater Christi, Mater etiam fidelium ac Pastorum omnium, scilicet Ecclesiae, habenda est.
Hinc causa est, cur nos, licet indignos, licet debiles, nihilominus fidenti animo filiorumque amore flagrantes ad Eam oculos attollamus. Quae olim Iesum, supernae gratiae fontem, nobis donavit, ipsa maternam suam opem Ecclesiae non afferre non potest, hoc praesertim tempore, quo Christi Sponsa alacriore studio salutiferum suum munus explere contendit.
Ad hanc autem fiduciam magis usque alendam confirmandamque, Nobis suadent arctissima ea vincula, quae inter hanc nostram caelestem Matrem et humanum genus intercedunt. Etsi amplissimis admirandisque donis a Deo cumulata est, ut digna Mater Incarnati Verbi efliceretur, nihilominus Maria proxima nobis est. Sicut nos, et ipsa est Adae filia, ac propterea etiam nostra Soror ob communem humanam naturam; quae immunis quidem fuit ab originaria labe ob futura Christi merita, sed divinitus acceptis donis ipsa suae ipsius perfectae fidei exemplum addidit, ita ut evangelicum promereret praeconium : «Beata quae credidisti».
In hac mortali vita perfectam Christi discipuli formam expressit, speculum fuit omnium virtutum, atque plene in suos rettulit mores beatitudines illas, quae a Christo Iesu praedicatae fuerunt. Quo fit, ut Ecclesia universa, dum multiformem suam vitam actuosamque suam navitatem explicat, a Deipara Virgine absolutissimum exemplum sumat, quo perfecte Christum imitari oporteat.
Quare, post Constitutionem de Ecclesia rite promulgatam, cui quidem, Mariam omnium fidelium et Pastorum seu Ecclesiae Matrem declarando, veluti fastigium imposuimus, fore omnino confidimus, ut christianus populus maiore spe ac ferventiore studio invocet Beatissimam Virginem, eique cultum et honorem debitum exhibeat.
Ad nos quod attinet, quemadmodum Decessoris Nostri Ioannis XXIII exhortationi obtemperantes, primum in hanc Concilii aulam convenimus una «cum Maria, Matre Iesu», ita pariter in sanctissimo suavissimoque nomine Mariae, Ecclesiae Matris, ab hoc templo discedamus.
Ad testandum autem gratum memoremque animum ob maternam opem nobis a Maria benigne praestitam per huius Sessionis decursum, unusquisque vestrum, Venerabiles Fratres, studeat Mariae nomen et honorem apud christianum populum impensius extollere, eiusque exemplum ad imitandum proponat, quoad fidem, quoad obsequium cuilibet caelestis gratiae impulsioni prompte praestandum, quoad vitam denique Christi praeceptis caritatisque afflatu penitus conformandam; ita quidem ut fideles universi, inter se communis Matris nomine coniuncti, sese sentiant magis magisque firmos in fide profitenda atque in Christo Iesu assectando, atque simul ardentiore caritate ferveant erga fratres, promovendo pauperum amorem, iustitiae studium et pacis tutelam. Quemadmodum iam magnus Sanctus Ambrosius egregie admonebat, sit in singulis Mariae anima ut magnificet Dominum; sit in singulis spiritus Mariae ut exsultet in Deo (S. Ambros. Exp. in Luc. 2, 26; P.L. 15, 1642).
Praesertim exoptamus ut id praeclara in luce collocetur: scilicet Mariam, humilem Domini ancillam, ad Deum et ad Christum Iesum, unicum Mediatorem Redemptoremque nostrum, totam spectare. Pariterque cupimus, ut perspicue explicetur, qua vera natura polleat, et quorsus intendat cultus Mariae Virgini debitus, in iis potissimum regionibus, ubi plures commorantur seiuncti a nobis fratres, ut, quotquot extra Catholicae Ecclesiae sinum degunt, plane intellegant, pietatem erga Deiparam Virginem non in seipsa consistere, sed subsidium esse censendum, quod suapte natura homines ad Christum perducit, eosque cum Aeterno caelorum Patre, in Sancti Spiritus caritatis vinculo, coniungit.
Dum animum flagranti supplicatione ad Beatam Virginem Mariam intendimus, ut Oecumenico Concilio atque Sanctae Ecclesiae bene precetur, et exspectatum deproperet tempus, quo omnes Iesu Christi sectatores inter se iterum devinciantur, oculi Nostri ad universum terrarum orbem, in immensum veluti sese protendentem, convertuntur: terrarum orbem dicimus, in quem considerandum Oecumenica haec Synodus alacres atque amantissimas curas intendit, quem pariter Decessor Noster Pius XII v. m., haud sine caelesti afflatu, Immaculato Mariae Virginis Cordi sollemni ritu dicavit. Huiusmodi sanctissimum religionis obsequium singularem in modum hodie a Nobis commemorari, aequum esse duximus. Hoc igitur moti consilio, per Legationem ad id proprie destinatam proxime mittere decrevimus Auream Rosam ad Fatimense templum, non modo perquam carum populo nobilis Lusitaniae Nationis - quem semper, at hodie praesertim dilectissimum habemus - sed etiam apud omnes catholicae familiae fideles iam cognitum ac veneratum. Hac igitur ratione etiam Nos caelestis Matris tutelae universum hominum genus protegendum, eiusque difficultates et anxitudines, iusta optata spesque ardentissimas committimus.
O Deipara Virgo Maria, Ecclesiae Mater augustissima, Tibi universam Ecclesiam atque Oecumenicum Concilium commendamus.
Quae «Episcoporum auxilium» suavi appellatione nuncuparis, sacros Pastores in suo tuendo munere custodi iisdemque adsis, una cum sacerdotibus; religiosis sodalibus atque e laicorum ordine fidelibus, quotquot adiutricem operam illis in arduis sustinendis pastoralis oflicii partibus conferunt.
Quae ab ipso Divino Servatore, Filio Tuo, in Cruce moriente, Mater tradita es amantissima discipulo, quem ille diligebat, christiani populi memento, qui se Tibi committit.
Omnium Tuorum memor sis filiorum; eorum precibus singularem Tuam virtutem auctoritatemque apud Deum adiunge; eorum fidem integram atque constantem serva, spem robora, accende caritatem.
Memento eorum, qui in rerum angustiis, in necessitatibus, in periculis versantur, et eorum in primis, qui vexationes patiuntur atque ob christianam fidem in vinculis detinentur. Ipsis, Virgo Mater, animi fortitudinem impetra atque exspectatum iustae libertatis depropera diem.
Tuos benignissimos oculos ad nostros seiunctos fratres converte, Tibique placeat ut inter nos iterum aliquando coniungamur, quae Christum, inter Deum et homines unitatis pontem atque artificem, genuisti.
O intaminatae neque umquam obumbratae lucis templum, Unigenitum Filium Tuum deprecare, per quem nunc reconciliationem cum Patre accepimus (cfr. Rom. 5, 11), ut erratis nostris adhibeat misericordiam, discidia omne genus arceat, gaudium amandi fratres nostris mentibus tribuat.
Immaculato Cordi Tuo, o Deipara Virgo, universum genus humanum commendamus; ipsum adduc ad Christum Iesum, unicum verumque Servatorem agnoscendum; calamitates ab eo depelle, quas peccata secum adducunt, ipsique compara pacem, quae in veritate, in iustitia, in libertate atque in amore consistit.
Tandem universae Ecclesiae concede, ut, magnam hanc celebrans Oecumenicam Synodum, valeat misericordiarum Deo sollemnem laudis et gratiarum actionis hymnum concinere, hymnum laetitiae et exsultationis, quia fecit per Te magna qui potens est, o clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana