Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

A QUA PONTIFEX LAUDAT CONGREGATIONEM MARIANAM ACADEMICAM ZAGRABIAE
OB EIUSDEM CONSECRATIONEM VIRGINI IMMACULATAE*

 

DILECTO FILIO
ALOISIO ERSM S. F.
CONGREGATIONIS MARIANAE ACADEMICAE PRAESIDI - ZAGRABIAM

 

Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quum Nos praecipuo quodam studio erga adolescentem aetatem affecti simus, utpote quae spem omnem posteri aevi contineat, facile intelligis quam grate habuerimus allatas nuper istius, cui praees, Sodalitii litteras. Ex his enim accepimus, iuventutem Croaticam, ob sollemnia anni quinquagesimi a definito dogmate Immaculatae Conceptionis, magnae Dei Matri se peculiari modo consecrasse; Sodalitium autem vestrum, sicut ceteris in hac consecratione peragenda praeiverit, ita praeire voluisse in eadem Nobis nuntiandi: quem vos nuntium peromciose curastis eo Nobis die perferendum, quo die Marco Crisino, patriae vestrae lumini, beatorum Martyrum honores, auctoritate Nostra decretos, Alma haec Urbs dedicabat. Ista quidem idoneam dant Nobis causam, cur non modo religionem pietatemque vestram laudemus, sed etiam cur eo meliora a vobis, divina adspirante gratia, expectemus. Etenim, beatissimae Virginis patrocinium tam studiose demerentibus, profecto licebit vobis christianarum omnium virtutum incrementa capere, ac praesertim coniunctius in dies huic Beati Petri Cathedrae adhaerescere, cum vestro et vestratium emolumento Fidei sanctae, cuius olim Crisinus inclytam martyrium fecit. Horum auspicem caelestium munerum, et paternae Nostrae benevolentiae testem, tibi, dilecte fili, Congregationis tuae sodalibus, et Croaticae iuventuti universae Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXI Ianuarii MDCCCCV, Pontificatus Nostri anno secundo.

 

PIUS PP. X

 


*AAS, vol. XL (1907), pp. 387-388.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana