PIUS PP. X
LITTERAE
QUIBUS PIUS PP. X, OCCASIONE DEFECTIONIS A FIDE COMPLURIUM
ADOLESCENTIUM, AD EAM ANIMOSIUS TUENDAM HORTATUR EPISCOPOS AUSTRIAE*
Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.
Austriam catholico caram nomini caussamque sane pernobilem, unde assidue caperet christiana respublica decus, dolemus non ita, ut antea, communem praebere in praesens laetitiam professioni catholicae. Tuendae amplificandaeque fidei a Christo Iesu praepositis, nihil est Nobis antiquius quam ut catholicae doctrinae disciplinaeque germen non modo in filiis custodiatur Nostris, sed iis etiam in mediis florescat, quos non eadem Nobiscum communio devincit. At lacrymabili nimium fortuna, quos Nostra institutio aluit, eos ipsos quandoque adspicimus abire prodige a Nobis, ac sanctissima praecepta et documenta vitae, hausta ex illibato Christi fonte, dissentiendo publice propulsare, et nova placita infenso animo amplecti. Nostra quo spectet maxime oratio, perspicuum profecto vobis est, qui Nobiscum una satis numquam censetis posse impie factum defieri, cuius adspectum, non multos ante dies, horruit Austriae relligio: quod quidem factum ideo certe molestissime tulimus, quod addicti studiis adolescentes complures, in quibus spes tanta erat suavissime posita, a catholica publice sententia recesserint. Solutos scilicet se ab imperio et potestate religiosa volunt, atque e sacris legitimis propterea sese expediunt, quia vim multam fortitudinemque animi in explendis divinae legis operibus catholica religio quaerit, dissidentium coetus non quaerit. Hac fieri de ratione comperimus non paucis in Austria fidelibus funestissimam illam perniciem animi inferri, catholicum ut deponant nomen atque haereticae sese pravitati dedant. Calamitatem nostis, dilecte Fili et Venerabiles Fratres, omnium hanc aestimari iure tristissimam, animas interire misere, quae tanti valent, quanti perfusus a Christo sanguis. Vos quidem Praesules, quos in excelso ecclesiarum munere ad curam populi divina mens posuit, scimus non immemores officii esse, sollicitaque sollertia discrimini obsistere creditarum ovium. Verum quo instant praesentiora pericula, eo debent Episcopi maiora adhibere ad praecavendum studia tantoque debent alacrius in pastoralibus curis eniti. Hanc vero ad rem industriam vestram contendere exploratum est iamdiu, habemusque non sine voluptate compertum vobis esse vertendum laudi, si maiora christianus grex detrimenta non cepit. Hortamur tamen in Christo vos, dilecte Fili et Venerabiles Fratres, animosiores ut bello repugnetis in dies, nullumque patiamini abesse a vobis, sive privatim sive publice, studium, unde sarta tecta filiorum fides permaneat, habeatque in vobis communio Nostra ab infestis armis praesidium. Perillustris ista natio, cuius nobilissimae sunt in catholica historia laudes, catholica, Deo opitulante, persistet, vestra si sedulitas navabit divinae Providentiae operam: clara etiam et opibus et concordia et quiete manebit, si de religione patrum, in qua salus potissimum Imperii et fortitudo consistunt, invidia aut dissensio aut omnis religiosarum simultatum causa prohibeantur. Ceterum vestrae ultro navitati, divinaeque desiderio gloriae, quo praecellitis, fidimus, coelestiumque gratiarum auspicium ac Nostrae benevolentiae pignus Apostolicam benedictionem vobis populisque vestris peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die VI Martii anno MCMV, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. X
*AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 626-627.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana