Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
ALLA COMMISSIONE CENTRALE PER IL COORDINAMENTO
DEI LAVORI POST-CONCILIARI

Lunedì, 31 gennaio 1966

 

Venerabiles Fratres,

Laetissimus dies, quo Concilii Oecumenici Vaticani Secundi sollemnissimo ritu factus est finis, mentibus nostris adhuc obversatur; eiusque veluti lumine ad praesens usque tempus radiante, vobis ex animo dicimus salutem, qui huc prope Petri sepulchrum iterum convenistis, ut opus magni ponderis susciperetis, quod ad Concilium peractum necessario pertinet. Scilicet notam vestram diligentiam et studium estis collutari ad munera Consilii principis seu «Commissionis Centralis de coordinandis post Concilium laboribus et Concilii Decretis interpretandis».

Re quidem vera opus universalis Synodi Vaticanae Secundae nondum est absolutum: uberrima quidem veluti seges ante oculos panditur nostros, sed messis iam est colligenda et in hominum usus dispertienda; locupletissimum quasi patrimonium nobis est traditum, sed iam exoptatos fructus inde percipiat oportet christiana familia. 

Itaque ea, quae in Concilio, Spiritu Sancto afflante, sunt decreta et constituta, praeterquam quod sunt penitus cognoscenda, cum auctoritate erunt interpretanda ita ut, si opus sit, germanus eorum sensu innotescat. Oportet praeterea, ut ea ad effectum sedulo deducantur: dictis iam sunt facta iungenda; quae Concilium in amplissimis coetibus proposuit, ea necesse est in ipsa Ecclesiae vita operentur. Hac enim vitali actione comprobabitur ipsum Concilium.

Duplex igitur munus isti Consilio principi vestro potissimum mandatur: alterum pertinet ad interpretanda acta Concilii, alterum ad hoc, ut omnia rite parentur ac disponantur ad effectum illum consequendum necessaria.

Prius munus est vestri Consilii omnino proprium. Officium creditur vobis, Venerabiles Fratres, quo in re gravissima eritis Sedis Apostolicae gravissimi adiutores. Est enim omni ope annitendum, ne circa decreta Concilii dubitationes oriantur neque ad suum arbitrium quisquam de iis iudicet vel ea detorqueat. Iuvat hic iterare verba, quibus Pius PP. IV, Decessor Noster, usus est, cum Sacrosanctum Concilium Tridentinum confirmavit: «si cui vero in eis (id est decretis) aliquid obscurius dictum et statutum fuisse eamque ob causam interpretatione aut decisione aliqua egere visum fuerit: ascendat ad locum, quem Dominus elegit, ad Sedem videlicet Apostolicam, omnium fidelium magistram» (Conc. Trid. Actorum, p. VI, ed. St. Ehses, Herder 1924, p. 1154).

Ad alterum vero munus Consilii quod attinet, satis eris vigilanti cura provehere et aptis nexibus disponere seu «coordinare» labores ceterarum «Commissionum», quae, post Concilium institutae, eius exsecutioni in sua quaeque provincia student.

Nonnulla decreta, ut novistis, prolata sunt ad usum quod attinet, ut normae a «Commissionibus» confici possent, quibus ad effectum illa adducerentur. Sed haec vacatio legis tempore praestituto capiet finem.

Labores autem eiusmodi «Commissionum» oportet fiant secundum pares, non dissimiles, rationes, atque, opere absoluto, documenta edantur, quae mente quadam communi sint conformata. In haec igitur Consilium vestrum curas intendat.

Praeterea aliae res nec paucae nec leves hoc tempore, quod Concilium proxime sequitur, sunt agendae; ad quae incepta suscipienda et perficienda fortasse vos debebitis aliorum animos incitare, confirmare, dirigere. Sunt autem ex hoc genere ipsa Acta Concilii, quae typis edantur oportet et quae, praeter opinionem a plurimis valde exspectantur. Quae quidem Acta, ut in cunctorum hominum notitiam perveniant, in sermones vulgares erunt convertenda.

Historia eiusdem Concilii erit componenda, servatis, ut patet, veterum hac de re probatissimis praeceptis, quorum primum est: «ne quid falsi dicere audeat; deinde ne quid veri non audeat; ne quae suspicio gratiae sit in scribendo, ne quae simultatis» (Cic. de or. 11,15). Ea, quae ad rem bibliographicam spectant et ad rationaria, quibus homines et res numeris solent censeri, erunt diligenter ac perite apparanda.

Quodsi haec vestram impulsionem vestrumque adiumentum postulant, multo magis erit vobis annitendum, ut normae illae, quibus decreta Concilii ad effectum deducantur, tempore utili edantur. Hoc igitur opus sine ulla interposita mora est inchoandum, constanter maturandum, sapienter perficiendum. Pro vestra etiam prudentia, quam cognitam habemus, curabitis, ne ea, quae, ad hos labores pertinentia, expedit latere, in vulgus exeant et circumferantur.

Hoc novum, arduum, sed nobile opus, ex quo ipsa efficacitas Concilii magnam partem pendebit, insistentes, Venerabiles Fratres, meritis, quae in ipsa universali Synodo agenda iam collegistis, nova adiungetis, quae et animabus vestris proderunt et in totam Ecclesiam ubertim redundabunt. Pro alacritate vestra et auxiliatrice opera, quam plurimi facimus. gratum animum Nostrum significantes et laboribus vestris felices precantes exitus, Benedictionem Apostolicam libentissime vobis impertimus.

                                                                                                  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana