PIUS PP. X
LITTERAE
QUIBUS PIUS PP. X LAETATUR ET FAUSTE OMINATUR
DE GENERALI CANTUS GREGORIANI CONVENTU ARGENTINAE HABENDO*
DILECTO FILIO PETRO WAGNER,
DOCTORI DECURIALI IN LYCEO MAGNO FRIBURGENSI
ET GENERALIS CONVENTUS STUDIOSORUM
CANTUS GREGORIANI MODERATORI
Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.
Quemadmodum servari praecepta gaudemus quae fidelium utilitati subinde damus, ita nunciato a te conventu deiectamur, in quem studiosi gregoriani concentus viri ex omni populo confluent, hac una vehementer permoti re, ut quae Nos de musica sacra monuimus, ad usum fideliter adducantur. Coetum autem et frequentem coniici futurum et e viris coaliturum censeri, qui non modo musicae peritiam artis, sed etiam, id quod magni in re sacra interest, pietatem sensumque alte teneant christianae fidei, valde profecto laetamur, capimusque inde argumentum explorati faustique exitus certum. At illud uberiorem Nobis fructum e laboribus vestris portendit, deliberatum vobis esse non modo voluntatem erga avitum Ecclesiae Romanae cantum admovere atque excitare verbis, sed exempla etiam, adiuvandae praxi perutilia, ob oculos ponere, unde probe ac rite possint studiosi perspicere, quantum et artis et elegantiae et religionis in servandis musicae sacrae praeceptis insit. Animatis egregie vobis multam sese ac facilem impertiat gratia divina illudque ex alacritate vestra eliciat optatissimum commodum, ut ea demum existat in catholico orbe voluntas, praeceptis de sacro cortcentu Nostris parere diligenter. Tibi interea praecipuam benevolentiam testamur, auspicemque munerum coelestium tibi atque universis, qui in memoratum coetum se conferent, benedictionem Apostolicam peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XXIII Ianuarii, anno MDCCCCV, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. X
*AAS, vol. XXXVII (1904-05), p. 485.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana