PIUS PP. X
EPISTOLA
PII X AD EPISCOPOS QUI AD DEDICATIONEM TEMPLI
CATHEDRALIS FULGINIUM CONVENERUNT*
DILECTO FILIO NOSTRO
DOMINICO TITULI SANCTI HONUPHRII IN IANICULO
S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI SVAMPA
ARCHIEPISCOPO BONONIENSIUM
CETERISQUE ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS
QUI AD DEDICATIONEM TEMPLI CATHEDRALIS
FULGINIUM CONVENERUNT
Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.
E peractis Fulginii solemnibus convolasse vos animo ad Personam Nostram, fuit id et ab amore et a pietate laudabile. Properatum enim obsequium, quod esset in ipsis celebritatum gaudiis conceptum, declaravit perspicue vestram communicandae laetitiae voluntatem: renovata vero coniunctionis cum Apostolica Sede fides non dubitanter aperuit expetivisse vos in iis, quibus per id tempus premebamur, acerbitatum molestiis Supremo Pastori adesse, caussamque sane laetabilem consolandi Patris afferre. Gratiam unicuique vestrum intimo ex animo habemus, eamque non de persoluto tantum observantium sensuum officio, verum de allata etiam Fulginatensi templo adstantiae vestrae claritate. Illustris vetustate ac religione urbis, cui singularem plane gloriam tam multae monumentorum laudes compararurit, Fulginii decus est publice edidisse exemplum pietati, e quo haberent omnes unde et avitae colendae fidei et liberalium fovendarum artium argumentum addiscerent. Ei Nos civitati praecipuam testari benevolentiam putavimus, quum Leonis XIII Decessoris Nostri munificentiam honore insigni cumulantes, Tibi, dilecte Fili Noster, ad dedicationem instaurati templi vicem Nostram credidimus. Rem autem feliciter fausteque evenisse gratulamur Fulginio, gratulamur et Vobis: illi quidem, quod Patrono Principi Feliciano, sacraeque cathedrali aedi dedicandae non alia censuit posse digne decerni solemnia, nisi omni nomine splendida: Vobis vero, quorum collata humane opera patuit Viterbii, Perusiae, Ameriae, Nuceriae, Aculae, Spoleti, Tuderti, Faliscoduni, Signiae, Tiferni Tiberini, Assisii ac Fulginii communem esse in Christo fraternitatem. Haec autem virtus ut Vobis fidelique populo vestro quasi sit praeclari facinoris fructus, Omnipotentem Deum adprecamur, Tibique, dilecte Fili Noster, Vobisque singulis, Venerabiles Fratres, Apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XVII Octobris MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno secundo.
PIUS PP. X
*AAS, vol. XXXIX (1906), p. 199-200.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana