Index   Back Top Print

[ ES  - FR  - IT  - LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI AI MEMBRI
DELLA COMMISSIONE TEOLOGICA INTERNAZIONALE

Lunedì, 6 ottobre 1969

 

Venerabiles Fratres et dilecti Filii,

Gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis!» (2 Cor. 13, 13).

Vobis, qui in Ecclesia Dei excelsum absolvitis munus et, quod vobis prorsus exoptamus, charismate fruimini doctorum «ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi» (Eph. 4, 12): quique propterea iam probe cognita habetis omnia quae spectant ad naturam, ad momentum et ad propositum huius Commissionis Theologicae Internationalis, ad quam constituendam vos advocavimus: vobis, dicimus, nihil aliud declarare volumus nisi animi Nostri sensus, quibus vos nunc coram excipimus atque exercitium officiorum committimus, quae novo hoc condito instituto vobis demandantur.

In primis gaudio afficimur, quod satifactum est voto die vicesima septima, mensis octobris, anno millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Nobis significato ab Episcoporum Synodo, quae opportunitatem suasit novi huius Instituti ad auxiliatricem praestandam operam Sanctae Sedi ac praesertim Sacrae Congregationi pro Doctrina Fidei. Voluntate permoti voci obsecundandi, quae tanta auctoritate pallet, voci nempe Synodi Episcoporum, gaudemus oblata hac uti occasione ut patefaciamus propositum Nostrum ad effectum adducendi id quod a Concilio Oecumenico recens celebrato primam veramque suam originem ducit, itemque reapse adhibendi rectum Nostrorum Fratrum in Episcopatu consilium ad validiorem usque efficacitatem tribuendam regimini Ecclesiae.

Aliud est quod Nostrum afficit animum, spes nempe quam alimus, fore ut vestra auxiliatrice opera adiuvetur gravissimum magisterii officium, quod successione apostolica Nobis concreditum est. Ac revera Nos primi omnium pondere premimur potestatis, quae Nobis collata est; primi omnium Nostrarum virium exiguitatem experimur prae sapientiae veritatisque plenitudine, quae ad exercendam talem docendi potestatem postulatur; primi omnium denique humiliter atque orantes trepidamus, cum partes apostolici Nostri officii Nos iubent sive talem potestatem exercere eiusque materiam Verbo Dei commetiri et cum fide Ecclesiae comparare, sive mentem Nostram confirmare piis ac prudentibus virorum doctorum investigationibus, sive denique Nostrorum in Episcopatu Fratrum consensionem postulare. Ut probe nostis, huius magisterii auctoritas eiusque certa ac tuta ratio in Christo, uno summoque Magistro nostro, innituntur, eademque ad Ecclesiae Dei regimen, stabilitatem, pacem unitatemque prorsus sunt necessaria. Qui hoc magisterium respuit vel negat, is Ecclesiam unicam et veram oppugnat, eius apostolicam virtutem imminuit, favet non iam unitati christianorum omnium in veritate et caritate instaurandae, sed potius dispersioni gregis Christi, ac propterea graviter offendit eorum animas, qui fidem possident vel inquirunt, atque huius facinoris rationem in se recipiunt coram Deo.

Verumtamen, si licet sententia uti Sancti Pauli Apostoli: «sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis . . .» atque etiam hac: «quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus . . .» (1 Cor. 2, 4 et 13), non arbitramur Nos eximi studio sincero et acri Verbi Dei, neque usu omnium subsidiorum ad cognitionem aptorum, ut illam Nobis comparemus «scientiam Dei» (cfr. Col. 1, 10), quae pars est paedagogiae gratiae, quam dicunt, neque inquisitione eius disciplinae quae hominem idoneum reddit ad docendum in doctrina (cfr. Rom. 12, 7); scilicet non solum minime praetermittimus ratiocinationem theologicam, sed eam potius putamus esse Magisterii ecclesiastici munus summi momenti, ei insitum, necessarium.

Quapropter magna spes Nos tenet fore, ut vos, cultores doctrinae sacrae, quam Theologiam appellamus, firmum auxilium possitis velitisque afferre perfunctioni officii a Christo Apostolis ipsius his verbis commissi: «Euntes ergo docete omnes gentes» (Matth. 28, 19); quod quidem fiet sive Fidem studiose perscrutando, sive omnes notiones conquirendo, quibus ea accuratius, amplius, ratione ad vulgandum magis accommodata comprehendatur, sive illa suggerendo, quibus arti docendi viae aperiantur faciliores, quae nempe aptius ostendant, quid doceatur et quomodo doceatur (cfr. CHENU, Les théologiens et le Collège Episcopal: autonomie et service, in «L’Evêque dans l’Eglise du Christ», pp. 175 ss., Desclée de Br.).

Liceat Nobis tertium animi Nostri sensum quo in praesens afficimur; exoptamus scilicet vobis, Venerabiles Fratres et Filii carissimi, copiose sensus affirmare Nostrae existimationis Nostraeque fiduciae erga vosmetipsos atque erga Vestri gravissimi muneris conscientiam, ad eam doctrinam quod attinet, qua iure appellamini theologi in Ecclesia Catholica. Quod cum dicimus, vobis totidem verbis confirmamus Nos velle omnino agnoscere leges et postulata studiorum vestrorum propria, tueri nempe eam dicendi libertatem quae scientiae theologicae insit, eamque pervestigandi facultatem quae huius scientiae progressione postulatur, quam quidem scimus magnopere tordi esse unicuique vestrum. Ad rem quod attinet, volumus ut abiciatis ex animis timorem, ne officia a vobis flagitata ita circumscribere debeant atque coarctare amplitudinem studiorum vestrorum, ut legitimae investigationes vel formulae doctrinae convenientes praepediantur. Nolumus perperam insidere vestris in animis suspicionem alicuius contentionis inter duos primatus - hinc scientiae, illinc auctoritatis; etenim quoties divina agitur doctrina, unus solus viget primatus, primatus scilicet revelatae veritatis, primatus fidei, cui tam theologia ipsa quam Ecclesiae magisterium patrocinari student unanima consensione, licet ratione diversa.

Estote propterea tam fideles argumento studiorum vestrorum, id est fidei ipsi, quam spe certa ducti, fieri posse ut inquisitiones illae secundum propria principia explicentur atque secundum vestrum cuiusque ingenium nativum. Id declarat, libenti animo Nos concedere progressionem atque varietatem scientiarum theologicarum, illum «pluralismum» quem aiunt, qui hodie notare apteque designare videtur nostri temporis cultum et humanitatem; verumtamen non possumus quin commoneamus prorsus esse necessarium custodire, quemadmodum semper professa est traditio Ecclesiae, eandem doctrinae Catholicae intimam veritatem, «in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia», ut probe novistis (cfr. Denz.- Sch. 3020, 36261; etc.).

Votum denique palam facere velimus: ut mutua illa adiutrix opera, quam Sanctae Sedis Dicasterio, Doctrinae Fidei tutandae praeposito, navaturi estis, maxime provida atque salutaris fiat, non modo ad defendendum Populum Dei a tot, tantis instantibusque erroribus, qui in divinum invadunt depositum veritatis, a Deo revelatae atque a Catholica Ecclesia cum auctoritate traditae, sed etiam ad duo alia eaque gravissimi momenti proposita assequenda: sive, nempe, ut in nostrae fidei stabilitate arcana quaedam via ad talis sermonis usum inveniatur, qui ad suadendum atque instituendum oecumenicum dialogum aptus sit: dialogum dicimus, qui eo spectet, ut perfecta et felix communio cum Fratribus a nobis adhuc seiunctis in eandem fidem in eandemque caritatem restituatur; sive ut nostra docendi ars, quam a Graeco verbo kerigmaticam appellant, nostraque facultas Divinae Revelationis humanaeque salutis nuntium proferendi corroborentur germana illa fidelitate, quae nostri ingenii vires, atque adeo huius temporis hominum cogitandi agendique habilitates superat; corroborentur pariter sermonis perspicuitate, dicendi generis nitore, ardore caritatis, ita ut apostolicum Ecclesiae munus in nostrae aetatis mundo suum veritatis, pulchritudinis securaeque constantiae lumen nunc cum maxime effundat.

Quam ad rem vobis sane non deerunt - id prorsus vobis, Fratres ac Filii, confirmamus - Nostra observantia, nostrae preces, nostraque Apostolica Benedictio.

                                                      



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana