Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

LITTERAE

QUIBUS PIUS PP. X, OCCASIONE CONVENTUS CATHOLICORUM AUSTRIAE,
EOS AD RELIGIONEM AC PATRIAM TUENDAM HORTATUR*

DILECTO FILIO NOSTRO ANTONIO IOSEPHO
TIT. S. MARIAE ANGELORUM S. R. E. PRESB. CARD. GRUSCHA
ARCHIEPISCOPO VINDOBONENSIUM —VINDOBONAM

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Qui apparando proximo catholicorum totius Austriae conventui egregiam, ut est exploratae eorum virtutis, operam navant, aperiere Nobis quam gravia insideant religioni apud vos et patriae discrimina, nisi opportuna a fidelibus ac tempestiva remedia adhibeantur, quantique propterea intersit ut consilia istic viresque ab optimis quibusque conferantur, patrocinium defensionemque rei catholicae suscepturis. Defensionem in praesens dicimus, eheu quanta cum aegritudine animi, assueti antea exhortari non tam ad mala prohibenda, quam ad lectissima quaeque fidei nostrae incrementa comparanda. Vere quippe congressionem hanc vestram non provehendae rei nostrae ardor, sed protegendae officium coegit, parituram tamen et ipsam cum tuitione progressum. Nam si adnitentibus impie inimicis, desidia vos atque ignavia occupant, quid non fidei, quid non patriae metuendum? Exploratum equidem vobis est catholicae osores rei omni ope in Austria contendere, ut avitum fidei thesaurum vestris e cordibus extrahant, populisque tandem persuadeanc christianam veritatem humanitatemque iam non congruere civili huius aetatis cultui, nec legitimae curationi tenuium. Haec certe deviarum commenta mentium, etsi vi sua propriaque efficacitate neminem movent, permovent tamen et percellunt specie ipsa novitatis, evenitque passim ut multos decipiant perdantque hac una de causa, quia non quidem vetus, sed recens illa tempus invexit. Et quoniam ad imbuendos errore aut pravitate animos contraria veris sufficere, edocendo mos est, vel illud hodie indignissime spectandum praebetur, ut sub liberae scholae signis, quae, si nobili significationi nominis exprimendae studeret, ad eam foret informanda libertatem qua Christus nos liberavit, conatum sit nuper; nfensissimos quosque religionis nostrae colligere, disciplinamque educandorum recte iuvenum manibus nostris eripere. Opus porro vobis non est, ut id Nos, edicamus, quo tempore adventent aut immineant hostes, tunc esse ad arma conclamandum. Vobis autem non modo insident hostes, sed intra seu imperium, seu civitates, seu denique pagos versantur, cogendique propterea in unum fideles populi sunt, atque e populis fortissimi praecipue viri. Advocatos igitur in coetum, voluntate vos summa adhortamur, velitis necessitates vestras fidenter inspicere communesque inimicos contra et animose intueri: deliberantibus vobis atque agentibus, nec illis providentia deerit, neque istis repugnatis. Haec autem creare patriae vestrae commoda nunquam aliter licebit quam concordia atque unitate duce. Concordes propterea ac iuncti ut in exemplum vos sitis, vehementissime cupimus, illudque per vos universo orbi Austria commonstret, ubi catholici disserunt, ibi unum cor unamque existere animam. Quamobrem, ceteris posthabitis omnibus, quae forte privatim intersint, hoc unum persuasum alte habetote, prosperitatem vestram patriaeque tunc solum iri comparatum, quum rei catholicae rationes reliquis anteponendas curaveritis. Auspicem coelestium gratiarum Nostraeque benevolentiae testem, Apostolicam benedictionem tibi, dilecte Fili Noster, atque Episcopis ceterisque, qui in conventu aderunt, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die 4 Septembris a. 1905, Pontificatus Nostri anno tertio.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVIII (1905-06), pp. 257-258.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana