Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA QUA PONTIFEX LAUDAT SOCIETATEM BONIFACIANAM
OB INSIGNIA ERGA ECCLESIAM PROMERITA*

DILECTIS FILIIS
FRANCISCO NACKE, ANTISTITI URBANO, PROPRAESIDI
CETERISQUE VIRIS DE SUPREMO CONSILIO
SOCIETATI BONIFACIANAE - PADERBORNAM

 

Dilecti Filii, salutem et Apostolicam- benedictionem.

Non ignota Nobis quidem erant insignia erga Ecclesiam promerita Societatis vestrae, iamdudum elaborantis, ut Germanicae nationis catholici homines, qui, acatholicis et schismaticis permixti, Germaniam, Austriam et Helvetiam incolunt, salvam et incolumem ab horum consuetudine convictuque periculoso conservent fidem. Singularem vero voluptatem nuper cepimus ex eo libro, quem ad Nos cum summae observantiae significatione misistis de ratione cursuque instituti vestri, unde cognovimus quae, toto hoc annorum plus quinquaginta spatio, in salutem vestrorum popularium egeritis. Profecto ista Nos reputantes, facere non possumus quin et Dei providentis bonitati ingentes agamus gratias, et diligentiam vestram, aeque ac Decessores Nostri, laudibus ornemus.

Nunc autem fructus istius diligentiae etiam ampliores, Deo item auxiliante, polliceri Nobis posse vehementer gratum est. Vos enim parati, uti convenit, illuc accurrere prolixius opitulatum, unde maior necessitas opis ostenditur, rectissime operam vestram amplificare et intendere cogitatis in Austriae finibus, per Bohemiam maxime; quippe ibi fervet maxime actuosa vis haereticorum, quibuslibet artibus molientium divellere et abstrahere quamplurimos possunt a sinu complexuque Romanae Ecclesiae. Et revera pro facultatibus nominatim, quibus abundant, nimium quantum proficiunt! Huius tanti mali progressionibus obsistere (quod quidem, nisi mature cohibeatur, evasurum brevi est in teterrimum perduellionis incendium, idque fortasse maius quam ut restingui possit) non modo vobis debet esse propositum, sed omnibus bonis, quicumque istic illatas Ecclesiae matri iniurias et detrimenta dolent, atque aegre ferunt fratrum suorum vicem, qui misere ruunt in interitum. Itaque conata laboresque vestros in hac religionis et animarum clade prohibenda, dubitare non possumus quin primum, pro conscientia pastoralis officii, magis magisque, auctoritate gratiaque sua, velint adiuvare Episcopi, ac praesertim efficere, ut Societatis vestrae Opus in singulis dioecesis suae paroeciis aut instituant, aut iam institutum refoveant. Sed universos praeterea, potissime ex Austria, catholicos valde confidimus, pro sua quemque facultate, vobis suppetias venturos. Quos quidem, etsi satis per se promptos intelligimus ita contendere pro fide ut tempus postulat, velimus tamen voce quoque excitari Nostra, qua studiosissime eos hortamur quaesumusque ut, quavis mutua concertationis causa seposita, omnes, coniunctis animis foederatisque viribus, contra communem religionis et civitatis hostem, operam vobis navando, dimicent.

At praeter istas regiones, in quibus usque adhuc salutaris industria Bonifacianae Societatis se continuit, videte quanti referat eiusdem beneficia ad ipsam proferre Italiam. Hic enim in praecipuis urbibus vestrates bene multos habitare novimus, eosque maximam partem expertes catholicae fidei. Quum his ante omnia praesidia abunde suppetant ad colenda sacra professionis suae, dolendum interea est, qui sunt catholici, eos nec ita paucos, si excipias qui Romae commorantur, in magno salutis aeternae versari discrimine; siquidem destituti sacerdotum ministerio, ob sermonis utrinque inscientiam, sibique prorsus relicti, nimis facile fit ut tandem inducant animum aut christianae vitae officia deserere, aut ad heterodoxos, quibuscum vivunt, sese adiungere. Rem cernitis agi eiusmodi, quae Bonifacianae Societatis operam et adiumenta inprimis desideret. Quare vos, pro instituto vestro, hos etiam populares, quos dicimus, incolas Italiae certe habebitis curae, nec patiemini quemquam ex eis, paene in conspectu Romanae Sedis, fidei sanctae iacturam facere. Nos interim precamur ex animo uberrima coeptis vestris caelestia munera: quorum auspicem ac peculiaris benevolentiae Nostrae testem, vobis, dilecti filii, universis Societatis vestrae sodalibus atque omnibus qui suis vos opibus iuvant, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die I Maii MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 65-67.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana