DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
ALLA PONTIFICIA COMMISSIONE PER LA REVISIONE
DEL CODICE DI DIRITTO CANONICO
Venerdì, 27 maggio 1977
Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,
Gaudemus sane vos hodie convenire, qui Plenariae huic Congregati Commissionis Codici Iuris Canonici recognoscendo finem est imposituri. Per hos dies vos certiores reddidistis de universis laboribus usque adhuc ab ea perfectis ac de gravibus quibusdam quaestionibus disceptastis.
Re quidem vera hoc opus vestrum magni aestimamus, cum Ecclesiae, post Concilium Vaticanum Secundum celebratum, maxime inserviat. Vita enim ecclesialis sine ordinatione iuridica nequit exsistere, cum, ut probe nostis, Ecclesia, societas a Christo instituta, spiritualis sed visibilis, quae verbo et sacramentis aedificatur cuique propositum est hominibus salutem afferre hoc iure sacro indigeat secundum illa verba Apostoli: «Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant» (1 Cor. 14. 40).
Hoc spiritu ecclesiali ducti opus usque adhuc estis exsecuti, eodem et in posterum moveamini oportet, ut vehementer optamus. Hoc modo profecto studium et operam confertis ad aedificandam Ecclesiam, quae inter tot «mundanas varietates» certo ac tuto tramite incedere debet.
Vobis ergo quasi aedificatoribus Ecclesiae, gratulamus vobisque propensum animum significamus, imprimis sollerti Praesidi, Perieli Cardinali Felici, cuius est ingens hoc opus recognitionis moderari.
Cuius absolutio valde exspectatur, cum ius canonicum quodammodo accommodandum sit novae impulsioni, quae e Concilio Vaticano Secundo manavit vel potius mutatis rerum condicionibus, in quibus Ecclesia his temporibus versatur.
Nos demum Spiritum Sanctum, cuius descensum propediem sollemniter recolemus et qui est anima Ecclesiae, impense rogamus, ut vobis lumine suo opituletur et muneribus suis vos repleat. Quorum pignus sit Apostolica Benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres Nostri ac dilecti Filii, amantissime impertimus.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana