PIUS PP. X
LITTERAE
QUIBUS PIUS PP. X LAUDAT SOLERTISSIMAM OPERAM
COENOBII SOLESMENSIS IN VETERI DISCIPLINA
GREGORIANORUM CONCENTUUM REDINTEGRANDA*
DILECTO FILIO PAULO DELATTE, O. S. B.
CONGREGATIONIS GALLICAE ANTISTITI,
ABBATI SOLESMENSI
Dilecte filii, salutem et Apostolicam benedictionem.
Ex quo tempore praeclarae vir memoriae Prosper Guéranger, primus decessor tuus, quum sese ad sacrae liturgiae scientiam totum contulisset, vestra studio suo excitavit inflammavitque studia, nobilitatum nemo ignorat coenobii Solesmensis nomen maxime ob datam solertissime operam redintegrandae in gregorianis concentibus veteri disciplinae. Huiusmodi incoeptum, laboriosum aeque ac frugiferum, vobis urgentibus, non defuere ab Apostolica Sede, nec sane poterant, testimonia laudis. Illud enim plus semel Leo XIII fel. rec. nominatim anno MDCCCCI scriptis ad te litteris probavit: proxime autem mense februario editos vestris curis rituales de cantu libros sacrum consilium Ritibus praepositum et ratos habuit et late iam usu receptos libenter agnovit. Nos vero, qui mature officii Nostri duxerimus esse hoc aggredi ex auctoritate opus, id est gregorianos modos ad rationem restituere antiquitus traditam, permagni vestros in hoc genere labores facere, saepe alias professi, novissime ostendimus. Namque in solemnibus caeremoniis, quibus ad magni Gregorii cineres saecularem eius natalem celebravimus, quum vellemus instaurandi cantus gregoriani tanquam consecrare initia, ipsos Solesmenses concentus adhiberi ad exemplum iussimus. Nunc autem peculiaris Nobis est causa cur, praeter hanc tantam in vobis sollertiam, deditissimum Romano Pontifici animum dilaudemus. Etenim cogitantibus Nobis Vaticanam decernere liturgicorum concentuüm editionem, quae auspiciis adornata Nostris ubique usurpanda foret ac vestram, in hoc propositum navitatem advocantibus, periucundae a te, dilecte fili, allatae sunt mense Martio litterae, quae vos non modo promptos paratosque nuntiarent esse ad elaborandum in re, qua cuperemus, sed, eiusdem rei gratia, velle admodum vulgatos iam vestrarum vigiliarum fructus Nobis concedere. Facile enimvero est intelligere, quanto vobis steterit, istud amoris et obsequii praebere specimen, quumque gratum propterea Nobis acciderit. Itaque, quo meritam pro singulari beneficio referremus gratiam, quum subinde authenticam, quam dicimus, editionem delectis viris curandam Motu proprio commisimus, simul Congregationis istius, cui praesides, potissimeque familiae Solesmensis has voluimus esse partes, universam quae extet, veterum de hac re monumentorum segetem more institutoque suo explorare, indeque elaboratam digestamque editionis huius materiam ministrare iis, quas designavimus, probandam. De quo mandato vobis munere, operoso quidem sed perhonorifico, tametsi iam acceperas, libenter Nos ipsi te facimus, dilecte fili, certiorem, ad quem cura summa, ut illud sodales exequantur tui, pertinet. Novimus quantopere Apostolicam Sedem Ecclesiamque diligas, divini cultus decori stüdeas, sanctae monasticae vitae instituta custodias. Harum porro exercitatio virtutum, sicut dedit vobis usque adhuc, ita dabit de reliquo felicem doctorum laborum exitum; siquidem non inepte cadit in vos alumnos quod de patre legifero Gregorius praedicavit: nullo modo aliter docere potuit quam vixit. Ceterum vobis, ad rem perficiendam concreditam, confidimus fore ut opportuna abunde suppetant studiorum adiumenta, maximeque vetustos codices conquirentibus ne quid obstet: non defuiura, quod caput est, divina quae enixe precamur auxilia, certum habemus. Quorum auspicem itemque benevolentiae Nostrae singularis testem tibi, dilecte fili, tuisque sodalibus Apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXII Maii festo Pentecostes an. MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo.
PIUS PP. X
*AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 293-295.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana