Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX LAUDIBUS EXORNAT OPUS A S. FRANCISCO SALESIO
NUNCUPATUM PRO FIDEI TUITIONE*

DILECTIS FILIIS
IOSEPHO CHAPELIER ANTISTITI NOSTRO URBANO
AC PRAESIDI TOTIUS OPERIS
A SANCTO FRANCISCO SALESIO NUNCUPATI
CETERISQUE EIUSDEM OPERIS SODALIBUS - PARISIOS

 

Dilecti Filii, salutem et Apostolicam benedictionem.

Ex opere, cui a S. Francisco Salesio nomen, iucunditatem parem, id est longe maximam, hausimus ac Nostri in Pontificatu Decessores Pius IX et Leo XIII fel. rec. Sodalitas namque, in qua cum fructu lectissimo vestra se probat industria, in id propositum incumbit egregie, ut pretiosam fidei haereditatem incolumem servet atque ab inimica tueatur haeresi: habetque propterea abunde quare et Nobis laetitiam iniiciat, qui fuimus ad munus tutandae fidei assumpti, et a Nobis laude summa exornetur. Magnum quidem ac nobile propositum: attamen non infra rei dignitatem voluntas sodalium est. Hanc vobis voluntatem effuse gratulamur, atque eo libentius gratulationem Nostram coetui vestro tribuimus, quod utilitates, ut diximus, eaeque uberrimae patent collatis eiusdem viribus partae. Spes autem Nos tenet debere sodalitatis emolumenta quotidie augeri, eorum accrescente sollertia qui nomen eidem dederunt. Spes etiam non tenuis est plurimos e catholico grege allaturos coetui opem, ubi primum perspecta vulgo patescant vestra consilia. Nos vero quibus obscurum non est, quo universi incensi estis, divinae gloriae studium, perstantes vos in coeptis exoptamus, id ratos numquam defutura erga vos benevolentiae Nostrae argumenta. Interim gratum vobis de petriana stipe animum testamur, divinarumque gratiarum auspicem, Apostolicam Benedictionem singulis vobis amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die IX Maii MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 72-73.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana