PIUS PP. X
EPISTOLA
QUA PONTIFEX GRATULATUR DE NOVA EDITIONE
THEOLOGIAE MORALIS S. ALFONSI DE LIGORIO*
DILECTO FILIO
LEONARDO GAUDE SACERDOTI
E CONGREGATIONE SS. REDEMPTORIS
Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.
Sancti doctoris Alfonsi de Ligorio ea est in Ecclesia Dei existimatio atque laus, ut vel id unum sufficeret cur novam Nos editionem Theologiae moralis Alfonsianae Nostro nomini dicandam libentissime permitteremus. Verum ut id peculiari modo editioni huic tuae concedamus, plura faciunt, quibus eadem iure merito typica exinde appellari queat. Scimus, dilecte fili, decem et octo annos ipsos in ea apparanda diligentissimis curis te impendisse: sed labores tuos evenisse feliciter gratulari profecto potes. Praeter enim quam quod testimonia auctorum universa, quae a S. Doctore afferuntur, ad trutinam ex ipsis fontibus revocasti; sententias ipsas S. Alfonsi, ex acri collatione singularum antecedentium editionum ceterorumque moralium ipsius operum, sic excussisti subtilique iudicio comparasti, ut nihil fere sit modo cuilibet dubitandum, quid in una quaque morum quaestione Alfonsus sit demum amplexus supremaque aetate defendent. Opus igitur perfecisti, dilecte fili, quam quod maxime utile et sapientium omnium laudatione dignum. Cum enim theologia morum magnam scientiae partem constituat, quae sacerdoti ad officium explendum est necessaria; gratias tibi omnes habere oportet, qui S. Doctoris, quem tuto omnes in morum doctrinis sequi possunt, mentem apertius ostendens, sententiasque securius, quam unquam alias, determinaveris. Librum idcirco Nostro nomini inscriptum volenti animo accipimus: studio tuo laudem promeritam amplissime tribuimus: utque diuturni laboris praemium ne desit, caelestium munerum ubertatem tibi a Domino adprecamur, eiusque auspicem, Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XII Iunii MDCCCCV, Pontificatus Nostri anno secundo.
PIUS PP. X
*AAS, vol. XLI (1908), pp. 15-16.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana