Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

PERILLUSTREM FRATRUM*

COMMENDATUR NOVUM DOMINICIANAE FAMILIAE IN URBE INSTITUTUM,
EIQUE SANCTISSIMUM ASSERVANDI FACULTAS PERPETUO TRIBUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Perillustrem Fratrum Praedicatorum familiam, tot virorum non minus sanctitate, quam doctrina praestantium altricem, ex more institutoque Romanorum Pontificum propensa voluntate libentissime prosequimur et honestamus. Huic enim inclyto Ordini, quem unus ex insignioribus Ecclesiae Sanctis, in fidei subsidium a Domino datus, condidit, summae erit semper gloriae Aquinatem Doctorem inter suos sodales adnumerare, clarissimum scholarum lumen, de quo merito dictum est, tot miracula patravisse, quot sapientes scripserit articulos. Neque minor laus Dominiciano coetui hoc quidem tribuitur, quod ipse divini verbi praeconum, e suo praescripto, peragendo, catholicam veritatem apud fideles integre servare, et apud ethnicos longe lateque propagare studet et contendit. Laeto igitur iucundoque accepimus animo, eiusdem Ordinis Moderatores peramplam in hac Alma Urbe Nostra nuper extruendam curavisse domum, seu Pontificium Collegium cuiusvis nationis ephebos complectens, cui inditum est Angelico nomen. Et nihil antiquius profecto habemus, quam ut ibi iuvenes, se tam gloriosae familiae devovere cupientes, sive sacris profanisque excolantur disciplinis, sive religionis tirocinium ponant. Quae cum ita sint, dilectum filium Hyacinthum Mariam Cormier, supremum Praedicatorum Ordinis Magistrum, sui voti compotem facientes, non modo hoc novum Institutum eiusque supra commendatos fines Auctoritate Nostra comprobamus, sed ut ei omnia bona, fausta ac felicia succedant, Deum adprecamur, eique spirituale a Nobis petitum privilegium peramanter impertimur. Quare praesentium tenore Apostolica Auctoritate Nostra facultatem perpetuo duraturam facimus, cuius vi tum in interiore praedictae domus sacello, tum in ei adnexo publico templo, dummodo in utraque aede ter saltem in hebdomada sacrum fiat, Sacramentum Augustum asservari licite possit ac valeat. Praecipimus tamen, ut ante tabernaculum, in quo Sanctissimum asservari solet, lampas diu noctuque continenter luceat, ut eiusdem tabernaculi clavis fideliter diligenterque custodienda, penes aedituum, seu Cappellanum, assidue maneat, denique ut alia omnia accurate serventur, quae pro custodia et cultu Sanctissimi Eucharistiae Sacramenti ex Ecclesiae legibus servanda praescribuntur. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XIV Iunii MDCCCCX, Pontificatus Nostri anno septimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL
a Secretis Status.


*AAS, vol. II (1910), n. 22, pp. 899-900.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana