Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS PP. X GRATULATUR CUM IMPERATRICE SINARUM
SEPTUAGESIMUM AETATIS ANNUM PROXIME INITURA*

AUGUSTISSIMAE POTENTISSIMAEQUE PRINCIPI
IMPERATRICI SINARUM - PEKINUM

 

Augustissima et potentissima Imperatrix, salutem et prosperitatem.

Nunciatum est Nobis Maiestatem Tuam proximo Octobri mense inituram septuagesimum aetatis annum, felicemque hanc rem ingenti gaudio futuram universo Sinarum populo. Quod eiusmodi faustitas expleat Tuam gentem laetitia, intelligimus inde, immo etiam confirmatum agnoscimus quanto et quam merito amore antiqua et nobilis Sinarum natio Maiestatem Tuam complectatur. Aequum autem praesentisque celebritatis dignum illud etiam censemus ut, quotquot sunt amicitia Tecum aut beneficiis coniuncti, hunc Tibi eventum gratulentur omnes. Quapropter Nos etiam Religionis Catholicae Antistes Summus, qui probe exploratum habemus de Religione Nostra Te bene meruisse, tum ob permissam catholicis istis potestatem cultus profitendi, tum etiam ob demonstratam iisdem benevolentiam, properamus gratulationes Maiestati Tuae maximas ac laetissima felicitatis omina offerre. Ad huius autem iucundi eventus memoriam, donum etiam placet adiicere, tenue quidem illud per se ac sane modicum, propensissimi tamen studii argumentum. Quae interim vota pro Tua Maiestate concepimus, illa compleat Deus, quem enixe deprecamur ut Te Tuamque Domum Augustam caelesti omni munere atque in primis tranquillitate et pace longum in aevum tueatur.

Datum Romae apud S. Petrum, die VI Iulii MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXIX (1906), p. 139-140.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana