PIUS PP.X
EPISTOLA
QUA PONTIFEX LAUDAT SODALITATEM FILIARUM FIDEI,
OBSERVANTIAE SACRORUM OFFICIORUM SUADENDAE*
DILECTAE IN CHRISTO FILIAE
ELISAE O' BRIEN LUMMIS
SOCIETATIS FILIARUM FIDEI MODERATRICI - NEO-EBORACUM
Dilecta in Christo filia, salutem et Apostolicam benedictionem.
Quae de istius Societatis a te institutae rationibus, deque optimis ex ea perceptis fructibus significasti, Nos quidem cum suavi consolationis sensu cognovimus. Sane non possumus quin valde laetemur, quum videmus probatissimas foeminas, nominatim quae vel gratia, vel facultatibus, vel commendatione nominis plurimum in civitate valeant, consociatas inter se ob eam causam, ut, maxime in suo ipsarum ordine, laus christianorum morum reviviscat integra; easque, pro viribus opibusque suis, obniti contra invalescentem hodie naturalismum, qui, deliciarum voluptatumque amorem spirans, mollit atque enervat animos, sensimque officiorum vel sanctissimorum in ipsis catholicis conscientiam delet. De quibus officiis haec praecipue memoramus: prohibere a matrimonio christiano divortiorum labem ac dedecus; institutioni liberorum intra domesticos parietes atque in litterariis ludis recte consulere; illas cohibere convictus humani pestes, probrosam spectaculorum licentiam, librorum obscenitatem, colloquiorum ac coetuum mollitiem futilem, inverecundam in ornatu cultuque corporis luxuriam. — Itaque quod opus tu, dilecta in Christo filia, non sine caelesti consilio auspicioque inivisti, quodque, probante dioecesis Antistite, persequuta adhuc es, id ipsum volumus ut posthac, praesidio auctoritatis Nostrae freta, pergas animosior. Simul confidimus fore, ut tuis tuarumque sociarum exemplis excitatae, multo plures inducant animum instituto vestro dare nomen; ac pia ista Societas, te duce, ad alias quoque dioeceses diffundatur, atque etiam viris catholicis incitamento sit ut, simili pacto inter se coeuntes, ad simile propositum contendant. Interea divinorum munerum auspicem, ac paternae Nostrae benevolentiae testem, tibi, dilecta in Christo filia, Societati tuae universae, iisque omnibus, qui eandem quoquo modo iuverint, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXII Novembris, festo S. Caeciliae Virginis Martyris, anno MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno secundo.
PIUS PP. X
*AAS, vol. XXXIX (1906), p. 258-259.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana