Venerabilis Frater salutem etc.
Magno et acerbo dolore confecti sumus ubi accepimus exitiosum consilium, haud ita primum susceptum, quo sacratissimi Bibliorum libri novis ac praeter saluberrimas Ecclesiae regulas editis interpretationibus, iisque callide in pravos sensus contortis vernacula qualibet lingua passim pervulgantur. Namque ab aliqua iam ex perlatis ad nos huiusmodi versionibus animadvertimus eam in purioris doctrinae sanctitatem parari perniciem ut facile fideles ex iis fontibus lethale ebibant venenum ex quibus haurire debuissent aquas sapientiae salutaris. Ast longe etiam gravior nos moeror invasit, cum litteras quasdam fraternitatis tuae nomine inscriptas perlegimus quibus populo tuae curae concredito hortatur aderas et auctor ut recentiores hasce Bibliorum versiones sibi compararet vel oblatas animo reciperet Iubenti, easque assiduo intentoque studio pervolutaret. Nihil certo nobis ad dolorem acerbius accidere poterat, quam te conspicere lapidem factum offensionis, qui positus eras ut iustitiae semitas caeteris commonstrares.
Ob versari enim tibi debuisset ante oculos quod constanter et praedecessores Nostri monuerunt, nimirum, si sacra Biblia vulgari lingua passim, sine discrimine permittantur, plus inde detrimenti quam utilitatis oriri. Porro Romana Ecclesia solam vulgatam editionem ex notissimo Tridentini Concilii praescripto suscipiens, aliarum linguarum versiones respuit, easque tantum permittit quae cum adnotationibus ex Patrum et catholicorum doctorum scriptis opportune depromptis eduntur, ne tantus thesaurus pateat novitatum corruptelis, atque ut Ecclesia toto orbe diffusa sit labii unius et sermonum eorumdem. (Addition, ad reg. IV Indicis).
Sane cum in vernaculo sermone creberrimas animadvertamus vicissitudines, varietates commutationesque, profecto ex immoderata biblicarum versionum licentia immutabilitas illa convelleretur, quae divina decet testimonia, et fides ipsa nutaret, cum praesertim ex unius syllabae ratione quandoque de dogmatis veritate dignoscatur. In id proinde pravas teterrimasque machinationes suas conferre in more habuerunt haeretici, ut editis vernaculis Bibliis (de quorum tamen mira varietate ac discrepantia ipsi se invicem accusant et carpunt) suos quisque errores sanction divini eloquii apparatu obvolutos per insidias obtruderent. Non enim natae sunt haereses, inquiebat S. Augustinus, nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene, et quod in eis non bene intelligitur etiam temere et audacter asseritur. (Tr. 18 in Ioan. 1. 1). Quod si viros pietate et sapientia spectatissimos in Scripturarum interpretatione haud raro defecisse dolemus, quid non timendum, si imperito vulgo, qui ut plurimum non delectu aliquo sed temeritate quadam iudicat, translatae in vulgarem quamcumque linguam Scripturae libere persolvendam traderentur ? « Itane vero? - apposite clamat S. Augustinus - nulla imbutus poetica disciplina Terentium sine magistro attingere non auderes... Tu vero in sanctos libros sine duce irruis, et de his sine praeceptore audes ferre sententiam? » (Lib. de utilitate credendi ad Honorat. C. 2).
Quare in celebri illa sua ad fideles ecclesiae Metensis epistola sapienter omnino haec praecipit decessor noster Innocentius I I I « Arcana vero fidei sacramenta non sunt passim omnibus exponenda, cum non passim ab omnibus possint intelligi, sed ab eis tantum qui ea fideli possunt concipere intellectu. Propter quod simplicioribus, inquit Apostolus, quasi parvulis in Christo lac potum dedi vobis non escam. Maiorum enim est solidus cibus, sicut aliis ipse dicebat: Sapientiam loquimur inter perfectos; inter vos autem nihil iudicavi me scire, nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Tanta est enim divinae Scripturae profunditas, ut non solum simplices et illitterati sed etiam prudentes et docti non plene sufficiant ad illius intelligentiam indagandam. Propter quod dicit Scriptura : Quia multi defecerunt scrutantes scrutinio. Unde recte fuit olim in lege divina statutum, ut bestia quae montem tetigisset lapidaretur, ne videlicet simplex aliquis et indoctus praesumat ad sublimitatem Sacrae Scripturae pertingere vel eam aliis praedicare. Scriptum est enim: Altiora te ne quaesieris. Propter quod dicit Apostolus: non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem ». At notissimas sunt non solum mox laudati Innocentii III, sed et Pii IV, Clementis V III et Benedicti XIV Constitutiones, quibus praecavebatur ne si ad liquidum cunctis pateret Scriptura forte vilesceret et pateret despectui, aut prave intellecta a mediocribus, in errorem induceret. Sed quae sit ecclesiae mens de Scripturae lectione atque interpretatione noscat luculentissime fraternitas tua ex praeclara alterius praedecessoris nostri Clementis XI Constitutione Unigenitus, qua illae doctrinae diserte improbantur, quibus utile ac necessarium asserebatur omni tempore omni loco et omni personarum generi cognoscere mysteria Sacrae Scripturae, cuius lectio esse pro omnibus adstruebatur, damnosumque esse christianum populum ab eadem retrahere, imo Christi os fidelibus obturari, cum ex ipsorum manibus novum Testamentum abripiatur. (Prop. Quesnelli 79, 80, 81, 82, 83, 84, 85).
Quod vero maioris etiam doloris nobis causam praebuit illud est quod eousque progressus es, ut Tridentini Concilii de canonicis Scripturis decretum exscribens ea abscinderes quae eodem contextu de traditionibus sanciuntur. Cum enim SSmi illi Patres aperte dicant, verbum Dei contineri non solum in libris scriptis, sed in certissimis insuper Ecclesiae traditionibus cum ad fidem tum ad mores pertinentibus, quas sacrosancta Synodus tamquam vel oretenus a Christo vel a Spiritu Sancto dictatas, et continua successione in Ecclesia catholica conservatas pari pietatis affectu acreverentia suscipit ac veneratur; tu, venerabilis frater, hunc locum penitus detruncare non reformidasti. Quo pariter artificio litteras Pii VI praedecessoris nostri ad Martinium florentinum Archiepiscopum a te relatas fuisse cernimus. Cum enim sapientissimus ille Pontifex concinnatam ab eo praesule Sacrae Scripturae versionem hoc ipso laudet quod regulis a S. Indicis Congregatione atque RR. PP. praescriptis accurate sancteque servatis, expositionibus ac explicationibus ex traditione depromptis versionem illam abunde ditaverit; tu litterarum eam partem in qua haec referuntur suppressisti, atque ita non modo iustissimam suspicionem de tua hac super re sentiendi ratione excitasti, verum etiam non integre tum sanctae Synodi, tum laudati praedecessoris nostri relato textu, in re tam magni momenti aliis errandi causam praebuisti. Quid enim aliud mutuationes illae significant, venerabilis frater, nisi te aut circa sanctissimas Ecclesiae traditiones non recte sentire, aut ad eum finem loca illa a te fuisse abrasa quo novatorum machinationibus faveres, quae certe eo tendunt ut legentium fides decipiatur, tranquilloque animo vel ipsi vulgares homines eas perlegant versiones, quae ut supra ostendimus multo magis obesse eis possunt quam prodesse? Porro haec omnia si cuilibet catholico viro minime licuissent, quid dicendum erit de sacro Ecclesiae antistite, quem pastoralis dignitas custodem facit depositi fidei atque doctrinae, quique ipsa vi ac religione praestiti iuramenti stricte tenetur et errandi pericula a populo suo strenue seduloque summovere, et Ecclesiae leges ac regulas servare ac tueri?
Vides igitur, venerabilis frater, quae nostra esse deberet tecum agendi ratio, si canonicarum legum severitatem sequi vellemus. Etenim erranti consentit, inquiebat S.Thomas Cantuariensis, qui ad resecanda quae corrigi debent non occurrit... nec caret suspicione societatis occultae, qui evidenti facinori desinit obviare. (Ep. ad Episcopos prov. Cant. apud Harduin. T. 6).
Nos vero, qua sumus in te charitate, ei rei tantum insistimus, a qua cum iuris divini sit, tibi iniungenda abstinere non possumus, nempe ut scandalum quod ista tua agendi ratione praebuisti de medio tollas.
Hinc impensissime fraternitatem tuam hortamur atque per viscera D. N. I. C. obsecramus, ut ea omnia quaeperperam circa novas Bibliorum versiones docuisti aut egisti debita celerique contendas emendatione reparare. Atque utinam, venerabilis frater, clarissimorum virorum exempla aemulatus quae tantum ipsis honorem attulerunt in animum induceres, ut acta illa tua formali solemnique retractatione reprobares! Non possumus tamen, quin te excitemus, et in virtute sanctae obedientiae etiam tibi praecipiamus, ut id saltem praestes quod ad puritatem doctrinae et fidei integritatem tutandam necessarium est, nimirum ut novis ad populum datis litteris integre allato tum decreti Concilii Tridentini, tum Pii VI in hanc rem epistolae textu sincere et perspicue doceas veritatem, et doctrinam christianam tum dogmaticam tum moralem non solum in Scripturis sed etiam in Ecclesiae catholicae traditionibus contineri, atque ad Ecclesiam ipsam unice spectare utrasque interpretari: declares insuper non eas tibi in animo fuisse sacrorum librorum in vernaculas linguas versiones commendare, quae ad canonum et constitutionum apostolicarum praescripta exactae non essent: denique, notum facias ac pariter declares, te in earumdem divinarum Scripturarum lectione suadenda et inculcanda non quoslibet indiscriminatim fideles, sed ecclesiasticos viros respexisse, aut etiam laicos, qui tamen Pastorum iudicio satis instructi essent.
Quae-sane omnia si perfeceris ut in Domino confidimus et a prudenti docilique animo tuo nobis certissime pollicemur, magnam cordi Nostro atque universae etiam Ecclesiae afferes consolationem. Hac spe ipsi freti tibi, venerabilis frater, et gregi tuae curae commisso apostolicam benedictionem peramanter impertimur.
Datum Romae apud S. Mariam Maiorem die III septembris MDCCCXVI Pontificatus Nostri anno XVII.
NOTA. - Metropolita Mohiloviensis, Siestrzencewicz, ad quem data fuit haec epistola utrum aliquid praestiterit eorum quae iussa fuere, nos plane latet. Sed valde dubitamus: erat enim pessimus homo, lupus in veste pastoris, qui per quinquaginta et amplius annos catholicam utriusque ritus ecclesiam sub schismatico Moschorum imperio gementem oppressit et depopulatus est. De eo Augustinus Theinerus (in op. Vicende, etc.) et eques Artandius (in Vita Leonis Papae XII) infanda retulerunt. Magis aequum, prae isto indignissimo praesule, rei catholicae sese praebuit autocrator, Alexander primus, qui tanti fecit R. P. vocem, ut iusserit Breve hoc in linguam russiacam conversum inseri in omnibus publicis ephemeridibus imperii sui, et biblicae societatis actores statim ab omni Moschorum ditione expulerit.
---------------------------------------
*AAS 9 (1876), 632-637.
H. Denzinger, Enchiridion symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum, 43a ediz. bilingue, a c. di Peter Hünermann, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2012, p. 966-969.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana