DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AL CONSIGLIO DELLA SEGRETERIA GENERALE
DEL SINODO DEI VESCOVI
Sabato, 24 marzo 1973
Venerabiles Fratres,
Gaudemus sane de conspectu vestro, qui per temporis intervalla iam Nobis solet praeberi, vobisque salutem ex animo dicimus, qui per aliquot dies in opus incubuistis, ad vitam universae Ecclesiae pertinens. Disceptationes enim vestrae ad apparandum proximum Coetum Synodi Episcoporum spectabant, quae ut institutum ecclesiale feliciter invalescit, utpote cum certis temporibus, ac quidem secundum optatum multarum Conferentiarum episcopalium, singulis trienniis sit celebranda, ut praevidetur; sed hac de re sententia Sodalium proximi Synodi Coetus iterum poscetur. Eiusdem Synodi Vigor etiam perspicitur quodam modo ex ipsis gravibus argumentis ei propositis ad tractandum.
Argumentum profecto, quod in proximo Synodi Conventu expendetur, est ex hoc genere: agetur enim de evangelizatione mundi nostrae aetatis. Non est dubium, Venerabiles Fratres, quin saepe hominum convictus et conversatio hodie saeculo sint conformia et a religione aliena. Est ergo sedulo ponderandum, quomodo normae, sapientiae plenae, quae in Constitutione Gaudium et Spes et in Decreto Ad Gentes divinitus Concilii Vaticani Secundi continentur, nunc post decem fere annos in humanam vitam translatae sint vel transferantur oporteat.
Item disceptandum erit de methodis ad rem aptis, de earum comparatione de earumque coniunctione et nexu. Ut breviter dicamus, sollicite ac sollerter cogitandum erit, quae sit vis Evangelii, quod hominibus nostrorum temporum annuntiamus, et quomodo eos reapse valeat transformare.
Quibus dictis, quaedam proferenda esse videntur de iis, quae significavimus, cum Patres Cardinales die quinta huius mensis Martii in Secreto Consistorio alloqueremur: perpendi scilicet recognitionem - nostrae aetati congruentem - legum de electione Romani Pontificis latarum. Quod quidem studium nondum est absolutum, cum hoc negotium multam postulet prudentiam propter res historicas et iuridicas, quas secum fert.
Itaque etiam coram vobis quaestionem ponimus, in Consistorio illo allatam, circa opportunitatem associandi Membris Sacri Collegii Cardinalium, qui ius habent Conclave ingrediendi ut electores Romani Pontificis, Sodales Consilii Secretariae Generalis Synodi Episcoporum, dummodo hi, cum idem Conclave celebratur, munere suo actu fungantur et octogesimo aetatis anno sint minores.
Ut notum est, quindecim Membra istius Consilii Vestri - e quibus duodecim ab omnibus Sodalibus Synodi libere eliguntur, tres a Romano Pontifice nominantur - officium suum gerunt usque ad subsequentem Synodi Coetum Generalem, ac quidem, quo accuratius rem declaremus, donec ab eodem Pontifice electi confirmentur ac tres secundum Synodi ordinem ab eo nominentur. Hos ergo, si quod proponitur ad effectum deducetur, idoneos volumus ad participandam electionem Summi Pontificis quam forte tempore muneris eorum fieri contingat; id est, hoc iure tantummodo fruentur, si eorum designatio, qua fiunt Membra Consilii Secretariae Generalis Synodi Episcoporum, pontificia auctoritate explicite ac nominatim approbata fuerit.
Hoc consilium Nostrum, quod iam diu agitamus quodque Nobis cunsentaneum esse videtur historiae Sacri Cardinalium Collegii et cum desideriis, post recens Concilium Oecumenicum Vaticanum vario modo enuntiatis, congruere, duplex commodum inferre putamus: etenim Sacro Collegio associarentur, in Romani Pontificis electione, viri ecclesiastici, qui, peculiaribus animi dotibus ornati, partes agunt Synodi Episcoporum et qui coetum efficiunt, cuius sodales crebro mutantur.
Quae res si ita eveniet, Secretarius Generalis Synodi Episcoporum, qui non est membrum Consilii istius, Conclave ingredietur ut Secretarius Adiunctus, in hoc negotio, Secretario Sacri Collegii.
Item, cum a nonnullis minus probetur eos, qui praecelsum munus patriarchale obeant, aggregari Sacro Cardinalium Collegio, quod est institutum Romanum atque Latinum, perpenditur, an conveniat Venerabilibus Patriarchis Ecclesiarum Orientalium, cum hac Apostolica Sede communionem habentium, parem participationem electionis Romani Pontificis proponere, qui, ut nemo ignorat, non est solum Patriarcha Ecclesiae Latinae, verum etiam ut successor Petri, caput totius Ecclesiae et, iuxta sententiam Concilii Vaticani Secundi, unitatis tum Episcoporum tum fidelium multitudinis perpetuum ac visibile principium et fundamentum (Lumen Gentium, 23). Praedicti vero Patriarchae, si casus ferat, electionem huiusmodi solummodo participare poterunt, si, legitime electi, a Summo Pontifice communionem explicite acceperint.
Haec habuimus, quae ad vos, Venerabiles Fratres, diceremus, egregiam existimmationem et fraternam dilectionem Nostram vobis testantes. Vota autem, quae pro vobis suscipimus, confirmet Apostolica Benedictio, quam vobis et gregibus vestris amanter impertimus.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana