Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS PAPA X LAETATUR CONSILIO EDENDAE EPHEMERIDIS
IN COLLEGIO PIO LATINO AMERICANO DE URBE*

DILECTIS FILIIS
ALOISIO CAPPELLO S. I.
MODERATORI COLLEGII PII LATINI AMERICANI IN URBE
EIUSDEMQUE COLLEGII ALUMNIS

 

Dilecti Filii, salutem et Apostolicam benedictionem.

Magnam equidem habet utilitatem inter alumnos qui in Collegio Latino Americano degunt eosque, qui, confecto studiorum curriculo, in patriam remearunt, coniunctionem animorum servari ac veluti operis communionem. Hinc enim qui adhuc formandi sunt stimulos sibi adiici sentiunt ad fructus eruditionis rite percipiendos. Inde vero, qui iam sacro ministerio in patria occupantur, exactos in ephebeo annos memoria repetentes, suscepta ibi proposita instaurant et alacriore studio persequuntur. Hanc in rem magnopere conferunt ephemerides, quae statis temporibus in Collegio eduntur; quibus factorum notitia tum praesentium tum veterum alumnorum, rerumque Collegii continetur. Consilium igitur editionis eiusmodi libenti Nos commendatione honestamus. Et quia Collegium urbanum Americae Latinae haud minori, quam Decessores Nostri, benevolentia complectimur, faustitatem omnem illi a Domino adprecamur. Cuius sit pignus Apostolica Benedictio, quam Moderatori, Magistris, alumnis universis tum qui sunt, tum qui fuerunt, peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die IX Maii MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 73-74.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana