Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI AI PARTECIPANTI
AL CAPITOLO GENERALE DELLA SOCIET
À DEL DIVIN VERBO

Lunedì, 22 gennaio 1968

 

Dilecti Filii,

Gratiam Vobis habemus quod, Capitulum Generale celebrantes, animi Vestri obsequia Christi Vicario tam prompte humaneque exhibere voluistis.

Hic vester conspectus Nobis causa est non levis laetitiae; siquidem opportunitas Nobis praebetur coram admittendi Patres Capituli Generalis, quos inter novum Moderatorem Generalem intuemur atque in vobis, cum benevolentia faustisque votis, salutandi universam familiam religiosam, amplam, strenuam, operibus fecundam, quam Arnoldus Janssen, vir ille igne incensus apostolico, condidit. Est enim una ex Congregationibus religiosis vigore recentis aetatis proprio, magno sodalium numero et navitate praeclarioribus, constitutis praeterito saeculo, quod immerito quidam haud raro detrectant: egregius hic flos in finibus catholici populi Hollandiae est exortus.

Animum Nostrum convertentes ad originem vestram, progressionem, operositatem et munus, quod geritis in Ecclesia, hac oblata occasione Nos iuvat vobis adhibere honorem propter Societatis vestrae propagationem atque etiam propter multiplicia opera, in quae incumbitis sive in re spirituali sive in regione humani cultus sive in missionali provincia.

Sed maxime Nobis placet in sua collocare luce graves curas, quas in sodalium vestrorum institutionem intenditis, atque amorem, quo flagratis, erga Ecclesiam, eius doctrinae legibusque fideliter adhaerentes, eius agnoscentes necessitates, eius apostolatum perutiliter, disposite et ratione his temporibus consentanea foventes.

Haec omnia autem eo comprobantur, quod huc ad Nos advenistis, non solum ut Christi Vicario observantiam vestram testaremini, sed etiam, ac quidem potissimum, ut ab eo consilia et normas acciperetis, quas sequeremini in opere, quod insistitis, Constitutiones vestras ad huius aetatis condicionem accommodandi secundum mentem ac doctrinam Concilii Oecumenici Vaticani Secundi.

Quod libenter praestamus, magni aestimantes studium, quo allaboratis, ut, quasi nova quadam acti impulsione, exspectationi Ecclesiae quoad perfectionem religiosam et apostolatum respondeatis. Ad haec quod attinet, duobus praesertim propositis in opere Vestro oportet ducamini; quorum prius spectat ad pristinorum restaurationem, ut primitiva pulchritudo Societatis vestrae resplendeat, qualem videlicet conditor et legifer Pater vester mente concepit et esse voluit.

Imprimis ergo sit vobis in animo recogitare de spiritualis doctrinae eiusque usus ratione, quae peculiaris et propria fuit Arnoldi Janssen, auctoris Vestri, et quae ex assiduis elucet laboribus, quos suscepit, cum moderator «apostolatus precum» esset in dioecesi Monasteriensi, cum catholicos commentarios per intervalla edendos curaret, cum spirituales exercitationes cuiusvis ordinis fidelibus peragendas promoveret.

Quae quidem spiritualis doctrinae ususque ratio originem traxit et incrementa hausit e singulari cultu Sanctissimae Trinitatis et Spiritus Sancti; atque adeo vera fuit et germana, utpote nisa in dogmate, atque apta ad pietatem christianam abunde firmiterque alendam. Hac igitur in re ille non fuit novator sed restitutor.

Deinde revolvendus est vobis finis praecipuus Vestri Instituti, quippe qui pertineat ad excolendas missiones et ad catholicum cultum ingenii provehendum, cuius tamen fundamentum semper sit oportet consecratio, qua Deo et Christo vos devovistis. Itaque actio apostolica semper parere debet necessitatibus huiusce consecrationis religiosae vestrae secundum illud: «Quaerite primum regnum Dei». Circa hoc ipsum nolite Constitutiones vestras immutare; nam si hoc eximium bonum spirituale suo loco demoveretur, facile grave detrimentum consequeretur, cum consecratio oporteat sit quasi vis, quae animos propellat ad omnes actiones atque adeo ad universas partes apostolatus, opere missionali non excepto.

Spiritu denique legiferi patris Vestri permoti, renovamini quod attinet ad amorem in Ecclesiam; diligite eam, respicientes sinceram eius formam, quam primum et secundum Concilium Oecomenicum Vaticanum declaraverunt. Nolite arbitrari fidelitatem erga supremam Ecclesiae auctoritatem, Romae constitutam, impedire, ne vires vestras «catholico», ut aiunt, modo explicetis, neque Institutum vestrum propria sibi indole polleat et ad homines et res, ut in imissionibus sunt, possit conformari atque aptari.

Quinimmo Roma id sane efficiet ut apto pulchroque modo inter se componantur firma unitas Vestri Instituti et eius per universum orbem propagatio; siquidem catholicus veri nominis nemo esse potest, qui huic Apostolicae Sedi fideliter non adhaereat, non solum autem externis iuris canonici vinculis, sed praesertim interno unitatis amore et sincero proposito obtemperandi Iesu Christi voluntati, qui Beato Petro eiusque Successoribus praesidium catholicae unitatis concredidit. Quare patema sane eaque magna afficimur laetitia, ac non sine provido consilio a vobis factum esse putamus, quod praecipuae sedes Instituti Vestri, Romana scilicet et Nemorensis, tam prope apud Apostolicam Petri Cathedram sint conditae. Utinam exinde sodales Vestri valeant divite haustu sinceram illam augere fidem, quam laudavit gentium Apostolus (cfr. Rom. 1, 8), et ab eius catholico afflatu suam agendi cogitandique normam semper sumere velint!

Alterum autem propositum, ad quod praecipue curae vestrae spectare debent, hoe est, ut religiosa disciplina vestra ad hodiernas temporum condiciones accommodetur, praesertim in iis quae ad mentis culturam pertinent et ad apostolatus missionalis perfunctionem. Quodsi hoc profecto requirit, ut removeatur quidquid minus opportunum, minus rectum aut supervacaneum evaserit, caven dum tamen est, ne omnia, nullo habito discrimine, funditus immutentur; quae agendi ratio eversio, magis quam renovatio dicenda esset. Quare talis accommodatio inducenda est, quae, munere proprio et praecipuis legibus vestrae Societatis fideliter servatis, vos ad assequendam evangelicam perfectionem obeundumque apostolatum expeditius efficaciusque perducat. Nobis in animo non est singula in hac re persequi. Liceat tamen nonnulla saltem attingere, quae a vobis peculiari modo prae oculis habenda esse putamus. Huc spectat nominatim industria diligenter ponenda, ut sodales Vestri recto missionali spiritu imbuantur, flagranti incendantur studio Evangelium nuntiandi, ad perfectam caritatem erga omnes excolantur, ac penitus compertam habeant necessitatem, qua omnes adiguntur, Christo adhaerendi et in eius unicam veramque Ecclesiam ingrediendi.

Pariter vobis enixe commendamus alacre studium, ut fidei nuntium hominibus proponatur aptiore usque ratione ac forma, quae spirituali nostrae aetatis necessitatibus apprime respondeat. Quod postulat a vobis, ut cum diligenti catholicae doctrinae investigatione, nova studia coniungantur, quae variarum gentium indolem, mores, consuetudines illustrent.

Denique necesse est, ut in laboribus vestris praecipuum obtineat locum cura spiritualis iuvenibus adhibenda, iis praesertim qui addicti sunt studiis, itemque ut varia opera et incepta promoveantur ad missionales vocationes sive religiosas sive saeculares in omnibus regionibus fovendas ac multiplicandas.

Habetis iam, dilectissimi filii, ea breviter commemorata, quae ad religiosae vitae vestrae renovationem hodie magnopere conferre videntur. Spem autem bonam foventes, fore ut vos hanc viam alacres ingrediamini, minime dubitamus, quin vos illam vitae plenitudinem attingere possitis, ad quam vos Deus pro Ecclesiae bono et hominum sempiterna salute advocavit.

Interea, dum super vos et super labores vestros ex animo invocamus Spiritum Sanctum, a quo tota alitur vita Corporis Mystici Incarnati Verbi Dei, hoc est Ecclesiae, Eius supernorum donorum auspex esto Apostolica Benedictio, quam Reverendissimo Patri Ioanni Schütte, olim Superiori Maiori Vestro Nobis carissimo, Reverendissimo Patri Ioanni Musinsky, digno eius successori, universis moderatoribus et sodalibus, necnon duabus Religiosarum Sororum Congregationibus, quae cum Instituto Vestro coniunctae sunt, peramanter in Domino impertimus.

                                      



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana