PIUS PP. X
LITTERAE
QUIBUS PIUS PP. X COMMENDAT INSTITUTUM SALESIANUM
ET SODALITATEM COOPERATORUM SALESIANORUM*
DILECTO FILIO MICHAELI RUA SACERDOTI
AC SUPREMO SODALITATIS SALESIANAE MODERATORI - AUGUSTAM TAURINORUM
Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.
Si consentanea meritis expectanda a Nobis benevolentia est, multam erga te dilectionem praeferre Nos equidem decet, qui Salesianam Sodalitatem ad illustriores laudes constanti progressione contendere iamdiu perspicimus.
Ab illustri excitata viro, in quo christianarum virtutum exemplar, caritate principe, luceret, atque ad gloriam Deo comparandam candide uniceque adlaborans, maxima coetus commoda societati hominum peperit, quorum perficiendae virtuti multa in toto orbe opera suscepit, praesentium ingenio temporum nullam partem posthabito. Amplificatam mirifice sodalitatem non modo sodalium numero, qui vitam communi instituto agant, sed etiam accessione eorum, qui ob collatam opem et ob sacra emolumenta percepta cooperatorum nomine gaudent, et Ipsi iam pridem novimus et tuo confirmatum testimonio videmus. Ostendit id et declarat Sodalitatem Salesianam, quod quidem laudi solatioque est, carissimam christiano populo esse, cuius sanctitudine serviens, utilitati servit. Placet tamen fideli omni, omnique aut dioecesi, aut civitati, aut paroeciae commendare illam enixius, velint uti omnes eandem complecti voluntate et gratia progredienti, ea praesertim de caussa quia in instituenda christiane iuventute, mirum cum quanto convictus humani incremento, Sodalitas tota est. Etenim puerorum adolescentiumque formare animos rem omnium gravissimam pro conditione temporum putamus quae sane quemadmodum vehementissime sollicitudinem Nostram semper exacuit, ita debet ad omne genus subsidia Christifidelium incitare voluntates. Hi autem optimum providentissimumque fecerint, si, nomine dato cooperatorum coetui, Salesianam familiam exauxerint: navata enim in hunc modum opera ingenti ipsis ac sodalitati commodo erit, molestiae ipsis non erit. Quoniam vero Salesianis cooperatoribus singularis ac praecellens quaedam significatio favoris ab utroque Decessore Nostro Pio IX ac Leone XIII fel. rec. nullo tempore defuit, sacrarum praecipue indulgentiarum thesauris reclusis, haec ipsa iterare ac renovare libet benevolentiae testimonia, ob eamque rem Indulgentias omnes atque universa privilegia laudato cooperatorum coetui antea tributa, Nos quoque propensissima voluntate concedimus. Addimus autem ex intimo corde votum, ut ordo idem cooperantium, tam insigni meritorum nobilitate conspicuus, numerumque ad tercenta hominium millia, sicut est Nobis relatum, brevi tempore assecutus, maiora in dies incrementa capiat, eoque Dei gratia pertingat, ut sive in urbibus sive in pagis, ubicumque aut spiritus foveatur legiferi Salesianorum patris, aut alatur amor, novis amplificetur asseclis, rei in primis Episcoporum cura favente. Nostrum praeterea studiosum erga Sodalitatem animum Apostolica benedictio testetur, quam tibi singulisque sodalibus peramanter in Domino impertimur.
Datum Romae apud S. Petrum die XVII Augusti anno MCMIV, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. X
*AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 229-231.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana