DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AD UN GRUPPO DI VESCOVI DELLA GERMANIA ORIENTALE
IN VISITA «AD LIMINA APOSTOLORUM»
Giovedì, 29 settembre 1977
Venerabiles Fratres,
Ante omnia aperimus vobis gratissimum animum Nostrum de praesenti hac salutatione vestra ac de testimoniis sinceri Vestri obsequii; quod declaravit et interpretatus est pro vobis omnibus Venerabilis Frater Noster Alfredus Cardinalis Bengsch, Archiepiscopus-Episcopus Berolinensis. Dum ergo maximas gratias Nostras agimus vobis, simul amantissime vos recipimus in hanc domum Nostram et complectimur vos omni, quo possumus, affectu paterno. In vobis autem ipsis cupimus pariter consalutare dignos Pastores communitatum christianarum: Berolinensis dicimus, Misnensis et Gorlicensis, nec non singulos vestros sacerdotes adiutores atque fideles commissos pastoralibus curis vestris.
Huc quidem venistis vos non tantum «Petri et Pauli sepulcra veneraturi» (Codex Iuris Canonici, can. 341, § 1) - quemadmodum statuit vigens nunc canonica norma - sed etiam ut conveniretis Successorem Petri ipsique ostenderetis illam mentium et animorum coniunctionem, quae ligat vos ac vestras communitates christianas cum Eo, qui ex Christi voluntate «est unitatis, tum Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetuum ac visibile principium et fundamentum» (Lumen Gentium, 23). Haec est enim vera significatio visitationis vestrae «ad limina Apostolorum»: nempe ut proclametis unitatem visibilem Ecclesiae circa Summum Pontificem, idque facientes etiam evidentiorem reddatis unam ex notis, quibus Christus exornare voluit Ecclesiam suam.
In hac igitur experientia communionis placet Nobis colloqui vobiscum de vita vestrarum communitatum christianarum. Iam diligenter quidem exploravimus brevem descriptionem, quam Nobis praemiseratis veluti praeparationem huius colloquii. Idem rerum conspectus ulterius deinde perspicietur a variis Dicasteriis Curiae Romanae sub luce relationum quinquennalium de statu singularum dicionum ecclesiasticarum vestrarum. Sed iam nunc statim iuvat Nos gratulationem Nostram et laudem proferre ob sollertem industriam, qua per opera et incepta provida vestra studetis occurrere urgentioribus huius temporis necessitatibus.
Difficultates autem actionis vestrae pastoralis notissimae sunt tam vobis quam Nobis. Attamen fideles non essemus discipuli Divini Magistri nisi auxilio eius confideremus fideliterque impleremus munus nostrum «in spe contra spem» (Rom. 4, 18). Propterea incitati vero spiritu evangelico, qui solum quaerit bonum animarum, procedite fidenter in ministerio Vestro. Istud sit semper ministerium fidelitatis erga insignes thesauros Traditionis christianae, ut possitis eos conservare et transmittere succrescenti generationi hominum, qui esuriunt ac sitiunt verbum Christi; sit tamen etiam ministerium novitatis, ut cum audacia evangelica possitis promovere universa illa incepta, quae a recenti Concilio Vaticano Secundo significata vel suasa sunt aut etiam quae emergunt ex hodiernis necessitatibus vestrarum communitatum christianarum intra illa ipsa adiuncta temporum et locorum, in quibus operari vos oportet. Haec ceterum est ipsa evangelica ratio patris familias, qui ex thesauro suo profert «nova et vetera» (Matth. 13, 52).
Redeuntes ergo ad regiones vestras, perferte salutationem Summi Pontificis ad sacerdotes - providos scilicet adiutores vestros – ad religiosos viros et mulieres tam bene meritos de tot operibus educationis et caritatis; perferte salutationem Nostram ad catholicos laicos vestrarum dioecesium. Sed praesertim salutantem Patris communis vocem nuntiate adulescentibus terrarum vestrarum, id est omnibus illis, qui in Seminariis et scholis, in consociationibus catholicis et paroeciis sese praeparant ad tempus venturum, sustentati firma fide in Christum eiusque Ecclesiam. Scimus optime, quam singulari cura vos ipsi prosequamini adulescentes. Nam superioribus his diebus de hoc iterum certiores facti sumus relegentes communes vestras Litteras pastorales, quas vos una cum reliquis Episcopis Reipublicae Democraticae Germanicae misistis fidelibus vestris mense Novembri anno millesimo nongentesimo septuagesimo quarto de institutione christiana iuventutis. Similiter cognovimus eadem vestra proposita, cum evolveremus varia documenta communis vestrae Synodi Pastoralis, quae conclusa est in Ecclesia Concathedrali Dresdensi sub finem mensis Novembris anno millesimo nongentesimo septuagesimo quinto. Cohortamur proinde vos omnes, ut idem opus vestrum continuetis, suscipientes nempe incepta et consilia, quaecumque pastoralis vester fervor suggesserit. Non parvae quidem sunt difficultates, inter quas vobis est agendum. Verumtamen omnes noverunt Ecclesiam ubique exsequi debere opus suum educandae iuventutis, una cum familiis christianis, in quacumque sociali condicione aut ratione eam oportet vivere et operari (Cfr. Gaudium et Spes, 42).
Tot alia insuper sunt, quae vobis, Venerabiles Fratres, dicere volumus eoque magis quia praesentia haec vestra excitat in Nobis tot recordationes praeteriti temporis et corroborat simul tot vincula amoris, quae in praesens tempus coniungunt Nos cum communitatibus christianis vestris. Sed sufficiat vobis scire Nos proximos vobis adesse tum cogitatione Nostra tum fervida precatione, ut valeatis «certare bonum certamen fidei» (1 Tim. 6 , 12).
Denique ut pignus firmae huius coniunctionis et communjonis impertimus vobis ex imo pectore Apostolicam Nostram Benedictionem.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana