PIUS PP. X
EPISTOLA
QUA PIUS X LAUDIBUS ORNAT EDITOREM BULLARII GREGORII XVI*
DILECTO FILIO
ANTONIO MARIAE BERNASCONI
CATHEDRALIS TEMPLI SABINENSIS CANONICO POENITENTIARIO
Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.
Nobile profecto munus Nostroque humane dicatum nomini, versatur Nobis ob oculos quartum, quod de Actis Gregorii XVI Decessoris Nostri, emisisti volumen. Recens vero est, mense quippe Novembri superioris anni in id habuisti apud Nos admissionem, ex quo prioribus tribus eiusdem scripti voluminibus laudem Nostram tribuimus. Nunc autem, vix brevi post, corona feliciter totius operis prodit, mirum quanta cum probatione doctorum, eorum in primis, qui historiae sunt dediti. Nam, quae Romanorum Pontificum congesta Bullaria extant, unius Gregorii XVI documenta desiderabant, cui quidem devexata illa nec brevia tempora maximi negotia ponderis iussere credi, non alio certe administranda atque expedienda subsidio, quam eius firmitate prudentiaque animi. Quod si curarum plurimum, annorum spatio duodecim, sollerti tibi industrioque viro haec studia fecerunt, illud liceat ad laetitiam recolere, magnum quidquam aut illustre aut cum singulari nominis decore sociatum, nisi gravi comitante opera, non perfici. Esse tamen abunde existimamus, unde suscepti memoriam laboris iucunditati vertas et gaudio, si quidem et ob expletam provectamque gestarum rerum historiam, et ob praestitam Apostolicae Sedi operam, et ob comparata carissimae Venetorum Regioni monumenta gloriae domesticae, praeclare meruisti. Praemium vero, illudque ingenio consentaneum alacritatique tuae, non esse a Deo defuturum certo confidimus, a quo meriti de Religione ac de Pontificatu fideles non vacui a mercede aliquando erunt. Nostro interea laetare eodemque publice ad honorem delato testimonio laudis, testemque Nostrae erga te voluntatis, Apostolicam benedictionem excipias, quam tibi studiisque tuis peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXIII Nov. MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno secundo.
PIUS PP. X
*AAS, vol. XXXIX (1906), p. 259-260.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana