PIUS PP. X
EPISTOLA
QUA PIUS PP. X LAETATUR DE QUINQUIES SAECULARIBUS SOLEMNIIS
HOSPITII URBANI TEUTONUM VULGO " DELL' ANIMA „*
DILECTO FILIO IOSEPHO LOHNINGER
PROTONOTARIO APOSTOLICO
Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.
Exeunte, quod propediem fore ex tuis litteris accepimus, quinto saeculo ab initiis urbani Teutonum hospitii, cui praees, recte tu quidem et sacerdotes tui consilium cepistis faustam rei celebrare memoriam, atque in id convocare omnes, quotquot de gente vestra Urbem incolunt aut per eos dies in Urbem advenerint. Nam primum omnium decet vos beneficia commemorare, quae hoc tanto spatio multa et magna Instituto vestro Deus contulit, deque his sollemnes agere divinae bonitati gratias. Tum in conspicuo ponere aequum est, quantopere ad idem Institutum sustinendum provehendum non modo vestratium liberalitas vestrorumque Caesarum cura, sed etiam perpetua Pontificum Romanorum providentia valuerit.
Nominandus in his praesertim Pius IX fel. rec, cuius auctoritate amplificatum congruenter necessitatibus temporum Hospitium, id est, auctum collegio sacerdotum, qui sacris repolirentur doctrinis ac pontificii iuris prudentiam peritiamque perciperent, multo magis, quam antea, opportunum ac salutare esse coepit.
Nos vero, quum aeque, ac Decessores Nostri, erga vos vestraque affecti simus, libenter saecularia haec sollemnia significatione ornamus paternae benevolentiae Nostrae: cuius testem eamdemque divinorum munerum auspicem, tibi dilecte Fili, atque omnibus, qui ex isto hospitio collegioque sunt fueruntve sacerdotes, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XVIII Aprilis anno MDCCCCVI, Pontificatus Nostri tertio.
PIUS PP. X
*AAS, vol. XXXIX (1906), p. 142-143.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana