Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

LITTERAE

PII PP. X AD RECTOREM CATHOLICI INSTITUTI PARISIENSIS
DE STUDIIS SACRIS ET PROFANIS RECTE EXCOLENDIS*

DILECTO FILIO LUDOVICO PÉCHENARD,
PROTON. APOSTOLICO,
CATHOLICI INSTITUTI PARISIENSIS RECTORI

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Solemne illud semper Ecclesiae fuit, doctrinae studia colere tuerique diligenter, idque non modo in sacris disciplinis, quanquam in his, uti par est, maxime; verum etiam in ceteris: propterea quod istae quidem non parum ad illas afferunt adiumenti. Intimo enim quodam vinculo aptae inter se et connexae utraeque sunt: utpote a Deo, scientiarum Domino, profectae, a quo tanquam ab unico fonte, quaecumque vera sunt, necessitate manant. Profecto Decessores Nostri omni tempore ad Apostolici muneris partes arbitrati sunt pertinere, eruditionem omne genus fovere pro viribus: nec ultima laus est Pontificum Romanorum, nobiles illas aevo medio condidisse opibusque et maximis beneficiis ornasse studiorum Universitates quas, quae nunc florent, suas quasi quasdam parentes agnoscunt. Iamvero similem Nos curam de bonarum artium studiis cum geramus, equidem grata habuimus, quae de isto, cui praesides, Instituto haud ita pridem significasti coram. Sed tamen ut melius pateat quemadmodum Nos erga illud affecti simus, has ad te visum est litteras mittere. Ac primum egregia danda laus est Venerabilibus Fratribus e Gallia Episcopis, quorum et auctoritate praecipue Institutum regitur, et providentia tuitioni ipsius studiose; consulitur. Tum non mediocriter ii laudandi catholici homines, quotquot id ipsum existimant dignum, cui prolixe de facultatibus suis opitulentur. Hi nimirum persuasum habent, id quod res est, plurimum interesse civitatis aeque ac religionis, sic, in magnis potissimum lyceis, institui adolescentes, ut eum solidae doctrinae praeceptis, simul christianos hauriant spiritus; hodie autem, ut cum maxime oportere vulgo sacerdotes esse non solum a theologia bene instructos, sed etiam a philosophia, a iure, a cognitione naturae, a litteris. Usitatum quippe est ac prope quotidianum apud homines, opinione potius quam re doctos, tela adversus fidem undique in officina scientiae conquirere, Novimus autem, quam libenter vix attinet dicere, Instituto Parisiensi, uti nunquam defuerint, ita minime in praesens desiderari decuriales doctores eiusmodi, qui et scientiae et religioni ornamento sint. Atque hi, suum exequendo munus, nostris temporibus, si unquam alias, difficile et arduum, pròbe meminisse videntur, quid a se officium postulet; id est, ut sanctissima sapientiae veteris principia in tuto collocent; hoc primum: deinde ut, progredientis eruditionis ratione habita, quidquid veri est recentiorum sollertia repertum, minime negligant. Enimvero has migrare et non servare leges multi consueverunt, neque ex eis tantummodo qui catholicae professioni adversantur, sed quicumque praeterea traditionem magisteriumque Ecclesiae non tanti a se fieri ostendunt, quanti debent; quique illud videntur sine ulla exceptione probare velle, quod dici solet: cras, quod hodie falsum, habebitur verum. Hinc illa pervulgata ratio submovendi vetera, obtrudendi nova, nullam fere ob aliam causam, nisi novitatis; tanquam doctrinae summa in fastidio quodam vetustatis ponenda sit. Verum ab ista vos ratione dehortari supervacaneum est: novimus vestri in Apostolicam Sedem obsequii diligentiarii; nec vero dubitari licet, quin velitis etiam in hoc genere Romano Pontifici semper probari. Quare Institutum vestrum quod laetos ad hoc tempus fructus apud vestrates pepererit, gratulamur; idem ut bona utilitatum ac nominis incrementa capiat, valde cupimus; in eam rem omnes, qui quoquo modo ipsum participant aut iuvant, ut, quantum quisque possit, nitantur, etiam atque etiam hortamur. Auspex interea divinae opis tibi, dilecte fili, eisque sit Apostolica benedictio, quam peculiaris quoque benevolentiae Nostrae testem peramanter vobis in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XXII Februarii anno MDCCCCV, Pontificatus Nostri secundo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 555-557.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana