DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AD UN GRUPPO DI VESCOVI TEDESCHI
IN VISITA «AD LIMINA APOSTOLORUM»
Lunedì, 16 maggio 1977
Venerabiles Fratres,
«Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo» (Rom. 1, 7). Bene ominantibus bisce verbis, quibus sanctus Paulus priscam communitatem Romanam est affatus, Nos ex animo vos consalutamus, qui ad visenda Apostolorum limina in hanc Urbem venistis. Hac in grata congressione mens Nostra statim dirigitur ad fratres vestros in munere episcopali et sacerdotali, ad religiosos omnesque Christifideles dioecesium Provinciarum ecclesiasticarum Germaniae, qua inter occidentem et meridiem spectat: illos enim hic repraesentatis. Peculiari vero ratione sinceram necessitudinis coniunctionem et egregiam existimationem testamur honoratissimis Pastoribus Ecclesiarum Moguntinae et Friburgensis, Hermanno Cardinali Volk et Hermanno Schaufele, Archiepiscopo, quibus pro dolor non datur, ut fraterno huic intersint alloquio.
Quae laudando diximus, cum Episcopi regionum Germaniae inter septentrionem et occidentem sitarum, una cum Praeside Conferentiae Episcoporum eiusdem Germaniae Nos adirent, ea ad vos pariter volumus pertinere; locuti enim sumus de officio, quo Ecclesia in patria vestra tenetur, ut fidelium vitam renovet altiusque excolat, eorumque animos nova impulsione incitet ad implendum mandatum christianam religionem in hominum societate et mundo huius temporis tuendi ac provehendi. Huiusmodi autem commune officium Ecclesiae particularis semper in studio et conatu unius cuiusque Praesulis, pro tempore munere fungentis, sacerdotum et fidelium ut in fundamento innititur. In Relatione quinquennali, quam, hac data occasione, Romanae Curiae Dicasterio, cuius res interest, tradidistis, huiusce laboris pastoralis et ministerialis, in dioecesibus vestris peracti, et testimonium redditis et rationem. Persuasum vobis habeatis velimus, Nos de illa Relatione ea qua par est diligentiam et recta aestimatione esse cognituros.
Quamquam Episcopi, cum ad visenda limina Apostolorum huc se conferunt, nunc potius modo collegiali in collocutionem Nobiscum veniunt, tamen dilectio Nostra et benevolentia, item confirmatio fraterna vel etiam hortatio ad singulos pertinet Pastores, ideoque et ad unum quemque vestrum.
Servata quidem doctrina illa gravi et praecipua de collegiali Episcopatus indole, etiamnum magni momenti esse pergit et firmum id, quod Concilium Vaticanum Secundum his verbis edixit: «Singuli Episcopi, quibus Ecclesiae particularis cura commissa est, sub auctoritate Summi Pontificis, tamquam proprii, ordinarii et immediati earum Pastores, oves suas in nomine Domini pascunt, munus dotendi, sanctificandi et regendi in eas exercentes» (Christus Dominus, 11).
Impellimur sane, ut, pro munere Nobis a Domino concredito, vos, Venerabiles Fratres, ad hanc pastoralem curam propriae dioecesis et fidelium vestrorum gerendam excitemus et confirmemus.
Episcopus enim imprimis et prae ceteris omnibus est pastor et Primus magister spiritualis hominum sibi commissorum, membrorum cleri necnon laicorum. Christus vero dixit bonum Pastorem novisse suos suosque novisse ipsum. Quapropter unus quisque Episcopus urgebitur sollicitudine, ut presbyteros et fideles ipse contingat cumque iis consilia ineat. Ad hoc quod attinet, animadvertere liceat visitationem Episcopi, cum sacramentum Confirmationis in communitatibus ecclesialibus administret, huic rei aptissimam esse occasionem. Unus quisque ergo Antistes annitetur, ut hoc pastorale officium, quod ad eum potissimum spectat, ipsemet, quantum fieri potest, exsequatur eidemque congruentem locum, quemadmodum decet secundum ceterorum multiplicium munerum ordinem, tribuat.
Episcopus autem, cum ad officium pastorale suum efficaciter obeundum operis sociis, bonis ac diligentibus, indigeat, curas praecipuas intendet in sacerdotes, diaconos, adiutores laicos, et potissimum in primariam illam causam, vocationes dicimus ecclesiasticas. Sacerdotes in communione cum Episcopo sunt «dispensatores mysteriorum Dei» (1 Cor. 4, 1), iidemque proximi et tales, ut ahi pro iis substitui nequeant. Quemadmodum Christus discipulos suos non servos, sed amicos vocavit, ita et Episcopus cum sacerdotibus suis ut amicus et Pater coniungitur eosque in curis et difficultatibus, quibus sollicitantur, sustentat, atque etiam impense hortatur, ut, ministerium apud communitates ecclesiales obeuntes, vocationes sacerdotales et religiosas quam maxime foveant. Ipsorum enim presbyterorum, et fidelium illis commissorum, imprimis est curam agere de successoribus in munere sacerdotis et rectoris animarum. Quam ob rem nitantur adulescentibus notitiam personae ac nuntii Iesu Christi plenius aperire, eos ad vehementem amorem erga Iesum Christum eiusque Ecclesiam trahere atque adducere, ut aspera prompte, Dei gratia, amplectantur. Discrimen enim, quo in praesenti Ecclesia turbatur, paulatim efficaciterque auferri poterit tantummodo, si dubitationes de rebus fidei et egestas excelsitatis animi, necnon studii sese abnegandi ac devovendi reapse superantur. Qua in re Episcopi et sacerdotes suae testimonio vitae et sua fidelitate erga Christum et Ecclesiam gregibus sibi commendatis exemplum debent praebere; siquidem bonus pastor etiam animam suam ponit pro ovibus suis (Cfr. Io. 10, 11-15).
Novimus profecto, Venerabiles Fratres, quanto cum labore incumbatis ad sacram Liturgiam, ad rem pastoralem sacramentariam, ad cathechesim pueris et adultis tradendam, ad fraternas congressiones cum Christianis extra Ecclesiae catholicae limina versantibus. Oportet omnino haec facere pergatis cum perseverantia et fiducia, quamvis difficultates haud leves sint, quibus afficiamini. Peculiari vero ratione vos hodie commonefacere volumus, ut fideles ad altiorem intellegentiam rectamque susceptionem sacramenti Paenitentiae inducatis necnon ad sanctificationem dominicae et festi; renovatio enim vitae christianae semper a conversione cordis, a paenitentia morumque mutatione incipit. Oportet quidem Deo iterum primas deferamus partes eumque una cum «domesticis fidei» (Cfr. Gal. 6, 10) coram hominibus et mundo ut Dominum confiteamur.
Denique enixe vos rogamus, ut incepta promoveatis eo pertinentia, ut his temporibus aptae communitates et consociationes in paroeciis et in ambitu dioecesano ac regionali constituantur; quod quidem edicimus, respicientes difficultates, quas, hac praesertim aetate, apostolatus forma communis et «organice», ut aiunt, disposita apud non paucos Christifideles habet. Sui, non aliorum commodi studium seque segregandi voluntas nequaquam consonant cum Christiani apostolica vocatione. Testimonium vero de Christo perhibendum facilius redditur estque magis persuasibile, si animi inter se conectuntur atque res suscipiuntur ex consilio necnon nisu communi. Solum si consociant vires, fideles munera, quae apostolatui in mundo sunt proposita, valent prospero cum eventu implere.
Fraternum hunc et brevem sermonem complecti et concludere volumus hortatoriis verbis Sancti Petri, quae in futura actione ministeriali ut Pastores dioecesium vestrarum quasi invitamentum et confirmationem ante oculos iugiter habeatis: «Pascite qui est in vobis gregem Dei, providentes non coacte sed spontanee secundum Deum . . . neque ut dominantes in cleris sed forma facti gregis; et cum apparuerit Princeps pastorum percipietis immarcescibilem gloriae coronam» (1 Petr. 5, 2-4).
Deum deprecantes, ut ad haec efftcienda vos gratia sua adiuvet eademque benigne concedat, vobis et universis, curae pastorali vestrae creditis, adiutoribus et fidelibus, quotquot in vestris habetis dioecesibus, Benedictionem Apostolicam in caritate Christi impertimus.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana