Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE

QUO IMPENSIORE*

DE SEDITIONE IN PATRIARCHATU CILICIAE ARMENORUM

Dilectis Filiis Armenis Catholicis Patriarchatus Ciliciae

PIUS PP. IX

Dilecti Filii, Salutem et Apostolicam Benedictionem

 

Quo impensiore studio afflictas Armenorum Ecclesiae res erigere nisi sumus, et ad eum adducere ordinem eamque concordiam et firmitatem, quae antiquum ipsi decus referre possent, eo acerbius afficimur a nonnullorum malitia, qui curas Nostras omnes non modo frustrantur, sed per machinationes suas convertunt in animorum dissidium, in pusillorum scandalum, in propriae gentis perniciem. Mala sane eorum artibus excitata et iugiter invalescentia enumeravimus litteris Nostris Apostolicis «Non sine gravissimo» quas dedimus die vigesima quarta Februarii huius anni, dum ad ea compescenda et dirimenda remittebamus ad vos Venerabilem Fratrem Antonium Iosephum Archiepiscopum Thyanaeum, Delegatum nostrum Apostolicum.

Verum hodie gravius quoque dolere cogimur, quod nec suavitate eius nec prudentia, nec auctoritate, perversorum audacia frangi, aut mollir i ulla ratione potuerit. Ipse quidem vix Constantinopolim appulsus memor ecclesiasticae lenitatis, accivit ad se praecipuos perturbationum auctores, eosque paternis monitis ad debita obsequia reducere conatus est. Frustra hanc industriam expertus, publice proposuit litteras Nostras, quibus peculiaria novorum eventuum adiuncta commendantes eius zelo, confirmabamus constitutionem Nostram «Reversurus» editam die duodecima Iulii 1867 pro recta Episcoporum electione, revocare nitebamur ad officia proprii instituti clerum saecularem et Monachos, Laicos monebamus, ne limites ipsis ab Ecclesia constitutos excederent, et perspicue demonstrabamus inanitatem prolatarum a refractariis expostulatio num. Ea vero occasione idem Ven. Frater Antonius Iosephus comminatus fuit ecclesiasticas censuras iis e clero qui legitimae auctoritati intra statos dies se subiicere renuerent. At, cum eos dies incassum dilabi vidisset, prorogandum adhuc censuit praestitutum terminum, nec antea reluctantes suspensione innodavit, quam cognovisset, inutilem iam omnem esse patientiam, et praevertendum esse per hanc severitatem periculum ulterioris deceptionis simplicium.

Qui tamen ita mulctati fuerant non modo nihil de contumacia sua remiserunt, sed poenam ipsam convertentes in atroci us facinus, et gravius aliorum scandalum, impudenterque contemnentes Ecclesiae auctoritatem et leges, palam et etiam solemniore ritu omnia sacri ministerii munia sibi vetita obire perrexerunt. Quo in crimine summopere dolemus, saecularibus aliquot sacerdotibus accessisse, ex Monachis Constantinopoli degentibus, fera omnes Mechitaristas Venetae Congregationis, universosque Monachos Antonianos; nec ab istorum ingenio admodum discrepasse qui hanc nostram incolunt urbem. Hi enim non modo restiterunt visitationi Apostolicae eorum domus a Nobis demandatae, sicuti fratres eorum in Oriente, pluriesque priorem et alterum electum Visitatorem reiecerunt; sed omnes, nulla petita venia, se subduxerunt Nobis. Quas inter etiam Venerabilis Frater Placidus Kasangian, qui Antiochenae Ecclesiae titulo consecratus Congregationi toti iam praefuerat, immemor profecto muneris sui et censurarum Episcopos urgentium, qui, non impetrata Pontificia venia, concilium deserant, discessit.

Verum ipsa rebellium pervicacia, artesque ad concitandos animos adhibitae pretiosiorem Nobis faciunt et iucundiorem plurimorum firmitatem, qui nec insidiis, nec blanditiis, nec minis ab obsequio Nostrae legitimaeque auctoritati debito se abduci siverunt. Quos inter commendandos nominatim censemus Mechitaristas Vindobonensis Congregationis, qui deploranda aliorum defectione minime labefactati, immoti perstiterunt in officio. Haec vero tot piorum constantia in tanto discrimine merito Nobis spem facit, vos, Dilectos Filios, hunano quovis respectu posthabito, strenue sectaturos esse nobilia patrum vestrorum vestigia, qui fidem suam fluxis hisce praeferentes, exilium poti is et aspera quaeque pertulerunt alacriter, quam infirmari paterentur coniunctionis suae vincula cum hoc unitatis catholicae centro, aut quidquam detrahi de veneratione, qua documenta, regulasque prosequebantur ab ista veritatis magistra propositas. Id autem securius etiam expectamus a fide vestra, quod experti noveritis, quanta sollicitudine, quantoque studio Sancta ista Sedes gentis vestrae commodis, incremento et honori prospicere curaverit sive a vobis avertendo schismaticorum insectationes, sive comparando vobis libertatem cultus, sive subducendo vos a iugo schismaticorum Patriarcharum, sive Primati alen sedem Constahtinopoli constituendo; quae, addictis ei primum suffraganeis Ecclesiis, demum per coniunctionem eius cum Patriarchatu Ciliciae decorata fuit Patriarchae commoratione. Ita ut quocumque intendatis oculos conspicere debeatis, vigorem, libertatem, decus, quibus fruimini, accepta potissimum esse referenda studio in vos et affectui huius S. Sedis; vestramque propterea interesse, ne ab illa ullo modo desciscatis.

Nec decipi patiamini a rebellium artibus, qui, ut vos ad se facilius pertrahant, passim asseverant, se sua agendi ratione, nec a fide et observantia Nobis debita, nec a catholicorum officio deficere; isti enim factis negant quod verbis confitentur. Et sane qui praefracte detrectant et contemnunt auctoritatem Successorum Petri, in quibus Petrus perpetuo vivit, et eorum qui sibi ab illis praepositi fuerunt; facto suo primatum illum inficiantur honoris simul et iurisdictionis in universam Ecclesiam, quem Christus Petro contulit, dum pascendi non minus agnos, quam oves totius gregis sui, seu regendi Ecclesiam, qua late patet in orbe toto, munus ei commisit. Iam vero in hoc plane censu apud vos habendi sunt illi, qui et legitimi Patriarchae vestri, et eius, qui pro ipso Vicaria potestate fungitur, auctoritatem despexerunt; qui neglexerunt, aut recipere recusarunt istius sententias; qui eo pervenerunt, ut legitimam illius electionem, ut ut rite peractam et confirmatam a Nobis revocarent in dubium; qui restiterunt Delegato Nostro; qui eum muneris sui exercitio, quoad indictam a nobis monasteriorum visitationem prohibuerunt; qui diserte se professi sunt independentes; qui id facto confirmarunt, dum non modo, exacto iam tempore denandatae sibi iurisdictionis, excipere perrexerunt fideliu n confessiones, sed id facere praeterea ausi suntjpostquam per editam suspensionis sententiam ipsis omnino fuerat eo munere interdictum; qui sacerdotalia omnia ministeria publice, et solemniori etiam ritu obire non destiterunt, in ecclesiasticarum censurarum contemptum; qui demum nihil sibi reliquum fecerunt, quo apertissime significarent, flocci se, facere canonicas leges, legitimaeque potestatis, et istius S. Sedis auctoritatem. An istis qui tanta insurgunt audacia in auctoritatem Nostram, tantaque pervicacia perstant in proprio crimine, fides adhibenda sit dum profitentur, sentire se de primatu huius S. Sedis, uti catholicos decet, seque manere coniunctos Nobis et obsequentes; facile vos ipsi perspicietis. Quamobrem si discedere verimini ab ea catholica unitate, extra quam non est salus, si verae utilitati gentis vestrae prospicere cupitis, cavete ab artibus et insidiis istorum. Advertite vero potissimum ne vobis ingeratur confusio rituum et disciplinae, quam isti callide nituntur inducere in simplicium animos, ut eos concitent in hanc S. Sedem, quam eo demum spectare iactant, ut paulatim, veteribus Orientalibus Ecclesiae ritibus obliteratis, iis latinum ritum sufficiat. Nam si Romani Pontifices studuere semper, ut unitati Ecclesiae responderet uniformitas disciplinae, quoad praecipua saltem capita; ritus tamen omnes, qui nec a recta fide, nec ab honestate deflecterent, servandos censuerunt. Defectio vero mox a Nobis reprobata ritus certe non spectat, sed disciplinam; quam nisi Christi Vicarius moderari possit ubique, frustra totius Ecclesiae regimen ei erit commissum; adeoque eam etiam praefert indolem quae ab illa recta fide desciscat, quam de divino Summi Pontificis primatu catholicos tenere oportet.

Futurum quidem confidimus, ut qui pertinaciter hactenus in sua defectione perstiterunt, Dei opitulante gratia, tandem resipiscant, et ad debitum revertantur obsequium. Verum si in sua contumacia permanserint, nos memores, demandatam esse Nobis totius Dominici gregis curam, et Apostolum Paulum Satanae tradidisse Corinthium, ut fidelium scandalum submoveret, et ipsius quoque sontis spiritum salvum faceret; putrida haec membra, quae iam ultro secesserunt a capite, seiungere cogemur a ceteris, ne reliquum corpus contagione sua inficiant, reosque omnes schismaticos declarabimus, et ab Ecclesiae sinu divulsos. Utinam ipsi tantae poenae horrore perterriti redeant ad cor, conversique ad meliorem frugem, molestissimam a Nobis avertant necessitatem tristissimi huius exercitii muneris Nostri. Et quo magis aberraverunt a via veritatis ac iustitiae, eo demissiore obsequio se subiiciant Nostrae, legitimaeque ecclesiasticae auctoritati; et lapidem offensionis, quem sua agendi'ratione pusillis obiecerunt, obedientiae suae et humilitatis exemplo tollere nitantur e medio, Nobisque sic optatissimam faciant potestatem paterno rursus eos excipiendi complexu.

Vos autem, qui licet difficultatibus et periculis circumsepti, perstitistis immoti, ab istorum discrimine moniti videte quomodo caute ambuletis, confirmamini in fide vestra, obsequentes semper obedite praepositis vestris, memores, omnem potestatem, maxime vero sacram, esse a Deo; et a sollicitudine Nostra studioque vestrae salutis et utilitatis excitati, sedulo fovete in vobis religiosam illam observantiam, qua sanctam Sedem prosequimini, et filialem illam caritatem, qua iungimini Nobis, ut unum semper nobiscum esse possitis in Christo Iesu, Eiusque promereri benedictiones. Haec enixe poscimus a Patre misericordiarum cuius gratiam in vos omnes affatim effundi desideramus. Superni vero favoris auspicem et paternae Nostrae benevolentiae pignus Apostolicam Benedictionem vobis peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die vigesima Maii MDCCCLXX Pontificatus Nostri anno XXIV.

PIUS PP. IX

 

*A.S.S., vol. V (1869-1870), pp. 594-598.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana