Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX OBSECRAT ABBATES BENEDICTINOS
AD MISSIONARIOS ADIUTORES IN BRASILIANI MITTENDOS*

DILECTIS FILIIS
ABBATIBUS UNIVERSI ORDINIS BENEDICTINI

 

Dilecti Filii, salutem et Apostolicam benedictionem.

Dilectus Filius Gerardus van Caloen quam alacri constantique studio iamdiu contendat, ut Brasiliae gentibus catholici apostolatus bona conciliet, vobis satis superque esse notum pro certo habemus. Ut tamen ea omnia, quae idem dilectus Filius, divino iuvante numine, implenda sibi proposuit, reapse impleantur, unum deest, ut numerus videlicet operariorum augeatur, qui in messe Domini portent pondus diei et aestus. Quare, charitate Christi permoti et salvandarum animarum desiderio, enixe vos exhortamur imo et obsecramus, ut si quos, in monasterio quisque vestro, reperiatis, qui praedictum dilectum Filium Gerardum in Brasiliae oras sequi velint, eique in vinea Domini adlaborare; eos ne prohibeatis, immo hortatione vestra stimuletis et corde magno et animo volenti derelictarum gentium necessitatibus concedatis. Hoc autem confidite, potentem esse Deum abundare facere in vobis, ut monasteria vestra nihil inde capiant detrimenti, sed, contra, numero et virtute floreant. Paternae Nostrae dilectionis testem ac munerum divinorum auspicem, Apostolicam Benedictionem vobis et subiectis cuique monachis amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die 20 Decembris 1905, Pontificatus Nostri anno tertio.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVIII (1905-06), p. 382.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana