Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI A CHIUSURA
DELL’VIII SESSIONE PLENARIA DEL «CONSILIUM
AD EXEQUENDAM CONSTITUTIONEM DE SACRA LITURGIA»

Mercoledì, 19 aprile 1967

 

Venerabiles Fratres ac dilecti filii,

Iuvat nos gratum pandere animum, Purpurato Ecclesiae Patri Iacobo Lercaro quod, nomine etiam totius coetus qui huc convenit, verbis tam egregiis et obsequii plenis Nos est allocutus. Licet his diebus urgeamur occupationibus plurimis, obsecundare tamen voluimus precibus de hac admissione, ut sodales salutaremus istius Consilii ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia, a Nobis ideo instituti, ut studeret libris liturgicis ritus Latini secundum mentem et normas Concilii nuper peracti recognoscendis et ut Nobis Nostraeque Sacrae Congregationi Rituum disciplinae praepositae auxiliatricem operam eamque sapientem in re tam implicata tantique momenti praeberet.

Consilium istud sane dignum est ut denuo ipsi testemur bonam existimationem atque fiduciam Nostram eiusque sodalium animos confirmemus. Novimus enim ex quibus et qualibus viris id sit constitutum, scilicet ex iis qui scientia et amore sacrae Liturgiae sunt valde conspicui; novimus quantam molem rerum tractandarum Consilium debuerit aggredi, quam graves et varias quacstiones expediendas suscipere, quam alacrem procedendi modum, non paulum laboris postulantem, sibi praestituerit, ut temporis spatio, quatenus aequum est, brevi mandatum sibi munus perficeret.

Novimus etiam quibus rationibus primariis opus tam difficile multaeque prudentiae innitatur; sunt autem eae, quae in Constitutione de sacra Liturgia, ad numerum vicesimum tertium, enuntiantur et ab hoc Nostro Consilio fideli memorique animo sunt servatae. Expedit iis honorem habere verba ipsa afferendo: «Ut sana traditio retineatur et tamen via legitimae progressioni aperiatur, de singulis Liturgiae partibus recognoscendis accurata investigatio theologica, historica, pastoralis semper praecedat. Insuper considerentur cum leges generales structurae et mentis Liturgiae, tum experientia ex recentiore instauratione liturgica et ex indultis passim concessis promanans. Innovationes, demum, ne fiant nisi vera et certa utilitas Ecclesiae id exigat, et adhibitma cautela ut novae formae ex formis iam exstantibus organice quodammodo crescant».

Intellegimus igitur haec incepta, quibus operam navatis et ex quibus Apostolica Sedes materiam et argumenta haurit ad praecelsum munus suum exercendum, eo pertinens ut populi Dei preces animet ac moderetur, nonnullos interdum provocare, diversis quidem rationibus, ad repugnandum, varios ac multiplices gignere casus, novas movere quaestiones, non sine quadam interpretatione quae est contra ius et fas, nec sine quodam sermocinandi modo cuius vis est dubia. Quodsi in rerum natura est positum, ut de novitate aliqua minus aeque iudicetur eaque imperfecte ad usum adducatur, attamen Nos officio obstringi sentimus Consilio gratum animum Nostrum et communem probationem significandi. Itaque praeclara haec occasio Nobis offertur ut non solum arduum opus Concilii laudemus ac foveamus, sed etiam Clerum ac Fideles adhortemur ad eius praestantiam recte aestimandam eiusque provehendam efficacitatem.

Ad haec autem quod attinet, tacere nequimus de amaritudine animi Nostri propter nonnulla facta et eventa nonnullasque voluntatum inclinationes, quae felici exitui quem Ecclesia ab assiduis studiis Consilii exspectat, sine dubio minime favent.

Primum ex hoc genere factum spectat ad oppugnationem iniustam parumque reverentem, scripto typis nuper edito illatam Iacobo Cardinali Lercaro, Praesidi illustrissimo et eminentissimo eiusdem Consilii. Cui quidem scripto, ut patet, Nos non consentimus; nam pietatis sensu neminem implet, neque causae prodest, cuius defensio ei est proposita, id est linguae Latinae in sacra Liturgia servandae; quae certo est quaestio digna ad quam diligenter attendatur, sed non eiusmodi ut solvi possit modo qui magno illi principio adversetur, per Concilium confirmato, ex quo precatio liturgica, ad populi captum accommodata, intellegi queat et qui alteri repugnet principio quod ingenii cultu humanae consortionis proprio, nunc expostulatur, principio dicimus ex quo animi sensus intimi et sincerissimi sermone qui in ipsa vulgi consuetudine viget, exprimantur. Omissa ergo quaestione de usu linguae Latinae in sacra Liturgia, cui scripto illo potius detrimentum est allatum, Purpurato Patri Iacobo Lercaro declarare cupimus dolorem Nostrum Nostramque assensionem.

Sed alia de causa afficimur maerore ac sollicitudine, videlicet propter deficientis disciplinae significationes, quae variis in regionibus propagantur, quod pertinet ad cultum communitatis proprium celebrandum; quae quidem haud raro ad quorundam arbitrium consulto conformantur ac saepe formas induunt omnino discrepantes a praeceptis quae in Ecclesia vigent; quod accidit gravi cum perturbatione proborum Christifidelium et causis allatis quae sunt prorsus reiciendae et pacem rectumque ordinem ipsius Ecclesiae in periculum adducunt et funestae sunt propter exempla, animos confundentia, quae pervulgantur. Ad hoc quod attinet, id in memoriam volumus revocare, quod Concilium nuper celebratum de sacrae Liturgiae moderatione decrevit; quae «moderatio ab Ecclesiae auctoritate unite pendet» (Const. Sacros. Conc., n. 22). Sed plus Nostra interest spem enuntiare fore ut Episcopi advigilent eiusmodi rebus quae fiunt, et harmonicam illam rationem cultus catholici in provincia liturgica et religiosa tueantur in quam hoc tempore Concilium subsecuto curae quam maxime assiduae et exquisitae intenduntur. Eandem hanc adhortationem Nostram pertinere volumus ad Familias religiosas quae ut fidelitate et exemplo ad illam rationem nunc potissimum conferant Ecclesia exoptat; eandem Clero et cunctis Fidelibus adhibemus, ne patiantur se exardescere inani studio experimentorum alicuius arbitrio susceptorum, sed ut magis conentur ritus ab Ecclesia praescriptos ad perfectionem absolutionemque adducere. Haec hortatio etiam unum e muneribus istius Consilii propriis attingit, cuius nempe est singula experimenta liturgica sapienter moderari quae digna esse videantur ut cum officii conscientia et considerate in usum recipiantur.

Verumtamen graviore etiam de causa afflictamur, quad animorum quaedam propensio propagatur eo tendens ut Liturgia, si hoc nomine adhuc appellari potest, «sacra indole exuatur», quemadmodum dicere audent, et una cum ea, quod necessarie consequitur, ipsa christiana religio. Hic novus mentis habitus, cuius turbidus veluti fons non difficulter detegitur et in quo, uti contendunt, nititur haec eversio germani cultus catholici, tales inducit perturbationes in doctrinam, disciplinam et rem pastoralem, ut eum erratum censere non dubitemus. Hoc cum animi dolore dicimus non solum propter spiritum legibus canonicis adversantem novarumque rerum acrius studiosum, qui inconsulte ostenditur, sed etiam, immo magis, propter dissolutionem religionis quam necessarie secum fert.

Haud ignoramus quodvis inceptum doctrinamque, quae pervulgantur, non tenuem partem veritatis posse continere, et novitatum fautores posse homines bonos esse et eruditos; atque Nos semper sumus parati ea respicere quae in quavis re «ecclesiali» sunt praestantia et probanda. Sed non licet Nobis celare, vos praesertim, periculum perniciei spiritualis quam res praedicta Nobis videtur posse inferre.

Ut tantum propulsetur discrimen, ut eadem re fortasse allecti homines, commentarii per intervalla editi, instituta iterum componantur ad operam auxiliatricem fructuose sapienterque praebendam Ecclesiae Dei, ut doctrina et normae Concilii Oecumenici defendantur, vos, potius quam ceteri, vocamini ad illam faciem sacrae Liturgiae describendam, qua eius veritas, pulchritudo, indoles spiritualis commonstrentur et ex qua clarius in dies mysterium paschale, in eadem vigens, perluceat, ad gloriam Dei et ad interiorem renovationem plurimorum hominum nostrae aetatis qui vagantes non attendunt quidem sed siti laborant.

Probe confidimus fore ut haec feliciter eveniant, opitulante Deo, si gravitatem, qua ad opus vestrum incumbitis, eiusdemque momentum et priores instaurationis liturgicae exitus perpendimus, qui, quadam ex parte, reapse sunt prosperi et meliora etiam pollicentur. Germana precatio Ecclesiae in communitatibus popularibus nostris revirescit: hoc sane pulcherrimum est et optimae spei indicium, quod aetas nostra, tam perplexa, inquieta simulque plena vigoris terreni, ante oculos ponit cuiusvis hominis Christi amore incensi.

Pergite ergo animo sereno et alacri opus vcstrum: «Deus id vult»: ita dicere possumus, ad honorem suum, ad vitam Ecclesiae, ad mundi salutem; semperque vos prosequetur Benedictio Apostolica Nostra.  

                                                                  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana