Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

PIA CONSOCIATIO*

SUPERIOR GENERALIS PRO TEMPORE CONGREGATIONIS IESU ET MARIAE
ELIGITUR IN PERPETUUM SUPREMUS MODERATOR
SOCIETATIS A CORDE MATRIS ADMIRABILIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Pia Consociatio, quam saeculo XVII B. Ioannes Eudes condidit et appellatione Cordis Matris Admirabilis notavit, progrediente aetate tantum incrementum cepit, ut nunc temporis compluribus in dioecesibus rite instituta inveniatur, quamquam, variato nomine, modo Tertius Ordo Sacri Cordis modo Tertius Ordo Eudistarum passim audit. Cuius Consociationis finis maxima videtur laude dignus; Sodalibus enim propositum est virtutes Sacratissimorum Cordium Iesu et Mariae, quibus se devovent, imprimis caritatem, mansuetudinem, misericordiam sollerti imitatione persequi, divinam gloriam pro viribus curare, assiduasque Domino adhibere preces, ut sacerdotum copiam, qui enixo religionis studio flagrent, Ecclesiae suae suppeditet in dies abundantiorem. Quae quum ita sint, quumque iam per trecentos fere annos Consociatio illa uberes fructus ediderit, Nos, ad periculum arcendum ne, in ramos divisa, laboret seiunctione pristinumque amittat vigorem, illius perenni vitae securius et efficacius prospicere statuimus. Apostolica igitur Auctoritate Nostra, per has litteras, Superiorem Generalem Congregationis Iesu et Mariae, pro tempore existentem, Supremum Moderatorem Societatis Cordis Matris Admirabilis, quam vulgo Tertium Ordinem Sacri Cordis vel Eudistarum appellant, in perpetuum eligimus, facimus ac renuntiamus, eique omnia et singula tribuimus iura et praerogativas, quae huic insunt muneri. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die II Maii MDCCCCXI, Pontificatus Nostri anno octavo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*AAS, vol. III (1911), n. 7, pp. 227-228.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana