PIUS PP. X
EPISTOLA
QUA PIUS X GRATULATUR DE SINGULARI BELGARUM
CONSECRATIONE DEIPARAE IMMACULATAE*
DILECTO FILIO NOSTRO
PETRO LAMBERTO TIT. S. CRUCIS IN IERUSALEM
S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI GOOSSENS
ARCHIEPISCOPO MECHLINIENSIUM
NECNON CETERIS VENERABILIBUS FRATRIBUS
BELGARUM EPISCOPIS MECHLINIAM
Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.
Quinquagesimo redeunte anno postquam Deipara Virgo pontificio oraculo ab omni originis labe immunis decreta est, nobilissima Belgarum gens, quod e litteris vestris communiter datis clare percepimus, tale pietatis praebuit spectaculum, quale moribus institutisque maiorum ac simul optatis Nostris plane respondet. Etenim et urbes florentissimae et oppida remotiora, vel sublimibus indita rupibus, amice inter se coniurarunt ut, superiori mense, certa quadam composita hora diei Virgini Immaculatae sacri, se et familias et res suas et nationem in singularem Mariae clientelam solemniori ritu traderent. Haec sicut interiores animi Nostri sensus suavissime concitarunt, ita a Nobis magnopere commendantur, quippe quae, hac devexatorum temporum acerbitate, quum ardor fidei passim deferbuit, ceteris populis insigni incitamento sint. Faustitatem rerum igitur vehementer laetamur Vobis, qui, excitae pietatis auctores, et gratiam ampliorem Nostram et Deiparae augustissimae patrocinium digniores promeriti estis. Interea, quum, hac Parente omnium tenerrima suffragante, omnia bona feliciaque a Iesu Redemptore precamur, et Vobis et gregibus vestris, paternae benevolentiae Nostrae pignus, benedictionem Apostolicam amantissime impertimus.
Datum Roma e apud S. Petrum, die V Ianuarii MDCCCCV, Pontificatus Nostri anno secundo.
PIUS PP. X
*AAS, vol. XL (1907), pp. 386-387.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana