Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX GRATIAS REPENDIT PRO VOLUMINE DE IOANNA ARCENSI,
MAIUS OPUS DE UNIVERSA EIUS HISTORIA EXPECTANS*

DILECTO FILIO HENRICO DEBOUT, CANONICO ATREBATUM

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Oblatum dono volumen, quod de Ioanna Arcensi deque Atrebatensi ac Tornacensi urbibus per hos dies emisisti, studia, quibus totus multa ab aetate vivis, maiorem in modum commendat, opusque longe maius auspicato portendit, quod de eadem virgine, uti nunciasti, paras. Quaedam a te admirandae vitae capita pleniore fuisse lumine illustrata, non sine laetitia conspicimus; ars enim, quam pulcre tractatio praesefert, id efficit ut exantlatae a fortissima puella aerumnae clariore virtutes eius ornamento condecorent. Quod vero prope iam fere est ut edatur amplioris molis opus, in quo universa descripta atque illustrata contineantur, quae ad historiam Ioannae Venerabilis pertinent, illud et cum iucuhdiditate novimus et cum desiderio expectamus. Omnino erit id tua dignum industria, doctrina et pietate: erit etiam nobilitati sanctitatique consentaneum gestorum Ioannae, quippe ea prae ceteris decet fusiore calamo curisque impensioribus prosequi, e quibus virtuti publicae possunt splendidiora exempla manare. Auspicem divinorum munerum Nostrique grati animi testem, Apostolicam benedictionem peramanter tibi impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXVIII Iulii MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXIX (1906), p. 194-195.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana