Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

 CONSTAT APPRIME*

ECCLESIA METROPOLITANA LEOPOLIENSIS LATINORUM
TITULO BASILICAE MINORIS DECORATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Constat apprime Cathedralem Leopoliensem Latinorum Ecclesiam, anno MCCCLXX sub titulo Deiparae Virginis Sideribus receptae aedificatam, ac deinde anno MCCCCXII in Metropolitanam erectam et constitutam, merito omnium sacrarum aedium Provinciae Galiciae, caput haberi atque appellari. Illuc quotannis innumeri peragre adventantes fideles, turmatim confluere solent, vetustissimam Deiparae Imaginem veneraturi, quae ex decreto Capituli Vaticani iam inde ab anno MDCCLXII aureo diademate redimita fuit. Virginis enim praesentem opem nobilis illius regionis incolae iugiter experti sunt. Ipse Poloniae, Russiae, et Lituaniae rex Ioannes Casimirus, una cum regni Proceribus, Senatu, nobiliumque virorum coetu, templum superenunciatum adivit ut in trepidis rebus atque in ancipiti Regni fortuna, praesidium numinis supplex impetrare!; et Deiparam Regni Polonorum Regulam praedicans, instituens, Ipsius tutelae ac patrocinio se Regnumque suum sollemni nuncupato voto concredidit. Praeterea eadem in sacra aede praestantibus artis operibus exculta, et divite suppellectili praedita, Beati Confessoris Iacobi de Strepa, Archiepiscopi Leopoliensis, sacrae exuviae summa quidem religione asservantur, mox per decretum Sanctae huius apostolicae Sedis in aream argenteam elegantiorem transferendae. Nunc autem cum haec omnia memoria repetens venerabilis frater Iosephus Bilczewski, Archiepiscopus Leopoliensis Latinorum, Capituli, cleri, populique sibi commissi votis obsecundans, Nos enixis precibus flagitaverit, ut Leopoliensem Metropolitanam Ecclesiam Basilicae Minoris titulo ac dignitatem cohonestare dignaremur Nos ut perinsigne idem templum potiori per Nos splendore renideat, optatis his annuendum  propensa voluntate existimavimus. Quare cum ita sint, auctoritate Nostra Apostolica, praesentium vi, perpetuumque in modum Metropolitanam aedem Leopoliensem Latinorum sub titulo B. M. Virginis in coelum Assumptae, ad Minoris Basilicae titulum et dignitatem evehimus, omnibus et singulis privilegiis eidem attributis quae Basilicis Minoribus almae huius Urbis de iure competunt. Decernentes praesentes litteras firmas atque efficaces semper existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et in posterum spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum esse et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris., die XXI Iunii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*AAS, vol. II (1910), n. 15, pp. 570-571.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana