Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

PIUS PP. IX

UBI PRIMA*

DE SCHISMATE ARMENIO

Ven Fratribus Antonio Petro IX Patriarchae Ciliciae,
atque Catholicis Archiepiscopis Episcopis Armenii ritus gratiam
et communionem Apostolicae Sedis habentibus, nec non dilectis filiis sacerdotibus,
monachis, et laicis catholicis eiusdem ritus.

 

Ven. Fratres ac dilecti Filii, Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Ubi prima novi schismatis, inter Armenios Constantinopolitanae Urbis nuper conflati, indicia eruperunt, non omisimus pro universali Ecclesiarum omnium sollicitudine, omnes admonere sive per Nostras Litteras, sive per Delegatum Nostrum illic residentem, ut fortes atque in fide stabiles permanerent: qui autem a recto tramite aberrassent, eos hortati sumus in Domino, ut ad saniora consilia reverterentur. Hi autem a vocibus Nostris aures avertentes, contumaces in coeptis perstiterunt; immo ab iisdem Apostolicae Sedis divina atque universalis potestas et auctoritas in his potissimum, quae ad disciplinam pertinent, impetita fuit, licet omnium temporum et Ecclesiae filiorum reverentia ac fide tam in Occidentalibus quam in Orientalibus regionibus semper celebrata, novissimeque Oecumenici Concilii Vaticani dogmatico decreto declarata fuerit, rursusque firmata. Hinc eo Nos adactos sensimus, ut ad tuendam pro Apostolico Nostro munere fidei unitatem, formulam seu declarationem fidei certis verbis expressam, pro recepto in Ecclesia more, iisdem subscribendam proponi iuberemus; cui si subscribere recusassent, iam ecclesiasticae perduellionis se reos proderent et a Catholicae Ecclesiae unitate avulsos. Quod cum recusassent, Apostolicus Gonstantinopoli Delegatus, Nostris obsequens mandatis Nostraque usus auctoritate, eosdem schismatis reos, ac proinde maioris excommunicationis vinculo irretitos solemni decreto pronunciavit.

Profecto post hoc iudicium, nullus iam supererat tergiversandi locus, et novis hisce schismaticis alterutrum incumbebat, ut vel ad bonam frugem reverterentur, vel ementitum catholicorum nomen omnino deponerent. Verum magno cum Nostro dolore eo deventum est, quo eosdem refractarios fore processuros, etsi non levia subessent indicia, animus tamen Noster credere refugiebat. Etenim indictum est conciliabulum, in quo de novo patriarcha constituendo egerunt tum laici tum monachi et Sacerdotes schismaticae factionis; atque adeo quatuor Episcopi, videlicet Iacobus Bahatiarian Diarbechiriensis, Basilius Gasparian Cyprensis, nec non Ignatius Kalybgian Amasenae, et Placidus Kasangian Antiochenae Ecclesiarum titulis consecrati; immemores profecto dignitatis suae, fideique et obedientiae, quam in ipsa sua consecratione Nobis Nostrisque Successoribus iureiurando promiserunt. Deinde quod sibi proposuerant, opere compleverunt, electo scilicet in pseudopatriarcham dicto Iacobo Bahatiarian Archiepiscopo Episcopo Diarbekiriensi, cui Iacobi Petri IX nomen inditum est; et abnegato legitimo Ciliciae Patriarcha Ven. Fr. Antonio Petro IX, licet is unanimi suffragio Episcoporum ante triennium fuisset electus, a Nobis confirmatus sacroque Pallio ipsis Nostris manibus decoratus.

Quantus exinde dolor animo Nostro et moeror accesserit, satis verbis explicare non possumus. Hoc enim facto, gravissimum vulnus Unitati catholicae illatum est, proculcata ecclesiasticae disciplinae regula, sacrorum canonum et Apostolicarum constitutionum vis et auctoritas omnino spreta atque despecta, firmatum teterrimum schisma; atque Fidelibus incautis vel ignorantibus nova errandi occasio exhibita ab iis, qui licet excommunicati auctoritate Nostra fuerint ab Ecclesiae Catholicae unitate omnino segregati, se tamen Catholicos Nobisque fideles et obedientes audent iactare, populisque illegitimum et schismaticum pastorem, perinde ac si catholicus esset, obtrudere.

Cum haec ita sint, Nos muneri Nostro omnino deesse videremur, si speculatores a Domino Nostro Iesu Christo universae Ecclesiae constituti, vocem Nostram contra ausus istos attollere moraremur, et ab omni erroris periculo fideles Armenios eripere. Quapropter Apostolica Nostra auctoritate decernimus ac declaramus illegitimum, schismaticum et omnino irritum tum praedictum conciliabulum factiosorum, tum electionem in eo attentatam Iacobi Bahatiarian in patriarcham; et hunc nulla prorsus ecclesiastica et spirituali iurisdictione pollere, omnique exercitio episcopalis Ordinis esse suspensum; insuper tam memoratum Iacobum quam electores poenas a sacris canonibus contra eos, qui talia ausi fueriut, sancitas omnino incurrisse. Eidem porro Iacobo sub interminatione divini iudicii districte praecipimus, ne praetensum patriarchae titulum, a Schismaticis sibi temere nulloque iure delatum, ullo pacto audeat usurpare; neve quidquam eo nomine attentare praesumat. Quod vero ausi sunt Refractara in praedicto conciliabulo contra Ven. Fr. Antonium Petrum IX Hassun, illud pariter nullius momenti ac roboris, quin et schismaticum facinus declaramus; ipsumque Ven. Fr. Antonium Petrum, verum, solum ac legitimum esse Patriarcham Armeniorum Ciliciae edicimus et confirmamus.

Porro universos Catholicos Armenios cuiusvis ordinis ac dignitatis existant, pro supremi Nostri Apostolatus officio graviter monemus, ut a praedicto Iacobo nec non ab eius electoribus et a reliquis omnibus qui novo huic schismati adhaerent, caveant diligenter; legitimo autem suo Patriarchae, et imprimis Apostolicae huic Sedi fideles maneant, et obedientes: neque enim, ut ad rem monuit sanctus Carthaginiensis Episcopus Cyprianus (S. Cyprian. Epist, ad S. Cornei. Pap.), aliunde haereses ohortae sunt, aut nata sunt schismata, quam dum sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos, et ad tempus iudex vice Christi cogitatur.

Providissimus autem Deus qui laeta tristibus miscere consuevit, dolori Nostro lenimentum ac solamen praebuit in fide et constantia, qua et populus et clerus patriarchatus istius erga legitimum Patriarcham et hanc Apostolicam Sedem usi sunt; ac potissimum in Vobis, Ven. Fratres, qui in officio constanter permanentes, fideles vestrae curae concreditos a commemoratis erroribus et fraudibus incolumes servare studuistis atque studetis.

Ceterum ipsos Neo-schismaticos, imprimis vero illos Episcopos qui tanto cum Nostro et omnium bonorum luctu ab unitate Catholica defecerunt, hortamur, ut quoniam peccaverunt, non adiiciant iterum. Videant quo demum evaserint, quantamque procellam in Catholica Armenia Ecclesia excitaverint. Haec quidem donec in Petrae a Christo positae firmitate constiterit, submergi non poterit: ipsi vero et cuncti, qui eis adhaerent, perpendant, quam grave sit a vera Christi Ecclesia defecisse et ab eius unitate fuisse divulsos. Etsi enim adhuc se catholicos appellare velint, factis tamen ipsis suis, quin et proprio conscientiae iudicio erroris convincantur oportet. Qui enim Ecclesiae, ut ait idem S. Cyprianus (S. Cyprian. lib. de Unit. Eccles.), renititur, qui Cathedram Petri, super quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia se esse confidit? Nemo fraternitatem mendacio fallai. Redeant igitur praevaricantes ad cor, et sciant in Apostolica Sede non solum Iudicem sedere, qui in promptu habet ulcisci omnem inobedientiam, verum etiam Patrem amantissimum, qui errantes filios, culpam suam humiliter confitentes, et sincere detestantes in ulnas suas excipere paratus est.

Precemur igitur universi auctorem et consummatorem fidei nostrae Iesum Christum, deprecatoribus apud Ipsum humiliter adhibitis, Deipara Immaculata, Beatis Apostolorum Principibus, et Magno illo Armeniae Illuminatore Gregorio Sancto, ut errantibus lumen et robur suae gratiae concedat, quo, omni humano respectu posthabito, ad Ecclesiam reverti festinent; et iis qui adhuc steterunt, maiora semper gratiae incrementa largiatur.

Vobis autem, Ven. Fratres et dilecti Filii, quos tanto maiori charitate complectimur, quo firmiorem Vestram virtutem, Deo sic favente, conspicimus, Apostolicam benedictionem ex intimo corde depromptam et uberioris semper praesidii auspicem singulis universis peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die undecima Martii Anno Domini MDCCCLXXI Pontificatus Nostri XXV.

PIUS PP. IX

 

*A.S.S., vol. VI (1870-1871), pp. 273-277.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana