Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

 DE NOVA EDITIONE OMNIUM OPERUM S. FRANCISCI SALESII*

VENERABILI FRATRI
LUCIANO EPISCOPO ANNECIENSI - ANNESSIUM

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quod nuper a Salesianis de monasterio Anneciensi Virginibus, quae omnium legiferi sui Patris operum nobilem editionem accurant, ipse Nobis attulisti munus, volumina scilicet usque adhuc edita, idque amantissimis coniunctum litteris, Nos quidem habuisse pergratum vix attinet dicere. In quo non solum respicienda pietas est erga sanctum Auctorem ab alumnis disciplinae suae egregi e testata, sed opportunitas etiam Ecclesiae, sacro praesertim Ordini, praebita. Inest enim in Salesio, tamquam peculiaris, ab amore profecta Iesu Christi unde totus calet, mira quaedam persuadendi suavitas, cui non facile resisti queat, sive is mentes ab opinionum insania ad catholicam sapientiam, sive animos a vitiositate quavis ad virtutem atque adeo ad sanctitatis fastigia traducit. Huius tanti viri documenta ac spiritus, si modo penitus in ministris sacrorum insederint, sane quam prodesse possunt vel hodie, quum veritati divinitus traditae et christianorum integritati morum tam iniqua sunt tempora. Quare, uti divinae providentiae beneficio factum arbitramur ut ille, Doctoris titulo rite insignitus, Ecclesiae hac aetate eluxerit, ita divinae benignitatis instinctu susceptum esse consilium videtur, universa, quae ipse reliquisset, scripta rursus meliusque vulgandi. Operis autem confectionem gaudemus talem exsistere, ut prudentioribus in hoc genere cumulatissime satisfaciat: id quod praeterquam non vulgari sanctimonialium sollertiae et diligentiae, tribuendum est doctissimorum navitati virorum, qui, pro sua sagacitate ac peritia, earum labores regunt atque adiuvant. Utrisque igitur, quas laudes a Decessore Nostro fel. rec. Leone XIII novimus rem exordientibus tributas, easdem Nos iam feliciter properantibus ad exitum iteramus perlibenter: simul oramus Deum, ut in reliquum auxiliari pergat, et largam pro meritis mercedem conferat. — Haec tu, Venerabilis Frater, qui ex auctoritate huic operi advigilas, sacris istis Virginibus ipsarumque adiutoribus significes volumus, una cum benedictione Apostolica, quam et caelestium bonorum auspicem et praecipuae Nostrae benevolentiae testem tibi atque eis amantissime in Domino impertimus.

Datum Roma e apud S. Petrum, die I Ianuarii MDCCCCV, Pontificatus Nostri anno secundo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XL (1907), pp. 385-386.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana