DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
IN OCCASIONE DELLA XXXII CONGREGAZIONE GENERALE
DELLA COMPAGNIA DI GESÙ
Martedì, 3 dicembre 1974
Venerandi ac dilectissimi Nobis Societatis Iesu Sodales,
Dum vos coram hodie admittimus, rursus ea laetitia eaque trepidatio animum commovent Nostrum, quibus iam affecti sumus tum die septimo mensis Maii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, cum trigesima prima Congregatio Generalis vestrae Societatis initium cepit, tum die quinto decimo mensis Novembris insequenti anno, cum eadem Congregatio conclusa est. Magnam laetitiam in primis Nobis affert praesentia vestra, ob paternae ac sincerae caritatis effusionem, quam non gignere non potest quaelibet congressio Vicarii Christi sum religiosis Ignatianis sodalibus, sed praesertim ob christiani apostolatus fidehtatisque testificationes, quas Nobis praebetis et de quibus admodum gaudemus; at quadam etiam trepidatione afficimur, ob causas de quibus postea dicturi sumus. Magnum igitur momentum hodierno huic occursui tribuimus : sive propter initium laborum trigesimae secundae Congregationis Generalis, quae de more occasionem huius colloquii exhibet, sive etiam propter eius significationem, historia dignam, quae minime circumscribitur peculiaribus adiunctis huius colloquii, sed ultra progreditur. Agitur enim de Ignatiana Societate universa, quae, post plus quam quattuor saecula itineris sui, Romae congregatur, coram Summo Pontifice, ac fortasse cogitationem intendit ad prophetica illa verba, quae in visione audita sunt prope Urbem in loco «La Storta» vulgo votato: Ego vobis Romae propitius ero (P. TACCHI-VENTURI, S.I., Storia della Compagnia di Gesù in Italia, narrata col sussidio di fonti inedite, vol. II, p. I, Roma 1950, 2ª ed., p. 4, n. 2; P. RIBADIINEIRA, Vita Ignatii, cap. IX: Acta Sanctorum Iulii, t. VII, Antverpiae 1731, p. 683).
Vos plane estis conscii, sicut Nosmetipsi etiam conscii sumus, nunc horam verti quasi decretoriam pro Societate vestra; quo fit ut in animos vestros confluant memoriae, animi affectus, praesagia, quae spectant ad vestram futuram sortem atque ad munus vestrum in vita Ecclesiae. Cum vos coram cernimus, personam gerentes omnium vestrarum Provinciarum, quotquot in toto terrarum orbe sunt, oculis observatur Nostris veluti universa Ignatiana familia, scilicet circiter triginta milia religiosorum sodalium, qui pro Dei Regno adlaborant atque magni pretii operam conferunt ad apostolica ac missionalia Ecclesiae incepta; de religiosis viris agitur, qui in animarum salutem incumbunt atque saepe vitam suam totam in silentio atque hominibus occultam transigunt. Unusquisque ex his vestris fratribus vota procul dubio ex imo pectore profert pro hac Congregatione, quorum multa per exhibita «postulata» significata sunt, quaeque ideo postulant a vobis, qui delegati estis, sedulam aestimationem magnamque observantiam. At videtur Nobis qualitas ponderanda esse potius quam numerus harum postulationum, quae, sive aperto sive tacito modo, sine dubitatione complectuntur propositum sese conformandi ad vocationem et ad charisma proprium Ignatianae sodalitatis, quod sine ulla intermissione vobis a maioribus traditum est; propositum etiam complectuntur sese conformandi ad Dei voluntatem, precando humiliter quaesitam; propositum denique accedit sese conformandi ad voluntatem Ecclesiae, secundum spiritualem illam impulsionem, quae iam suffulsit Societatem Iesu, eam adhuc suffulcit atque in posterum semper suffulciet.
Plane compertam habemus peculiarem huius momenti gravitatem, quae requirit a vobis non suetam atque ordinariam Vestri muneris perfunctionem, sed potius considerationem diligentem ac synteticam, Iiberam ac plenam de praesenti statu vestrae Societatis, ut inde pateat quomodo sed habeat ad difficultates et ad quaestiones, quibus hodie ipsa premitur. Haec vos praestare debetis summa cum sagacitate atque supernaturali spiritu unite ducti, cum vestrae vitae religiosae ratio comparanda sit cum iis quae in mundo et in vestra Societate accidunt; praeterea nonnisi Spiritus Sancti voci pronas aures praebeatis oportet, ductui ac lumini obsequentes Magisterii ecclesiastici; ideoque vos in opportunis consiliis capiendis gerere debetis humiles, animosos ac firmos, ne longius proferatur incerta rerum condicio, quae, nisi ei obviam eatur, periculorum plena fore praevidetur. Haec omnia, tamen, a vobis cum fiducia peragantur.
Ad Nos quod attinet, nostram fiduciam vobis confirmamus; vos sincere diligimus vosque pares esse existimamus illi rerum renovationi atque restaurationi inducendis, quae ab omnibus exspectantur.
En hodierni huius occursus significatio, quam vobis ad meditandum proponimus. Qua de re vobis iam mentem Nostram aperuimus per litteras, quas Noster Cardinalis Secretarius Statu, mandato Nostro, dedit die vigesimo sexto mensis martii armo millesimo nongentesimo septuagesimo ac die quinto decimo mensis februarii anno millesimo nongentesimo septuagesimo tertio; idque Nosmetipsi fecimus per litteras Nostras, a verbis incipientes In Paschae sollemnitate, quas die decimo quinto mensis septembris superiore anno scripsimus ad Praepositum Generalem ac, per eum, ad omnes sodales Societatis Iesu.
Illarum litterarum sententias resumentes, quas, ut Nobis in optatis erat, a vobis sedulo considerateque perpensas esse speramus, nunc vos alloquimur peculiari amore peculiarique sollecitudine permoti, nomine Christi, atque etiam - ut vobis placet Nosmetipsos habere - qua Moderator supremus Instituti Vestri, vi singularis illius vinculi, quo Societas Iesu inde ab ortu cum Romano Pontifice coniungitur. In hac Societate Summi Pontifices spem magnam semper collocaverunt.
Nos autem, qui occasione superioris Congregationis Generalis vobis peculiare munus commisimus atheismum oppugnandi idque censuimus veluti hodiernam rationem observandi vestrum votum oboedientiae erga Summum Pontificem (AAS 57, 1965, p. 514; 58, 1966, p. 1177) hodie, initio laborum vestrorum in quos universa Ecclesia respicit, curas iterum ad vos convertimus, hoc ducti proposito, ut vos ad meditandum confirmemus atque incitemus; in vobis aspicimus veluti in unum collectam magnam vestram religiosam Familiam, quae parumper sistit ac de terenda via consilium capit.
Hac hora, trepidationis plena, quae sessiones vestras praecedit quaeque iubet nos diligentissima animi attentione audire, quid Spiritus dicat vobis et Nobis (Cfr. Apoc. 2, 7, etc.), menti Nostrae tres interrogationes occorrere videntur, quibus quidem respondendu’m esse censemus, scilicet: Unde venitis? Qui estis? Quo pergitis?
Nos hic coram vobis adstamus, milliarii lapidis instar, ad dimetiendum, quasi uno oculorum obtutu, iter a vobis adhuc confectum.
I. Unde, igitur, venitis? Cogitatio Nostra pervolat ad saeculum decimum sextum, varium sane atque implicatum, quod hodierni civilis cultus hodiernique doctrinarum cursus fundamenta iaciebantur, atque Ecclesia, instante christianorum discessionis periculo, novam ingressa erat aetatem, opus promovendo religiosae ac socialis renovationis, quod in precatione atque caritate erga Deum et fratres innitebatur, hoc est in studio sanctitatis acquirendae quam maxime sincerae. Illud tempus erat, quo animi alliciebantur novo quodam cogitandi modo de homine ac de mundo, qui - etsi haec habenda non est verior facies illius motus, quem «humanismum» appellant - saepe in eo erat ut Deum prorsus a vita et ab historiae cursu removeret; de mundo praeterea agebatur, qui iam latius patebat ob novas terras recens repertas, ideoque plures ob causas – nempe ob rerum perturbationes, cogitationes, investigationes, restaurationes, animorum studia, appetitiones et cetera – haud parum mundo nostrae aetatis similis erat.
In hac rerum condicione, turbulenta sed splendida, vitam duxit S. Ignatius. Quamobrem si quaerimus: Unde venitis?, ad nos pervenire videtur tamquam vox aquarum multarum (Apoc. 1, 15), vox e remotis saeculis erumpens omnium sodalium vestrorum una simul clamaqtium: Nos ab Ignatio de Loyola venimus, Conditore nostro; ab eo viro venimus, qui sua imperitura vestigia impressit non solum in religiosa Familia ab ipso condita sed in universa quoque Ecclesia, ad christianae pietatis et apostolatus cursum quod attinet.
- Cum ipso a Manresa urbe venimus, a sacro specu qui testis fuit progredientium spiritualium ascensionum, quas magna eius anima experta est, scilicet a serena pace qua incipientes fruuntur, usque ad purificationes, quae per «noctem spiritus» habentur, et usque ad fastigium mysticarum gratiarum, quod ipse attigit per visiones Sanctissimae Trinitatis (Cfr. HUGO RAHINER, Ignatius von Loyola u. das geschichtliche Werden seiner Frotmnigkeit, Graz 1947, cap. III). Tunc prima lineamenta adumbrata sunt illius operis, quod saeculorum decursu tantopere contulit ad christianorum pietatem fovendam, eorum animos ad Deum dirigendo: Exercitia Spiritualia dicimus, quae, inter alia, christianum docent offerre magno animo atque liberali . . . totum studium et arbitrium suum . . . suo Creatori, ut de se suisque omnibus id statuat, in quo ipsi potissimum servire possit iuxta eiusdem beneplacitum (Annotaciones, 5; Monumenta Ignatiana, series secunda, Exercitia Spiritualia S. Ignatii de Loyola et eorum Directoria, nova editio, tom. 1, Exerc. Spir.: MHSI, vol. 100, Romae 1969, p. 146).
- Cum Sancta Ignatio - vos rursus Nobis respondetis – ab illo Monte Martyrum venimus, ubi Legifer Pater noster, die quinta decima mensis Augusti, anno millesimo quingentesimo trigesimo quarto, post Missam a Petra Fabro celebratam, una cum eo, cum Francisco Xaverio, cuius hodie festum recolitur, cum Salmeron et Lainez et Rodrigues et Bobadilla, vota nuncupavit: quae vota veluti Verna gemma fuerunt, e qua postea Romae vestra effloruit Societas (P. TACCHI-VENTURI, Op. mem., vol. II, parte I, p. 63 sq.).
- Item cum Sancta Ignatio - vos pergitis - nunc in urbe Roma sumus, unde una cum ipso, Successoris Petri benedictione muniti, profecti sumus, inde ab eo tempore quo Paulus III, post inflammatam laudationem a Cardinali Gaspare Contarini habitam die vigesimo septimo septembris, anno millesimo quingentesimo trigesimo nono, primum Societatem verbis approbavit; quae approbatio praelusit Bullae Regimini Ecclesiae Militantis, quae, edita die vigesimo septimo mensis Septembris, anno millesimo quinquagesimo quadragesimo, suprema Ecclesiae auctoritate ortum sanxit novae Societatis Presbyterorum. Novitas autem huius Instituti, in perspexerat suorum temporum necessitates, quae postulabant, ut homines praesto essent prorsus expediti, parati omnia relinquere et quodvis suscipere munus, quod Romanus Pontifex indicaret atque, ipsius iudicio, Ecclesiae bonum requireret, omnibus semper Dei gloriae posthabitis : Ad Maiorem Dei Gloriam. At Sanctus Ignatius longius prospiciebat, quam illa poscebant tempora: his verbis, enim, Quinque Capitula concludebat: Haec sunt quae de nostra professione typo quodam explicare potuimus, quod nunc facimus ut summatim scriptione hac informemus tum illos qui nos de nostro vitae instituto interrogant, tum etiam posteros nostros si quos, Deo volente, imitatores habebimus huius vitae (P. TACCHI-VENTURI, Op. mem., vol. I, parte II, Roma, 2ª ed. 1931, p. 189).
Maiores Vestri vos tales voluerunt, tales vos orti estis: quae facta, ut ita dicamus, Societatem vestram quodammodo describunt, sicut ex antiquis eius fontibus eruitur, eiusque praecipua statuunt lineamenta, itemque illam vim dynamicam tribuunt, qua per saeculorum decursum Institutum vestrum semper suffultum est.
II. Qui igitur sitis pernovimus. Ut enim in Nostra Epistula In Pascbae sollemnitate brevius diximus, vos esse scimus membra Ordinis religiosi, apostolici, sacerdotalis, qui singulari admodum amoris ac servitii vinculo cum Romano Pontifice est iunctus, ea scilicet ratione quae in Formula Instituti exponitur.
Sodales estis religiosi, ideoque viri et orationi evangelicaeque Christi imitationi addicti, et supernaturali praediti spiritu, quem sartum tectum tuentur ac protegunt religiosa vota paupertatis, castitatis et oboedientiae; quae quidem, nedum libero personarum statui obstent, quasi quaedam sint reliquiae aetatum ob socialem cultum obsoletarum, apertam revera testantur voluntatem libertatis assequendae secundum spiritum Dominici Sermonis in Monte; per haec scilicet officia is qui divinitus vocatur - quemadmodum Concilium Vaticanum II subtiliter expressit - ut . . . gratiae baptismalis uberiorem fructum percipere queat, (...) liberari intendit ab impedimentis, quae ipsum a caritatis fervore et divini cultus perfectione retrahere possent, et divino obsequio intimius consecratur (Lumen Gentium, 44; cfr. Perfectae Caritatis, 12-14). Quia religiosi sodales, viri estis vitae severitatis retinentes, ut Dei Filium imitari possitis, qui semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Phil 2, 7), quique propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis (2 Cor. 8, 9); qua religiosi igitur, sedulo oportet caveatis, ne quis - ut dicta in Epistula scripsimus - facile se illi accommodet mentis habitui, qui, sacro exutus, pronus est in tot formas hodiernas vitae practicae agendae; item agnoscatis praetera et vivatis - forti sane animo ac modo in exemplum proponendo - utilitatem asceticam et opportunitatem animos formandi (...), quae in vita communi insunt, eam integram servantes adversus individualismi, ut aiunt, liberiorisque singularitatis sollicitationes.
Vos insuper estis apostoli: Evangelii nempe praecones, qui quoquoversus mittimini pro germana illa indole, quae vestrae Societatis imaginem distinguit: viri igitur quos ipse Christus mittit in mundum universum, ad sanctam suam doctrinam inter cuiusvis ordinis condicionisque homines disseminandam (Cfr. Ex. Spir. n. 145: cfr. MHSI, vol. 100, Romae 1969, p. 246). Haec sane fundamentalis ac pernecessaria nota est fidelis Sodalis Ignatiani, qui in Exercitiis itemque in Constitutionibus impulsiones potest identidem reperire ad virtutes sibi peculiares excolendas, a S. Ignatio propositas, idque validiore usque ratione, vehementiore animi contentione intermisso numquam studio ad id assequendum, quod melius, quod «magis», quod plus est (Cfr. generales normas, seu criteria Constitutionum). Ex his quippe fontibus ipsa varietas ministeriorum, quae pro munere vestra Societas exsequitur, intimam penitus causam haurit ad agendam vitam apostolicam, quam «pleno sensu» vivere oportet.
Ac tum vos estis sacerdotes: haec quoque nota ad istius naturam Societatis spectat, quamvis minime sit praetermittendus antiquus legitimusque mos de cooptandis Fratribus, sacro Ordine haud ornatis, qui et ipsi benemerentes honorabili semper eflicacique munere in Vestro instituto perfuncti sunt. Sacerdotalis enim qualitas expresse a legifero Patre pro omnibus Religiosis professis exquisita est, et optimo quidem iure, quoniam necessarium sane est sacerdotium Ordini quem ideo instituerat, ut potissimum hominum sanctificationem per divinum Verbum atque sacramenta accuraret. Ac revera sacerdotalem characterem ipsa Vestri devotio ad vitam apostolicam agendam postulat, quae - verbum iuvat iterare - «pleno iure» exercenda est: a sacri Ordinis charismate, quo homo conformatur Christo a Patre misso, praecipuo tamquam e fonte manat apostolica indoles missionis, quam uti Ignatiani Sodales ex officio obitis. Sacerdotes igitur estis, in illa familiaritate cum Deo exercitati et versati, in qua beatus Ignatius suam Societatem condidit; sacerdotes qui docent, sermonis gratia instructi (Cfr. Monumenta Ignatiana, Sancti Ignatii de Loyola Constitutiones Societatis Iesu, tomus III, textus latinus, p. I, c. 2, 9, 59-60; MHSI, vol. 65, Romae 1938, p. 49); sacerdotes eo intendentes, ut sermo Dei currat et clarificetur (2 Thess. 3, 1); sacerdotes qui Dei gratiam sacramentis celebrandis ministrant, quique potestatem accipiunt suscipiuntque officium cohaerenter participandi apostolicum opus, quo communitas christiana, praesertim per Eucharistiae celebrationem, intus enutritur atque coagmentatur; ideo et sacerdotes plane conscii - ut in Nostra quadam oratione, anno MCMLXIII , diximus - sive antecedentis sive consequentis inter Sacerdotium et Eucharistiam necessitudinis, qua fit ut Sacerdos sit non solum augusti Sacramenti minister et efector, sed etiam primus eius cultor et sapiens doctor et indefatigatus distributor (Ad Italicos sacerdotes qui XIII hebdomadae de accommodata rei pastoralis renovatione interfuerunt, d. 6 m. Sept. a. 1963; AAS 55, 1963, p. 754).
Demum, vos cum Romano Pontifice peculiari voto estis coniuncti, siquidem talis cum Petri Successore conexio, quae membrorum Societatis praecipuus nucleus est, semper confirmavit, immo etiam vestram visibiliter significat communionem cum Christo, primo summoque duce istius Societatis, quae antonomasiva appellatione Christi propria est, Societas nempe Iesu. Talis etiam cum Pontifice conexio semper effecit, ut sodales Societatis plane liberi essent, id est Spiritus motione regerentur, apti ad omnia quaeque munera vel difficillima vel remotissimis in regionibus exsequenda evaderent, ab angustioribus temporum locorumque condicionibus expediti, afflatu vere catholico et universali prorsus perfusi.
Equidem Nos in harum quattuor notarum veluti concentu mirabilem illam fructuum ubertatem formarumque aptabilitatem patefieri videmus, quae volventibus saeculis Societatem distincte ostenderunt tamquam hominum ab Ecclesia «missorum» Societatem: inde namque rerum theologicarum habita investigatio traditaque institutio; inde apostolatus sacrae praedicationis, spiritualis curationis, librorum scriptorumque editionum religiosae variorum coetuum incitationis, moralis educationis per Verbum Dei et Reconciliationis Sacramentum, quae peculiari ingeniosoque officio, vobis a sancta Conditore commisso, respondeant; inde apostolatus, qui dicitur, socialis necnon data scientiae doctrinaeque provehendae opera, quae a scholarum domiciliis, ut iuvenes solida expletaque disciplina informentur, in omnes gradus altiorum studiorum Universitatum ac scientificarum pervestigationum pertingunt; inde etiam puerorum ac rudium in christianismo institutio, quam Ignatius, cum primum iam ipse exararet exemplum Quinque Capitulorum, tamquam unum quod potissimum intenderent, suis filiis concredidit (Cfr. P. TACCHI-VENTURI, Op. mem., vol. I, parte II, p. 183); inde «missiones», tamquam efficax suaviterque memorandum testimonium «missionis», ipsi Societati explendae; inde denique adhilbitae pauperibus, aegrotis, reiectis hominibus curae. Ubicumque enim in Ecclesia, vel in provinciis quae plurimum habent difficultatis primaque quasi in scie stant, in compitis ubi variae inter se occursant doctrinae, in vallis - paene dixerimus - ubi sociales oriuntur conflictationes, facta est ac fit comparatio inter vehementiores hominum postulationes et perennem Evangelii nuntium, ibi fuerunt et sunt sodales Ignatiani: Societas vestra apte cohaeret et commiscetur cum ipsius Ecclesiae societate ob multiplicia quidem, quae scite fovetis, opera, sane perspectum habentes ea omnia ad unum propositum esse redigenda atque coniungenda, quod Dei gloria hominumque sanctificatio est, seduloque caventes ne inanes exsistant dissipationes, quae prioris momenti optiones impediant.
Curnam igitur dubitatis? Vobis profecto est spiritualis disciplina robustiore stilo signata, certus prorsus neque ambiguus oris habitus, saecularis quaedam comprobatio, inde manans e virtute rationum ac viarum, quae, cum sint inter historiae aetates ad obrussam exactae, vestigia fortis illius spiritus, qui beato Ignatio fuit, praeferunt. Nullo igitur pacto cuique erit dubitandum, quin maius impensiusque studium peracti hucusque itineris insistendi vestrique charismatis asservandi renovatus fons spiritualis et apostolicae fecunditatis evadat. Verum profecto est in Ecclesia sollicitationem, nostro huic tempori peculiarem, hodie pervagari: dubitationem nempe obstinatam seu, ut aiunt, systematicam; severam naturalis proprii habitus reprehensionem; omnia innovandi cupiditatem; liberiorem agendi rationem atque individualismi spiritum. Quas vos experimini difficultates, eae sunt quas hodie christiani in universum experiuntur, tanta cum facta sit humani cultus conversio, quae ipsam Dei notionem attingat;. vestrae difficultates eaedem sunt ac difficultates huiusce aetatis apostolorum, qui, dum acri cura nuntiandi Evangelii afficiuntur, pariter animadvertunt quam dificile sit idem interpretari sermone, quem hodierni homines intellegere possint; vestrae difficultates alios etiam Ordines religiosos tangunt. Dubitationes sane et difficultates veras, graves, quas ex vobis aliqui experiuntur, comprehendimus. Vos enim collocati estis in prima veluti statione interioris renovationis, quam Ecclesia, praesertim post Concilium Vaticanum II celebratum, mundo huius temporis ad saeculares formas inclinato efficere studet. Societas vestra – dicere liceat - haud infirmum indicium Ecclesiae vitalitatis per aetatum cursum est: ipsa fortasse tamquam certus cardo, multae quidem significationis, est, quo totius Ecclesiae difficultates et sollicitationes, nisus et incepta, perennitas prosperique eventus vertuntur.
Agitur certe de discrimine, quo - ut saepe saepius dictum est - angor ac forsitan auctus proditur; sed Nos, qui sumus Christi Vicarius, cuius est in fide fratres confirmare (Cfr. Luc. 22, 32), itemque vos, quibus grave incumbit onus recte scienterque vestrorum appetitiones Fratrum proponendi, omnes ideo vigilare oportet, ne necessaria, quae fiat, rerum accommodatio afferat detrimentum naturali corporis habitui seu identitati, neque personae Ignatiani Sodalis singularitati, qualem in Formula Instituti expositam tum historiae vices tum spiritualis mos, Ordinis proprius, aperte proferunt, atque sincera interpretatio ipsarum nostrorum temporum postulationum adhuc videtur exigere. Haec igitur imago neque adulteranda, neque deformanda est.
Neque apostolatus necessitas appellanda est id quod nonnisi vitae spiritualis corruptela et deminutio potius vocari debet; ut enim S. Ignatius clare admonuisse traditur, quicumque Societatis Iesu sodalis ad apostolatus opus mittitur, cavere omnino debet, ne sui obliviscatur ut in aliorum salutem incumbat; eidem non tantummodo fas non est vel minimum peccatum admittere ad spirituale lucrum quam maximum faciendum, sed ne licet quidem se in peccandi periculum committere (Cfr. Monumenta Ignatiana, series prima, Sancti Ignatii de Loyola Epistolae et Instructiones, tom. XII, fasc. II: MHSI, Annus 19, fasc. 217, Ianuario 1912, Matriti, pp. 251-252). Si vestra Societas in discrimen se ipsa adducat, si vias periculorum plenas ingrediatur, quae ipsi propriae n o n sint, detrimenta sane afferantur iis omnibus, quorum christiana educatio atque institutio quocumque modo Ignatianis sodalibus tantopere debetur.
Iamvero, ut vobis pariter ac Nobis in comperto est, hodie inter quaedam Ignatianae familiae agmina gravis animadvertitur rerum incertitudo, immo quaedam agendi cogitandique ratio, qua in dubium revocatur ipsa germana forma religiosae vitae vestrae. Ignatianus sodalis, qualem summatim descripsimus, suapte natura spiritualis incitator est, qui scilicet homines sui temporis ad catholicam vitam excolit qua sacerdos et apostolus, cum haec revera sit persona ipsi propria.
Nunc vero quaestiones ponimus, quae a vobis etiam sunt ponendae, ut diligens recognitio vitae vestrae instituatur et animi confirmentur: precandi studium, contemplatio, vitae simplicitas, paupertas, supernaturalium adiumentorum usus, quomodo apud vos se habent? Quomodo se habent apud vos mentis adhaesio et sincera professio veritatum spectantium ad fundamentalia capita fidei et doctrinae moralis catholicae, qualia a Magisterio ecclesiastico proponuntur? Quomodo se habet voluntas cooperandi plena cum fiducia cum Summo Pontifice? Illae nubes caelo obductae, quas animadvertebamus anno millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, quamquam magna parte evanuerunt consultis trigesimae primae Congregationis Generalis (AAS 58, 1966, p. 1174), nonne, pro dolor, diu nimis in vestrum Institutum umbras proicere perrexerunt? Nonnulla dolenda facta, quae dubium iniciunt, num quis adhuc ad Societatem pertineat, nimis omnino saepe accidunt; quae quidem Nobis undique significantur, praesertim a Pastoribus dioecesium, ac detrimentum afferunt ipsi clero ceterisque religiosis et laicis catholicis. Haec facta a vobis et a Nobis postulant apertam doloris significationem: non quidem ut de iis iterum fiat sermo, sed ut coniunctis viribus opportuna remedia adhibeantur, quorum ope Societas Iesu talis permaneat, aut rursus fiat, qualis requiratur et qualis esse debeat, ut Conditoris proposito et Ecclesiae exspectationi hodie respondere queat. Necessarium quidem est, ut scite investigetur de statu vestrae Societatis, utque rerum hominumque condiciones experientia cognoscantur; sed necessarium etiam est - idque expedit iterum admonere - ut secundum sensum spiritualem et secundum lumen fidei aestimatio fiat de iis quae sunt agenda ac de via quam ingredi oportet, ratione habita voluntatis Dei qui requirit, ut ad ipsius nutum omnino nos praesto simus.
III. Quo ergo pergitis? Quaestioni sane respondendum est. Ceterum, et vos eandem quaestionem iam diu posuistis dilucide, fortasse non sine discrimine.
Meta quam tener studetis, cuiusque est haec Generalis Congregatio signum temporum opportunum, est - atque nihil aliud habenda est - quam sana et aequa et apta accommodatio ad iusta huius temporis postulata, servata viddicet substantiali Societatis vestrae indole propria ac certo atque definito Conditoris Vestri charismate. Huc prorsus spectavit Vaticanum II Concilium per Decretum Perfectae Caritatis, ubi haec verba leguntur: Accommodata renovatio vitae religiosae simul complectitur et continuum reditum ad omnis vitae christianae fontes primigeniamque institutorum inspirationem et aptationem ipsorum ad mutatas temporum condiciones (Ibid. 2). Quam ad rem, velimus quidem vobis plenam inicere fiduciam, et hortari vos ut impetum sumatis ad ambulandum congruenter hodiernae societatis menti atque spiritui, id tamen monentes, ut ceterum generatim fecimus in Adhortatione Apostolica Evangelica testificatio n. 51, talem renovationem, necessariam quidem, efficacem esse non posse, si a religionis forma familiae vestrae propria declinet, quam vestra fundamentalis Regula seu Formula Instituti tam dilucide describit. En Nostra Adhortationis verba: Accommodatio enim cuiusvis animantis ad ea, in quorum ambitu degit, non est in eo posita, ut veram suam amittat identitatem, sed in eo, ut se conformet vitali vigore sibi peculiari. Hodiernas animorum propensiones et postulationes hominum, qui nunc sunt, alte percipientes, id agere debetis, ut e fontibus vestris veluti lymphae nova vi pollentes exsiliant. Huiusmodi oficium aptum est ad animum accendendum, et quidem ratione habìta dìfficultatum (AAS 63, 1971, p. 523).
Quare Nos hortamur videlicet toto pectore, ut renovationem hanc persequamini, quam ipsa Ecclesia tam evidenter tantaque auctoritate voluit. Neque tamen momentum atque insita pericula Nos, aeque ac vos, latent. Mundus, in quo degimus, nostrum religiosum mentis habitum in discrimen adducit, atque interdum vel ipsum fidei nostrae iudicium: scilicet huius aetatis homines profano cuidam atque incredibili humanismo tam confidunt ac iudicio suae rationis, nihil religioni attribuenti, tam concedunt, ut progressionis suae opus tum personalis tum socialis humanis tantum viribus absolvendum esse putent, cum, iuxta nostram sententiam, qui viri Dei sumus, hominis transformatio in Christum agatur per fidem quae est in Deum viventem, per imitationem Christi quantum maxime potest absolutam per electionem Crucis et belli contra malignum et peccatum suscepti. Meministis illorum verborum: Sub Crucis vexillo Deo militare et soli Deo atque Romano Pontifici . . . servire? (Bulla Regimini militantis Ecclesiae, apud P. TACCHI-VENTURI, Op. mem., vol. I, parte II, Documenti, Roma 1931, pp. 182-183)
Centerum Ignatii saeculum mutationem humanisticam, id est de hominum condicione atque opinione, subiit, eandemque tam validam etsi non tam tumultuosam quam insequentibus saeculis, in quibus nempe dubitationis perpetuae principes floruerunt, et absolutae negationis, et commenticiae unius terrestris regni formae, quo transcendentia haberi posse omnino negatur. Sed, Ubi sapiens? Ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus supientiam huius mundi? Nam placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (1 Cor. 1, 20, 21). Huius autem admirabilis sapientiae et nuntii nos praecones sumus. Sed quem ad modum in Venerabilium Fratrum Nostrorum Episcoporum memoriam redegimus, cum Synodum dimitteremus, ita et vobis idem iteramus: nempe quantumvis difficultatibus adflictis Christus est nobiscum et in nobis; in nobisque loquitur et per nos; neque iusta subsidia nobis negabit (Cfr. L’Osservatore Romano, die 27 Oct. a. 1974, p. 2), ut huius aetatis hominibus christianum nuntium, seu sapientiam, afferamus.
Vera autem et Clara hominum societatis visio atque consideratio de altero etiam nos periculo monet: hoc est ipsa novitas, quae omnia in quaestionem adducit. Haec vero, sine dubio, multum valet ad hominum progressionem; sed tum maxime, cum novitas ad Eum refertur qui nova facit omnia (Cfr. Apoc. 21, 5), per perenne suae ipsius mortis atque Resurrectionis mysterium, cuius nos participes facit, per Ecclesiae suae sacramenta; minime vero cum novitas illa aliquid relativum induens, hodie evertit, quod heri constituit. Adversus has illecebras, haud difficile est ea videre, quae vos semper progredientes efficere potestis quaeque vos vicissim propellent: fides potissimum et amor.
Propterea in itinere quod vos extremo hoc saeculo suscipitis, quidque sacer Annus optimo auspicio signat ad vitam omnino ad Deum convertendam, Nos duplex charisma proponimus apostoli proprium, quod scilicet et identitatem Vestri instituti tutari debet et doctrinam vestram usquequaque illuminare, aeque ac studiorum domicilia, atque ephemerides, seu commentaria vestra: hinc, videlicet, fidelitatem non sterilem aut inertem, sed vivacem ac fecundam, erga traditionem et fidem et institutionem Conditoris Vestri, ut sal terrae et lux mundi maneatis (Cfr. Matth. 5, 13, 14). Bonum depositum custodite (Cfr. 1 Tim. 6, 20; 2 Tim. 1, 14). Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare (Eph. 6, 11-13).
Ex altera parte, habetis charisma caritatis, nempe ministerii magno animo pro omnibus hominibus fratribus implendi, qui nobiscum ad futurum saeculum contendunt; sollicitudo Pauli ipsius est, qua unusquisque verus apostolus intus incenditur: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos . . . Per omnia omnibus placco, non quaerens quad mihi utile est, sed quod multìs, ut salvi fìant (1 Cor. 9, 22; 10, 33). Perfectio in utriusque charismatis concursu posita est, seu in fidelitate et caritate, neutra alteram superante. Res sane difficilis, at certo possibilis. Hac aetate vehementissime alterum illud carisma attrahit: agere melius videtur quam esse; operari melius quam contemplari; vita concreta magis necessaria videtur quam consideratio abstracta, quo factum est, ut theologia deductiva locum inductivae daret; ex quo concludendum forsitan videri potest singulos fidelitatis et caritatis aspectus repugnare inter se. Minime tamen, ut probe scitis: omnes enim de Spiritu Sancta procedunt, qui est amor. Numquam homines nimis amabuntur, sed hoc in amore solo et cum amore solo Christi. Ecclesia ad hoc se applicat, ut in omni materie ostendat doctrinam divinitus enuntiatam, utpote catholicam, omnes hominum cogitationes rectas assumere ac perficere, quae per se ipsae aliquid semper secumferunt imperfectum atque miserum (H. DE LUBAC, Catholicisme, Paris 1952, cap. IX, p. 248). Sed si hoc non accidit, prompta ad serviendum voluntas degenerare potest in relativismum, et converti ad prudentiam hominum eorumque sensum immanentisticum, atque etiam similis fieri eiusdem humanae consortionis, cuius saluti consulendum fuerit, et tandem reduci etiam ad saecularismum necnon cum profanis rebus confundi. Vos deprecamur, ne vos efferat spiritus vertiginis (Is. 19, 14).
Hanc ad rem quod attinet, volumus praeterea vobis quasdam significare normas, quas in considerationibus vestris enodare poteritis:
a) rerum iudicio et discretione, in quibus mirabiliter iam exercitati estis ob Ignatianam religiositatem, vobis opus sempre erit, ut in quaerenda synthesi utriusque charismatis seu utriusque poli vitae vestrae, vos sustinere valeant. Oportebit semper ut perquam dilucida et consequenti ratione eligere valeatis, aut inter mundi aut inter Evangelii necessitates, huiusque paradoxi de morte et vita, de truce et resurrectione, de stultitia et sapientia. Illud vos dirigat iudicium, quo Paulus ita provocabat: Quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Veruntamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei, . . .; ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius, configuratus morti eius, si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis (Phil. 3, 7-8; 10-11). Reminiscamur eam semper esse summam regulam, quam Dominus Noster statuit: a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. 7, 16); nisus autem, quo iudicium vestrum dirigi debet, docilitas vestra erit in audienda voce Spiritus, ut fructum Spiritus afferatis, qui est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Gal. 5, 22).
b) Opportunum autem erit meminisse necessitatem bene faciendi electionem primariam inter varia incitamenta, quibus actuositas apostolica vos in mundo huius aetatis urget. Hodie, revera, difficultas sane homines aflicit in rebus considerate ac sine ulla dubitatione eligendis; timor fortasse et dubium adest num possint se ipsos plane perficere; ac proinde cupiunt omnia esse, omnia facere, omnes sine discrimine sequi humanas et christianas vocationes, cum sacerdotales tum profanas, Institutorum tum Religiosorum tum Saecularium proprias, se ad quaedam applicando, quae ad alios spectant. Ex quo sequitur, ut taedium superveniat, quaedam incaute et ex tempore agantur, animus frangatur. Vobis vero vocatio est definita, illa nempe de qua nunc vos admonuimus, aliquid peculiare neque ulli ambiguitati obnoxium in iis, quae ad religionem et apostolicam vocationem attinent. Hoc quidem vobis est penitus in praecipuis eius rationibus et praeceptis investigandum.
c) Denique, in vestram memoriam iterum revocamus promptam oboedientiae voluntatem, quae videtur esse proprius et peculiaris habitus Societatis vestrae. Ceteris in Ordinibus – Ignatius ipse in illa Epistola scripsit diei vigesimae sextae mensis Martii anno millesimo quingentesimo quinquagesimo tertio - utilitas percipi potest ex ieiuniis, vigiliis aliisve asperitatibus . . . . sed ego admodum cupio, fratres carissimi, ut qui Deo Domino nostro in hac Societate deserviunt, oboedientiae puritate atque perfectione emineant, per veram nostrarum uoluntatum renuntiationem nostrorumque iudiciorum abnegationem (Monumenta Ignatiana, series prima, Sancti Ignatii de Loyola Societatis Iesu Fundatoris Epistolae et Instructiones, tomus IV , fasc. V: MHSI, Annus 13, fasc. 153, sett. 1906, Matriti, p. 671).
In oboedientia, ipsa habetur substantia imitationis Christi, qui per oboedientiam mundum, ipsa deficiente perditum, redemit, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Ibid.). In oboedientia apostolicae fecunditatis secreta ratio innititur. Quo magis nova et ardua aggredimini, eo vel magis intus ei consociemini oportet, qui vos mittit: Omnes genus apostolatus molimina permittuntur, cum firmiter apostolorum oboedientia fiditur (LOEW, Journal d’une mission ouvrière, p. 452). Haud equidem ignoramus, si oboedientia multum ab iis qui oboediunt postulet, eandem magis etiam ab iis postulare, qui in potestate sunt: quippe eorum munus est omnes omnium subditorum audire voces; prudentibus uti consultoribus, ut sincere res perpendantur; coram Deo ea tantum deligere, quae cum eius voluntate congruant; in iis vero quae repugnent, sese firmiter interponere. Revera, quivis Ecclesiae filius plane scit suam fidelitatem oboedientia probari in eaque inniti: Catholicus fidelis probe novit propterea Ecclesiam praecipere, quod ipsamet in primis Deo oboediat. «Homo liber» ille uult esse, at iis se sociare recusat, qui «quasi velamen habent malitiae libertatem» (Cfr. 1 Petr. 2, 16). Oboedientiam aestimat pretium libertatis esse, sicut eadem unitatis est fundamentum (H. DE LUBAC, Méditation sur l’Eglise, p. 224, cfr. pp. 222-230).
Dilecti filii!
Conventum hunc absolventes, nonnulla Nos obtulisse putamus, quae ad propositam vobis viam, sive in hodierni sive in futuri temporis mundo pergendam, spectent. Hunc igitur mundum agnoscite: sicque vester in Christo erit; iisdem atque S. Ignatii oculis eum aspicite; eodem animo spiritualibus eius necessitatibus advertite; iisdem pugnate armis, Deum nempe orantes, solas Dei partes et gloriam quaerentes, caelestes res meditantes, ad omnia patranda vosmet ipsos paratos praebentes. Neque profecto videmur nimis a vobis requirere, si optatum hoc Nostrum significemus: ut in ista videlicet congregatione diligenter perpendatis iterumque proferatis, quae tamquam essentialia habeantur Societatis Iesu sodalium munera, sodalis quisque vester uti valeat ad seipsum excutiendum, ad peculiarem religiosam naturam suam dispiciendam, ad munia redintegranda, ad divinam sibi factam vocationem iterum audiendam, ad communem vitae consuetudinem cum fratribus coagmentandam. Praesens haec ora id exigit, Societas decretoriam vocem quandam exspectat. Caveatis ne id diutius desideretur!
Ad Nos quod attinet, maxime sane animi attentione labores istos prosequimur, qui magnum sanctitatis atque apostolicae impulsionis, inque vestrum carisma et Ecclesiam fidelitatis effectum habeant oportet; labores vestros praecipua prece confirmamus, ut lumen Sancti Spiritus, qui Spiritus est Patris et Filii, vos collustret, vos roboret, vos conducat, vos excitet et impellat ad propius usque Christum truci affixum consequendum. Ad Iesum ergo communem omnium orationem nunc dirigamus, eadem adhibentes S. Ignatii verba: Suscipe, Domine, universam meam libertatem.
Accipe memoriam, intellectum atque voluntatem omnem. Quicquid habeo vel possideo, mihi largitus es: id tibi totum restituo, ac tuae prorsus voluntati trado gubernandum. Amorem tui solam cum gratia tua mihi dones, et dives sum satis, nec aliud quicquam ultra posco (Ex. Spir., n.234; op. Cit., MHSI, vol. 100, Romae 1969, pp. 308-309).
Ita, ita, fratres et filii! Pergite, in Nomine Domini. Iter simul prosequamur, liberi, oboedientes, in Christi dilectione invicem coniuncti ad maiorem Dei gloriam. Amen.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana