PIUS PP. X
EPISTOLA
QUA PIUS X COHORTATUR EPISCOPOS LUSITANIAE
AD STUDIOSE CURANDAM CLERICORUM INSTITUTIONEM*
DILECTO FILIO NOSTRO
IOSEPH SEBASTIANO S. R. E. PRESB. CARD. NETO
PATRIARCHAE OLISSIPONENSI
AC VENERABILIBUS FRATRIBUS
ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS REGNI LUSITANIAE
Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.
Sollicito vehementer animo hisce vos litteris alloquimur, adducti, ut intelligitis, earum indignitate rerum, quae , non uno quidem nomine improbandae, claram Lusitaniae urbem recens commoverunt. Hae nimirum cum pro ea cura, quam de alumnis sacrorum gerimus, incredibilem quamdam Nobis aegritudinem afferunt, tum causam nimis idoneam dant, quam memores Nostrarum partium, capimus, cohortandi vos, ut ipsam sacrae iuventutis institutionem studiosissime accuretis. Equidem non dimtemur, huic vos officio haudquaquam deesse solitos, ac praesertim his viginti annis studuisse vestrorum disciplinam temperationemque Seminariorum melius constituere. At in hoc genere, etsi bonos cepistis adhuc laborum fructus, videtis tamen ipsi, multa esse reliqua, in quibus elaborare necesse sit. Iamvero desiderari aliquid vestrae, in hac causa, diligentiae pastoralis, quaesumus, ne patiamini. Nimium quantum Ecclesiae populique christiani interest, talia esse clericorum Seminaria, qualia Tridentina Synodus providentissime voluit: pietatis nempe artiumque bonarum domicilia, ubi rite atque ordine lecta in spem divini ministerii iuventus virtutibus doctrinisque debitis instruatur. Ut enim ex illis, si quidem instituti sui rationem inviolate retineant, praeclarae sunt utilitates in commune expectandae, ita si vel paullum ab ea ratione deficiant, maxima sunt ex iisdem metuenda incommoda: id quod tristis rerum experientia confirmat. — Quare si vobis est, quod summopere debet esse, cordi, suppleri clerum vestrum sacerdotibus iis, qui non inscientia aut desidia aut probrosis moribus sanctissimum munus dedecorent, verum scientiae ornatu, studio animarum, integritate vitae eo se nomine dignos praestent, similiter vestrum cuiusque Seminarium vobis esse cordi patet oportere. Hoc igitur omni ope excolite, hunc, inquimus, praecipuum industriae vestrae campum, in quo quum sancte studioseque versati eritis, tum putate cetera officii vestri munia magnam partem vos exsecutos. — Quamquam ad parandam sacerdotum copiam, qui dignitatem decusque cleri retineant, non satis fuerit eam tantam curam in Seminario collocasse: magnum profecto istud, sed nequaquam in isto omnia. Relinquitur enim ut in adsciscendis ministris sacrorum nihil temere, nihil nisi ex conscientia officii fiat. Religiosissime servandum est Episcopo quod Paullus Apostolus graviter admonuit: Manus cito nemini imposueris; quippe periculorum plena est omnis, in negotio huius momenti ac ponderis, festinatio: at multo magis cavendum, ne quo studio et favore hominum adducatur, ut manus cuipiam, minus digno, imponat. Enimvero hoc adeo tetrum est facinus, ut minime suspicio eius cadere in quemquam vestrum possit: illud potius, ut in consecrandis clericis nullum cautionis genus supervacaneum vobis videatur, etiam atque etiam rogamus. — Verum in tota hac re, quae ita unumquemque vestrum attingit, ut attingat universos, propterea quod ad ipsius Lusitanae Ecclesiae salutem pertinet, ne satis habetote, pro viribus contendere et eniti singulos, sed consilia inter vos conferendo, deliberetis identidem, cupimus, quid maxime ad commune propositum conducat. Itaque, quoniam intermissum istic accepimus esse morem solemnes Episcoporum coetus habendi, dabitis operam, ut eum quamprimum atque ob hanc potissimum causam, de qua loquimur, revocetis.
Auspicem divinorum munerum et paternae Nostrae benevolentiae testem vobis, Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die V Maii MDCCCCV, Pontificatus Nostri anno secundo.
PIUS PP. X
*AAS, vol. XL (1907), pp. 660-662.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana