Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI AI PARTECIPANTI
AI LAVORI DELLA COMMISSIONE EPISCOPALE PER
LA «RATIO FUNDAMENTALIS INSTITUTIONIS SACERDOTALIS
»

Giovedì, 17 marzo 1969

 

Venerabiles Fratres,

Libenti fraternoque animo vos salvere iubemus, Praesides Commissionum Episcopalium ad Seminaria spectantium, gratiamque vobis habemus quod, pro munere Vestro, huic conventui interesse voluistis, cui res non levis ponderis est proposita, scilicet ut de «Ratione fundamentali institutionis sacerdotalis» cognoscatis. In officio tam gravi atque difficili versantibus, vobis singulari prorsus modo cordi est, ut alumni ad sacerdotium rite instituantur; rem videlicet agitis, quacum ipsa fortuna Ecclesiae coniungitur maxime.

Etenim, si merito quaeritur: «Quid par illi arti quae dirigendae animae et efformandae iuvenis menti et indoli incumbit» (S. IO. CHRYSOST., Hom. 59 in Matth., 7; PG 58, 584), quid erit dicendum de arte, quae eo pertinet, ut homines, aetate plerumque florentes, ad munus celsissimum et sanctissimum et perarduum obeundum comparentur? Huius sane educationis causae summum momentum tribuatur oportet, et qui eam gerunt, noverint se Ecclesiae peculiari omnino ratione inservire.

Non necesse habemus, Venerabiles Fratres, de plurimis commemorare testimoniis, quibus comprobetur, quanta cum sollicitudine eadem Ecclesia hanc rem tractaverit et tractet. Viget memoria Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, quod novae aetatis signa perspiciens, non modicum studium eo contulit. Proximi in apostolico munere Decessores Nostri hac cura uri videbantur; et Nosmet ipsi paucis mensibus postquam arcano Dei consilio ad ministerium universi dominici gregis pascendi sumus asciti, Epistulam Apostolicam edidimus, quarto exacto saeculo post constituta a Concilio Oecumenico Tridentino sacra Seminaria, ita ut iam in ipso Pontificii huius servitii exordio Nobis datum sit eandem curam cum Ecclesia communicare.

Vestra autem praesentia opportunitatem Nobis praebet de nonnullis rationibus huius argumenti breviter exponendi.

Neminem latet, quot et quantae difficultates his temporibus ortae sint, quod ad educationem attinet eorum, qui ad ineundum sacerdotium componuntur. Quae quidem difficultates latius patent, ut omnes novistis, atque adeo non solum ad hos candidatos pertinent, sed quoquoversus pervaserunt atque pervadunt: cuiusvis enim fere ordinis iuvenes moventur et concitantur; novus quidam mentis habitus inductus est, quem maturitatem vocant et ex quo illi cupiunt res, quae ad ipsos spectant, cognoscere suarumque actionum arbitri esse. Nolunt, ut ab iis tantum, qui praesunt, de se ipsis statuatur, sed exoptant hinc aliquam partem habere operis ad sui institutionem et profectum spectantis, illinc libertate frui suoque uti arbitrio. Haec duo propria sunt et peculiaria discriminis seu «crisis», uti appellant, qua iuventus nunc temporis urgetur.

Quemadmodum liquet, ex his consequitur, ut auctoritas ipsa in controversiam vocetur. Quod quidem est sedulo perpendendum. Quodsi primaria et probata institutionis praecepta non sunt abicienda, tamen etiam novae huius aetatis novique mentis habitus, quem diximus, ratio ducatur oportet. Etenim necessitudo inter educatorem et alumnum non amplius eiusmodi esse putatur, ut externo quodam mandato perficiatur, quatenus alter imperet sitque activus, alter passive, ut aiunt, obtemperet, sed illa mutua necessitudo in iis innitatur, quae ipsi iusso inhaerent atque adeo ex eius interiore veluti parte procedunt. Munus institutoris et, ut ita dicamus, monstratoris viae sine dubio semper est necessarium, attamen eius exercitatio aequis rationibus determinetur oportet, fiat considerate cogitateque, et sit ad persuadendum apta et accommodata.

Non negamus hoc modo difficilius praeceptoris partes impleri, sed affirmari debet novam hanc institutionis disciplinam, cum recta firmitate copulatam, mori christiani magis esse consentaneam; scilicet in hoc educationis opere iam magis causae respiciantur, quae efficiuntur sacra ipsius praeceptoris indole, siquidem etiam veteres, christianae religionis non participes, «paedagogos plurimum benevolentiae postulare, non neglegendos esse, sed alio quodam modo aestimandos» censuerunt (cfr. CIC., De am. 74); quae causae praeterea efficiuntur ipsis finibus educationi propositis, quippe qui pertineant ad rem spiritualem disciplinam, doctrinam, ministerium pastorale, ac denique exemplis institutoris, qui oportet sit vivendi magister eo quod in ipso vera virtus elucet, maxime humilitas et firmitas animi.

Institutio, praeterquam quod his rationibus seu causis suffulciatur oportet, secum ferre debet etiam sermocinationem seu colloquium, praesertim quatenus id praeceptor cum alumnis singillatim facit. Qua in re affabilitas, sincerus animi affectus, patientia non satis commendantur scilicet superemineat caritas, «dulce ac salubre vinculum mentium» (S. AUG., Sermo 350, 3; PL, 39, 1534).

Hoc vero principium, quasi lux totum institutionis opus dirigens, studiose diligenterque attendatur: magister seu praeceptor, cuius officium necessarium quidem est, utpote cum ipse sit veluti artifex imprimens formam, paulatim se quodam modo subducat, ita ut eius opus non amplius sit expetendum; is enim virtutem ac doctrinam sic in animos alumnorum transfundere debet, ut horum ipsorum vires iam suffìciant et iidem libere et ex conscientiae officio agere sciant. Iter autem, quo ad hoc fastigium pervenitur, est caritas. Nec timeat magister, si ita se gerat, virtutem educatoris propriam imminui, cum potius ea semper vigilans esse debeat et efficax; neque colloquia sua cum alumnis ad quaestiones tantum minores et vanas spectare velit, cum potius sermonem familiarem, quem illi cum ipso habent, ut occasionem arripere debeat eorundem mentibus et cordibus inserendi altissimas illas notiones, in quibus vita sacerdotalis omnis nititur; idque agat sobrie quidem sed continenter, maxime has duas notiones praecipuas inculcans: consortium Sacerdotii Christi, cuius scilicet erunt participes, et munus pastorale, quod in medio Populo Dei obibunt.

Quis neget hanc educandi rationem perdifficilem esse? Etenim ea postulat, ut impensius et apertius imitatione expriniatur usus Divini Magistri, qui, «mitis et humilis corde» (Matth. 11, 29), discipulos , olim rudes et imperitos, ad apostolicum munus, quo «faciem terrae renovarent», informavit.

Multum denique studii ac diligentiae positum esse videmus in apparanda «Ratione fundamentali institutionis sacerdotalis», quae ad normam Decreti «Optatam totius» Concilii Oecumenici Vaticani Secundi et ex consulto Synodi Episcoporum est composita sed nondum absoluta. Cui opportuno consilio propositum est, ut in hoc gravissimo educationis negotio cuidam unitati prospiciatur et simul varietati, pro regionum necessitatibus, locus detur. Non est quin momentum huius veluti primariae legis institutionis sacerdotalis videat et ponderet; ex ea enim efficacitas eiusdem educationis et ministerii, quod sacrorum alumni quondam gerent, non minima ex parte pendebit. Eadem ex caritate, cuius praeconium diximus, vim suam hauriat oportet, cum futura sit instrumentum illorum, quorum est potissimum caritate iuvenes ad altare Dei perducere.

Ceterum, quaecumque est forma huius «Rationis» eadem tum solum sufficiet, si rerum optimus magister, usus, quem experiendo estis consecuti, atque dilectio, qua alumnos non solum complectimini sed etiam educare studetis, accesserint.

Itaque Christum Dominum humili prece rogamus, ut labori Vestro aspiret, isque in Ecclesiae bonum et profectum feliciter vertat. Haec vota, quae, magnitudinis huius causae conscii, animo sollicito suscipimus, Apostolica Benedictio confirmet, quam vobis, Venerabiles Fratres, flagranti caritate impertimus.

                                                                 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana