PIUS PP. X
EPISTOLA
QUA PIUS X GRATULATUR CUM ARCHIEPISCOPO GNESNENSI
ET POSNANIENSI DE SINGULARI STUDIO IN DIOECESIBUS MODERANDIS*
VENERABILI FRATRI FLORIANO
ARCHIEPISCOPO GNESNENSI ET POSNANIENSI
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.
Quod te ac fideles tibi creditos angustiae Nostrae moveant, id profecto amoris est argumentum, quo Beati Petri, cathedram prosequimini. Quam ob rem si grato animo excepimus petrianam stipem, quam large submisisti, at longe gratiori testimonium charitatis, quod illa exhibebat. Vobis autem, ut gratia pro merito habeamus, Deum in omnibus exoptamus propitium, qui pios in patrem filios nunquam esse sine praemio patitur. Libet autem, Venerabilis Frater, hac uti opportunitate, ut tibi impensissime gratulemur de singulari studio quo dioeceses istas in exemplum moderaris. Fortunet Deus amplissime labores tuos detque tibi fidei constantiam sanctitatemque morum in grege tuo semper magis provehere. Non dubitamus equidem, quod semper accidit, quominus in episcopali munere exercendo difficultatibus premaris. Ad studium tuum nihil inde minuatur, illud prae oculis constanter habens, quod sibi Apostolus proponebat: Omnia possum in eo, qui me confortat. Soletur te etiam et confirmet Vicarii Christi charitas, cuius pignus, simulque caelestium munerum sit Apostolica benedictio, quam tibi et gregi tuo amantissime impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XIII Augusti anno MCMVI, Pontificatus Nostri quarto.
PIUS PP. X
*AAS, vol. XXXIX (1906), p. 577.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana