PIUS PP. X
EPISTOLA
QUA PONTIFEX EPISCOPOS AUSTRIAE INCITAT
AD OBSISTENDUM ATQUE AD OMNIA IN CHRISTO INSTAURANDA*
DILECTO FILIO NOSTRO
ANTONIO IOSEPHO TIT. S. MARIAE ANGELORUM IN THERMIS
S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI GRUSCHA
ARCHIEPISCOPO VINDOBONENSI
CETERISQUE AUSTRIAE EPISCOPIS
Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam benedictionem.
Quas e Vindobonensi conventu vestro litteras, communi sententia a vobis datas, accepimus, mirum quantum habuimus gratas quantaque animi iucunditate perlegimub. Nihil in illis officii, nihil voluntatis desideravimus, quod Pontifici Maximo, recens ad Petri Cathedram evecto, Episcopos par est exhibere. Quamobrem gratias a Nobis habetote meritas. Quod attamen in vestris litteris cum maxime adamavimus illud est, Venerabiles Fratres, quod quae bona, quaeve mala in vestris dioecesibus occurrunt et vos agnoscitis penitus et Nobis candide aperuistis. Prodest hoc quidem Nobis ut, pro cura dominici gregis, fidelium vestrorum securitati prudenter prospiciamus; nec vobis minus est utile, ut norit quisque quae provehenda sint quaeve emendanda. Profecto quae, caritate deficiente tantaque errorum grassante lue, ubique dolemus damna, apud vestrates etiam reperiri necesse est. Quid vero, Venerabiles Fratres? An idcirco despondendum animos vel spe labendum? Memoria ne excidat hortamur, quo qualesque inter gentes Christus apostolos miserit. Idem porro Christus, qui heri et hodie et in saecula, posuit vos omnes regere ecclesiam,-quam acquisivit sanguine suo. Quod Ipsi Nobis animose proposuimus, et vos, Venerabiles Fratres, vobismet proponite : toto videlicet pectore, totis viribus persequi ut instaurentur omnia in Christo. Quae tanto operi perficiendo potissima sunt adiumenta, habetis affatim in encyclicis Litteris Nostris. Ea ut a clero et laicis studiose teneantur efficite. Nihil plane minus a vero abest, quam quod de Ecclesia patriaque vestra vos ipsi asseritis: illum nimirum inter utramque esse nexum, ut proficiant pariter deficiantque. Id vos genti vestrae persuadere penitus contendite. Ament nempe omnes patriam; verum hoc simul meminerint, nihil patriae bono efficacius conducere quam Christi religionem sancte inviolateque retentam. Ceterum Venerabiles Fratres, de studio benevolentiaque Nostris ne dubitetis unquam. Caritatis autem, qua Vos complectimur, testis esto Apostolica Benedictio, quam auspicem divinorum munerum, vobis, clero, populoque vestro amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum die VIII Decembris MDCCCCIII, Pontificatus Nostri anno primo.
PIUS PP. X
*AAS, vol. XXXVIII (1905-06), pp. 379-380.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana