Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

LITTERAE

QUIBUS PIUS PP. X APPROBAT ET COMMENDAT ALTERUM
CATHOLICORUM CONVENTUM SUPER CHRISTIANA CATECHESI HABENDUM*

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem (1).

Consilium illud, quod significasti nuper te tuaeque adiutores et fautores operae cepisse de altero catholicorum conventu, hoc anno, super Christiana Catechesi habendo, Nobis probatur magnopere; quippe ad id quod urgemus propositum apprime conducit. Nam ut omnia instaurentur in Christo, id est ut mores et instituta populorum privatim et publice ad christianam restituantur formam, fieri profecto non potest, nisi vulgo doctrina et praecepta Christi mentes animosque rursus imbuerint.

Et vere, maiorum omnium, quibus haec laborat aetas, id tamquam caput est, incredibilis quaedam in tanto apparatu doctrinarum et ardore discendi, ignoratio maximarum rerum, quae religione continentur; cui vos malo libenter videmus pro virili parte sollerti cum diligentia remedium quaerere. Hanc enim sollertiam satis agnovimus in eo libello, quem litteris vestris adiecistis, de rebus in conventu tractandis: quas quidem scitote Nobis non minus opportunas videri, quam Episcopo vestro, huius disciplinae peritissimo, visae sint. Quare alacres, Antistite optimo praeeunte, incoeptum peragite confisi, non defuturam laboribus vestris nec opem, nec mercedem a Deo uberrimam. Utriusque auspicem et peculiaris Nostrae benevolentiae testem vobis omnibus, in primisque Venerabili eidem Fratri, tibique, dilecte fili, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die VIII Februarii anno MDCCCCV, Pontificatus Nostri secundo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 487-488.

 

(1)Sac. Doct. Amedae o Ghizzoni, Moderatori ephemeridis Catechista Cattolico, Placentiam



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana