Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI MEMBRI DEL CONSILIUM AD EXSEQUENDAM
CONSTITUTIONEM DE SACRA LITURGIA

Venerdì, 10 aprile 1970

 

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,

Gaudemus sane vos, qui, Bennone Cardinali Gut Praeside, Consilium ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia effecistis, quod, post conditam Sacram Congregationem pro Cultu Divino, iam dimittitur, ex animo salutare et alloqui.
Respicientes opus per hos annos a vobis patratum, impellimur, ut pro tot tantisque laboribus gratias vobis maximas agamus. Etenim prompti et alacres ad rem implicatam et perdifficilem cum peritia incubuistis, nullam exspectantes mercedem, sed solum Ecclesiae utilitati servire studentes. Arduum profecto negotium hoc vestrum fuit: siquidem documenta, quibus Constitutio illa Concilii ad usum paulatim deduceretur, erant apparanda ipsique textus liturgici, diuturno usu probati, in novam rationem redigendi aut novae omnino formulae conficiendae.
Quae difficultates si considerantur, mirandum est, quod tanta rerum copia iam est perfecta et absoluta; ut praecipua tantum attingamus , commemorare libet plures Instructiones aliaque documenta edita et Iibros subsidii causa a nonnullis sodalibus vestris conscriptos, novum Ordinem Missae, Variationes in Liturgiam Hebdomadae Sanctae inductas, ritum Baptismi, ad parvulos spectantem, Diaconatus, Presbyteratus, Episcopatus, Matrimonii, ordinem lectionum Missae, exsequiarum, professionis religiosae, Calendarium Romanum. Proxime autem, post assiduos labores, divulgabitur Missale Romanum, quod subsequentur praeter alia Breviarium Romanum, ritus Confirmationis et Baptismi adultorum, Martyrologium Romanum recognitum, secundus Liber Pontificalis, Caeremoniale Romanum.
Hoc totum opus vestrum collustraverunt principia per Constitutionem Concilii de sacra Liturgia sancita. Ex illa enim, ut ita dicamus, « magna Charta » renovationis liturgicae motus quidam circa cultum divinum in Ecclesia originem traxit, eo pertinens, ut homines nostrae aetatis capaces fierent ad animi sensus in sacra Liturgia vere efficaciterque exprimendos, et ut simul hereditas Ecclesiae Latinae, hac in re, quantum fieri posset, servaretur.

His duabus rationibus, quae non semper inter se facile componi poterant, Liturgiae instaurandae operam navastis. Itaque textus, sive antiqui sive ad nostrum cogitandi modum aptati sive emendati, comparati sunt, qui et numerosiores essent iis, quibus antea usi sumus, et spirituali significatione uberiores; ritus vero, ex eiusdem Concilii voluntate, simpliciores redditi ac tales, ut res apertius declararent.
Peculiari vero modo contendistis, ut amplior locus daretur verbo Dei, quod Sacris Bibliis continetur, ut theologia maiorem vim haberet ad liturgicos textus atque adeo lex orandi cum lege credendi aptius concineret, ut cultus divinus vera quadam simplicitate ac nobilitaretur, simul vero ut populus Dei, praesertim eo quod usus linguae vulgaris permitteretur, Liturgiae formulas melius intellegeret sacrasque celebrationes actuosius participaret.
Ita feliciter evenit, ut Concilium Vaticanum Secundum, non modica ex parte opera et sollertia vestra, vitam Ecclesiae salubriter renovaret quod attinet ad admirabile illud commercium hominum cum Deo ac Dei cum hominibus, quod in Liturgia haberi contingit.
Cum igitur Consilium hoc vestrum post egregiam operositatem desinit et praedicta Congregatio ut pars stabilis Curiae Romanae commissum sibi munus iam naviter exsequitur, placet Nobis optata quaedam proferre, quae ad proximum et futurum tempus referuntur. Omni scilicet studio curandum erit, ut renovatio sacrae Liturgiae pie, sapienter, fideliter, non ad cuiusvis arbitrium, peragatur ac tandem abstineatur ab experimentis, a competenti Ecclesiae auctoritate non probatis. Non est sacrificium Deo acceptum, quod ei, neglectis Ecclesiae praeceptionibus, offertur. Mente igitur, quae voluntati Concilii Oecumenici inhaereat, instauratio liturgica erit perficienda atque in re tam sancta, utpote quae ad cultum divinum vitamque spiritualem pertineat, animorum unitas et concordia omnino custodienda, tuenda, provehenda.
Integra ergo et pia permaneat Ecclesiae oratio maiusque in dies robur accipiat; per eam honor Dei et religiosa fidelium alacritas in dies magis magisque augeantur.
Haec ominati, vobis singulis universis Benedictionem Apostolicam singulari cum caritatis aff ectu impertimus.

                          



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana